II. 2. Non Chius, sed Cius. ix

Didymus proverbium subesse putat in his Aristophanis verbis : Οὐ Χῖος, ἀλλὰ Κῖος, id est Non Chius, sed Cius, propter vulgato scommate notatam gentis inconstantiam ac volubilitatem pro temporis ratione commutantis institutum, ac fidem ad fortunae commoditatem accommodantis. Aristophanis carmina e Ranis sunt haec in Theramenem :

Πέπτωκεν ἔξω τῶν κακῶν, οὐ Χῖος, ἀλλὰ Κῖος,

id est

Evolavit e malis, haud Chius, sed Cius,

quanquam hoc loco Aristarchus Cous legit, non Cius. Theramenes enim Cous fuisse dicitur. Fortassis allusum ad id, quod is Theramenes fuerit Prodici Cii discipulus. Hujus mentionem facit et Lucianus in Amoribus : Ὥστε ἔγωγε ἂν εὐξαίμην, εἴπερ ἦν ἐν δυνατῷ, γενέσθαι Θηραμένης ἐκεῖνος ὁ κόθορνος, id est Itaque et ipse quoque, si fieri possit, optarim Theramenes fieri ille cothurnus. Nisi forte allusum est ad vocum affinitatem, cum res longe discrepet. Nam Chii male audiebant ob mores effeminatos, cum Cii nec tibicinas nec meretrices reciperent in civitatem, ut indicat Athenaeus lib. ΧΙΙΙ. Itaque qui paulo ante nugator mox veluti alius sumat vultum tetricum, in hunc recte dicetur : Οὐ Χῖος, ἀλλὰ Κῖος. Aristarchus, qui legit Cous, videtur ad taxillorum lusum spectasse, in quo jactus, qui Cous dicitur, habebat sex, Chius unum dumtaxat. Itaque Cous felicior erat jactus. Quo dicto indicat Theramenem nunquam infeliciter consuluisse. Eupolis, qui legit Cius, putat Theramenem adscitum in Ciorum civitatem, cum natus esset Cous. Didymus tamen effert proverbium : Οὐ Χῖος, ἀλλὰ Κῖος, ut mutatio nominis indicet hominis versatile ingenium ac tempori serviens, semper ad potiorem partem sese accommodantis. Hujusmodi ferme referuntur in commentariis ejus fabulae. Porro de cothurno diximus alibi.

Index Adagiorum