II. 2. De pulchro ligno vel strangulari. viii

Ἀπὸ καλοῦ ξύλου κἂν ἀπάγξασθαι, id est De pulchro ligno etiam strangulari convenit. Admonet paroemia calamitatem tolerabiliorem esse, si cum honestate fuerit conjuncta et dedecore vacaverit veluti si virgo vitietur a generoso ac praedivite amante. Aristophanes in Ranis ad proverbium alludens :

Ἐξ ἀξίου γοῦν τοῦ ξύλου

Ἤν τι καὶ πάσχητε, πάσχειν τοῖς σοφοῖς δοκήσετε,

id est

Digno si quid e ligno rei

Perferetis, ferre cordatis videbimini viris,

quasi minus miserum sit suspendium, si quis ex arbore pendeat insigni. Circumfertur huic simillimum proverbium etiam hodie apud nostrates : Si demergendus sim, in aqua pura me demergam, hoc est si pereundum est, honesta morte perire satius aut, si peccandum, honestiore peccandum titulo. Potest referri ad eos, qui vincuntur quidem, sed a victore tam insigni, ut honestius et optabilius videatur sic vinci quam alios quosdam vicisse. Unde est Virgilianum illud : Aeneae magni dextra cadis, et apud Ovidium Ajax pudendum sibi putat cum Ulysse vel certasse, etiamsi victor discesserit : Mecum, inquit, certasse feretur. Item apud Homerum Iliados Φ ad hunc modum loquitur Achilles :

Ὥς μ᾿ ὄφελ᾿ Ἕκτωρ κτεῖναι, ὃς ἐνθάδε τέτραφ᾿ ἄριστος·

Τῷ κ᾿ ἀγαθὸς μὲν ἔπεφν᾿, ἀγαθὸν δέ κεν ἐξενάριξε.

Νῦν δέ με λευγαλέῳ θανάτῳ εἵμαρτο ἁλῶναι,

id est

O si me necet, huc qui egit fortissimus, Hector,

Tum gnavus gnavi victus virtute perirem.

Nunc me fata volunt obscura morte perire.

Pindarus in Pythiis hymno tertio, non dissimili sensu dixit καλὸν πῆμα, id est pulchra noxa. De Ixione loquitur, qui deceptus imagine Junonis sibi paravit exitium.

Index Adagiorum