II. 1. Ad pileum vocare. xxvii

Ad pileum vocare pro eo, quod est ad libertatem invitare aut promissis ingentibus seditionem commovere, proverbiali figura dixit Macrobius libro Saturnalium primo : Dicet aliquis nunc me dominos de fastigio suo dejicere et quodam modo ad pileum servos vocare. Atque haec quoque verba sublegit a Seneca, qui epistola quadragesima septima scribit in hunc modum : Dicat nunc me vocare ad pileum servos, et dominos de fastigio suo dejicere. Livius libro XIII : Postero die servi ad pileum vocati et carcere vincti emissi, confusaque omnis multitudo Hippocratem atque Epicidem creant praetores. Metaphora ducta a veterum consuetudine, qua servi, cum statum mutarent ac manumitterentur, capite raso pileum accipiebant. Unde est in Amphitryone Plautina sub persona Sosiae servi libertatem optantis :

Quod ille faciat Juppiter

Ut ego hodie raso capite calvus capiam pileum.

Huc pertinet, quod Plutarchus refert in apophthegmatis Scipionis, qui non prius sustinuit agere cum Carthaginensibus de pace, quam L. Terentium, quem captivum habebant, ad sese reducerent ; Terentius autem Scipionem triumphantem subsecutus est pileatus veluti libertus. Item quod ibidem refertur de T. Quinctio, quem in triumpho subsecuti sunt pileati omneis Romani, quos in bello captos et apud Graecos servientes drachmis quingentis redemptos ipsi dono dederant ; cujus meminit T. Livius lib. quarto de bello Macedonico. Martialis libro Epigrammatum secundo ad Olum :

Totis pilea sarcinis redemi,

hoc est rebus omnibus relictis contemptisque peperi mihi libertatem. Etenim qui potest nihil habere, is nulli servire cogitur eique liberum est suo more vivere. Atque ideo subjicit :

Servum si potes, Ole, non habere,

Et regem potes, Ole, non habere.

Persius :

Hanc nobis pilea donant.

Suetonius in Tiberio : Servisque ad pileum frustra vocatis, in Siciliam profugit. Idem in Nerone : Obiit trigesimo secundo aetatis anno, die, quo quondam Octaviam interemerat. Tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pileata tota urbe discurreret, nimirum hoc indicio additam sibi libertatem significans. Servius in Aeneidos octavum refert Feroniam servorum deam haberi, in cujus templo capite raso soliti sint pileum accipere. Videtur autem pileum priscis insigne fuisse virtutis spectatae, ut hinc fluxerit mos, ut qui magistri doctorisque titulo decorantur, pileum accipiant. A. Gellius Noctium Atticarum VII, cap. IV, scribit servos eos venire solitos pileatos, quorum nomine venditor nihil praestaret. Ejus rei Caelius Sabinus jureconsultus hanc fuisse causam scribit, quod ejusmodi conditionis mancipia insignia esse in vendendo deberent, ut emptores errare et capi non possent neque lex vendundi operienda esset, sed oculis jam perciperent, quodnam esset mancipiorum genus.

Index Adagiorum