II. 1. Somnium. lxii

Rem futilem, inanem et nihili somnium proverbio dicimus. Terentius in Adelphis  : De argento somnium. Lucianus in Harmonide : Πάντα ἐκεῖνα ὑπηνέμια ὀνείρατα, φασί, καὶ ἐπῶν σκιαί, id est Omnia illa subventanea somnia, sicut aiunt, et verborum umbrae. Idem in dialogo Nirei et Thersitae et Menippi : Ὀνείρατά μοι λέγεις, id est Somnia mihi narras. Plato lib. De rep. VII : Οὕτω ὕπαρ ἡμῖν καὶ ὑμῖν ἡ πόλις οἰκήσεται, ἀλλ᾿ οὐκ ὄναρ, id est Atque ita vere nobis ac vobis civitas habitabitur, non autem somnium. Idem in Theaeteto : Ἄκουε δὴ ὄναρ ἀντὶ ὀνείρατος, id est Audi jam somnium pro somnio, frivolam rationem pro frivola. Et Syrus servus in Adelphis herum suum somnium vocat prae Demea :

Tu quantus quantus es, nihil nisi sapientia es,

Ille futilis, somnium.

Plautus in Captivi duo : Hic vigilans somniat. Plato libro De legibus III somnia dixit pro tenuibus vestigiis. Cum enim narrasset Darium non fuisse regis filium, sed eruditione rectaque institutione sic ad regnum pervenisse, ut ipse in divisione principatus septimam modo portionem obtineret, Οὗ καὶ νῦν ἔτι, inquit, σμικρὰ ὀνείρατα λέλειπται, id est Cujus rei nunc quoque exigua restant somnia.

Index Adagiorum