II. 1Multas amicitias silentium diremit.xxvi
Πολλὰς φιλίας ἀπροσηγορία διέλυσεν, id est Multas amicitias silentium diremit. Admonet adagium assiduo convictu ac frequentibus alloquiis necessitudines ali, intermissione et absentia dissolvi. Meminit hujus Aristoteles libro Moralium octavo : Ἐὰν δὲ χρόνιος ἡ ἀπουσία γένηται, καὶ τῆς φιλίας δοκεῖ ἡ ἀπουσία λήθην ποιεῖν· ὅθεν εἴρηται· Πολλὰς δὴ φιλίας ἀπροσηγορία διέλυσεν, [Eth. Nic.] id est Quod si diuturna fuerit absentia, videtur et necessitudinis oblivionem adferre ; unde dictum est illud : Multas amicitias silentium diremit. Versus, ut refertur in collectaneis, diminutus est una syllaba. Ab Aristotele citatur integer heroicus :
Apud Athenaeum libro quinto citantur ex anonymo poeta versus hi :Plurium amicitias solvere silentia ruptas.
[Deipn.] id estΟὐ χρὴ συμποσίοισι φίλους ἀπέχεσθαι ἑταίρους
Δηρόν, ἀνάμνησις δὲ πέλει χαριεστάτη αὕτη,
Figuratius atque ob id ipsum elegantius est illud Alphii foeneratoris dictum apud Columellam, bona nomina nonnunquam mala fieri, si nunquam interpelles. [Agr.] Ille nomina jureconsultorum more debitores vocat, et interpellare subinde creditum reposcere. Vox autem Graeca ἀπροσηγορία non ita commode reddi Latine potest ; neque enim simpliciter significat silentium, sed illud silentium, cum quis non appellat ac salutat amicum.Non diu amicorum mensis decet abstinuisse,
Quippe animi memoris res haec renovatio bella est.