II. 1. Dimidio vitae nihil differunt felices ab infelicibus. ix

Aristoteles Moralium libro primo : Ὁ δ᾿ ἀγαθὸς καὶ κακὸς ἥκιστα διάδηλος καθ᾿ ὕπνον· ὅθεν φασὶν οὐδὲν διαφέρειν τὸ ἥμισυ τοῦ βίου τοὺς εὐδαίμονας τῶν ἄλλῶν, id est Porro probus atque improbus nequaquam in somno dignoscuntur ; unde natum est, ut dicant, felices nihil a reliquis distare dimidio vitae. Idem refert lib. Eudemiorum II reddens hanc causam, quod dormientes nihil agant, ex actionibus autem nascitur felicitas aut infelicitas hominis. Proinde non inscite dixit Ariston apud Plutarchum in commentario De contentione ignis et aquae : Ὀλίγου χρόνου τοῦ βίου τοῖς ἀνθρώποις δεδομένου, ὕπνος οἷον τελώνης τὸ ἥμισυ ἀφαιρεῖ τούτου, id est Cum exiguum vitae tempus datum sit hominibus, somnus velut foenerator dimidium ejus aufert. Plato lib. De legibus septimo : Καθεύδων γὰρ οὐδεὶς οὐδενὸς ἄξιος, οὐδὲν μᾶλλον τοῦ μὴ ζῶντος, id est Nullus enim dormiens alicujus est precii, nihilo magis quam is qui vivus non est. Proverbium consolatur parum fortunatos divitumque ac potentium insolentiam retundit. Somnus enim adimit nobis nostri sensum, unde fit, ut neque miseris molesta sit sua calamitas, neque fortunatis jucunda felicitas. Praeterea felicitas, juxta philosophos, sita est in actu rationis per habitum virtutis ; somnus autem quies est animi, bonis pariter ac malis communis.

Index Adagiorum