II. 1. Caput. lxi

Ejusdem formae est, cum praecipuam negotii partem aut auctorem rei caput vocamus. Terentius in Adelphis : Te esse huic rei caput. Exemplatum apud Graecos scriptores, tum apud Latinos passim obvia sunt. Eundem in modum et arcem dicimus rei cujuspiam. Aristoteles in praefatione Rhetoricorum ad Alexandrum : Ὡς ἀκρόπολίς ἐστι σωτηρίας, id est Quoniam incolumitatis arx est. Ποντιανός, apud Athenaeum, lib. X, πάντων δεινῶν μητρόπολιν εἶναι τὸν οἶνον, id est vinum omnium malorum metropolim esse dixit : hinc oriri temulentiam, hinc insaniam, hinc debacchationes. Plato De legibus libro primo : Κεφάλαιον δὴ παιδείας λέγομεν τὴν ὀρθὴν τροφήν, id est Caput eruditionis censemus rectam educationem. Plautus in Asinaria :

Ego caput huic argento fui hodie reperiundo.

Ego pes fui. Quin nec caput, nec pes sermonis apparet.

Idem in Captivis  :

Quod neque pes usquam, neque caput compareat.

Aliter usurpant capitis vocabulum, cum indicant rem non singulatim explicari, sed in summa proponi. Sic Aeschines adversus Timarchum : ὡς δὲ ἐν κεφαλαίῳ εἰρῆσθαι, id est ut in summa dicam. Idem in oratione Περὶ τῆς παραπρεσβείας eodem sensu dixit διὰ κεφαλαίων, id est per singula. Itidem Demosthenes in oratione Περὶ τῶν ἐν Χερρονήσῳ : Ἐν κεφαλαίῳ δέ, ἃ λέγω, φράσας καταβῆναι βούλομαι, id est Ubi in summa, de quibus loquor, dixero, volo descendere. Rursus in oratione contra Zenothemin : Τὸ μὲν οὖν πρᾶγμα, ὑπὲρ οὗ τὴν ψῆφον οἴσετε, ὡς εἰπεῖν ἐν κεφαλαίῳ τοιοῦτόν ἐστι, id est Itaque negotium quidem, de quo feretis suffragia, ut in summa dixerimus, sic habet.

Index Adagiorum