[p. 206]

Satyra 4.

Vnde. & quo Catius ? non est mihi tempus, auenti

Ponere signa nouis praeceptis : qualia uincunt

Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona.

Peccatum fateor : cum te sic tempore laeuo

5 Interpellarim : sed des ueniam bonus, oro.

Quod si interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox :

Siue est naturae hoc, siue artis, mirus utroque.

Quin id erat curae : quo pacto cuncta tenerem :

Vt pote res tenueis, tenui sermone peractas.

10 Ede hominis nomen : simul & Romanus, an hospes.

Ipsa memor praecepta canam : celabitur auctor.

Longa quibus facies ouis erit, illa memento,

Vt succi melioris, & ut magis alba rotundis,

Ponere : nanque marem cohibent callosa uitellum.

15 Cole suburbano, qui siccis creuit in agris,

Dulcior. irriguo nihil est elutius horto.

Si uespertinus subito te oppresserit hospes :

Ne gallina malum responset dura palato,

Doctus eris uiuam misto mersare Falerno.

20 Hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis

Natura est : aliis male creditur. ille salubreis

Aestates peraget, qui nigris prandia moris

Finiet, ante grauem quae legerit arbore solem.

Aufidius forti miscebat mellae Falerno,

25 Mendose : quoniam uacuis committere uenis

Nil, nisi lene, decet. leni praecordia mulso

Prolueris melius. si dura morabitur aluus :

[p. 207]

Mitulus, & uiles pellent obstantia conchae,

Et lapathi breuis herba, sed albo non sine Coo.

30 Lubrica nascentes implent conchylia lunae.

Sed non omne mare est generosae fertile testae.

Murice Baiano melior Lucrina Peloris.

Ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini.

Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

35 Nec sibi coenarum quisquam temere arroget artem,

Non prius exacta tenui ratione saporum.

Nec satis est cara pisceis auertere mensa,

Ignarum quibus est ius aptius, & quibus assis

Languidus in cubirum iam se conuiua reponet.

40 Vmber, & iligna nutritus glande, rotundas

Curuat aper lanceis carnem uitantis inertem.

Nam Laurens malus est, uluis, & arundine pinguis.

Vinea summitti capreas non semper eduleis.

Faecundi leporis sapiens sectabitur armos.

45 Piscibus, atque auibus, quae natura, & foret aetas :

Ante meum nulli patuit quaesita palatum.

Sunt, quorum ingenium noua tantum crustula promit.

Nequaquam satis in re una consumere curam :

Vt si quis solum hoc, mala ne sint uina, laboret,

50 Quali perfundat pisceis securus oliuo.

Massica si caelo supponas uina sereno :

Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura :

Et decedet odor neruis inimicus : at illa

Integrum perdunt tino uiriata saporem.

55 Surrentina uafer qui miscet faece Falerna

Vina, columbino limum bene colligit ouo :

Quatinus ima petit, uoluens aliena uitellus.

Tostis marcentem squillis recreabis, & Afra

[p. 208]

Potorem cochlea. nam lactuca innatat acri

60 Post uinum stomacho : perna magis, ac magis hillis

Flagitat in morsus resici : quin omnia malit,

Quaecunque immundis feruent allata popinis.

Est operae pretium duplicis pernoscere iuris

Naturam. simplex e dulci constat oliuo :

65 Quod pingui miscere mero, muriaque decebit :

Non alia, quam, qua Byzantia putruit orca.

Soc ubi consusum sectis inferbuit herbis :

Corycioque croco sparsum stetit : insuper addes,

Pressa Venafranae quod baca remisit oliuae.

70 Picenis cedunt pomis Tiburtia succo :

Nam facie praestant, Venucula conuenit ollis.

Rectius Albanam fumo duraueris uuam.

Hanc ego cum malis, ego faecem primus, & alec,

Primus & inueni, piper album cum sale nigro

75 Incretum, puris circumposuisse catillis.

Immane est uitium, dare millia terna macello :

Angustoque uagos pisces urgere catino.

Magna mouent stomacho fastidia, seu puer unctis

Tractauit calicem manibus, dum furta ligurrit :

80 Siue grauis ueteri craterae limus adhaesit.

Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus

Consistit sumtus ? neglectis, flagitium ingens.

Ten’lapides uarios lutulenta radere palma :

Et Tyrias dare circum illota toralia uesteis,

85 Oblitum, quanto curam, sumtumque minorem

Haec habeant, tanto reprendi iustius illis,

Quae, nisi diuitibus, nequeunt contingere mensis ?

Docte Cati per amicitiam, diuosque rogatus

Ducere me auditum, perges quocunque, memento.

[p. 209]

90 Nam quanuis referas memori mihi pectore cuncta :

Non tamen interpres tantundem iuueris. adde

Vulcum, habitumque hominis : quem tu uidisse beatus

Non magni pendis, quia contigit : at mihi cura

Non mediocris inest, fonteis ut adire remontos,

95 Atque haurire queam uitae praecepta beatae.

COMMENTARII.

[1] Vnde, & quo] sic orditur Phaedrum Plato, φίλε Φαῖδρε ποῖ δὴ, καὶ πόθεν ; [Phaedr., 227a]

[1] Catius] Catius philosophus Epicureus Insuber. de quo M. Tullius epist. ad Cassium lib. 15. Nam, ne te fugiat, Catius Insuber Epicureus, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius, etiam ante Democritus εἴδωλα . hic spectra nominat . [Fam., XV, 16] Idem eodem libro, eundem Catium, & Amasanium malos uerborum interpretes [Fam., XV, 19] appellat. hunc inducit Horatius apud se quaerentem, & cogitantem quibus nominibus utatur in interpretandis, & Latine exprimendis Epicureis quibusdam praeceptis, quae ad artem culinariam, conuiuii apparatum, obsonia, condimenta, & similia pertinent. Itaque interroganti Horatio unde ueniat, quo eat, respondet, se esse occupatissimum in appellandis, & exprimendis iis, quae dixi, praeceptis.

[90] non est mihi tempus] non est mihi tempus uacuum : non sum uacuus, dum cupio litteris mandare noua quaedam praecepta Pythagoreis, Socraticis, Platonicis potiora.

[2] auenti Ponere signa] cupienti imponere nomina nouis praeceptis, nunquam a quoquam traditis, signa interpretor nomina, & uocabula rerum. nomina enim sunt rerum notae, & σημεῖα. id est, signa, ut docet Aristoteles. Iccirco ea appellat indicia epist. de arte poetica si forte necesse est Indiciis monstrare recentibus abdita rerum. [Ars, 48] eodem pertinet illud in eadem epistula licuit, semperque licebit Signatum praesente nota producere, [Ars, 58] seu (ut alii legunt) producere nomen, Vir quidam doctissimus, idemque amplo sacerdotio praeditus dicebat per signa significari imagines, quae adhibebantur ab iis, qui artificialem memoriam colebant. quam sententiam quanuis non improbem (nam ut litteris, ita & imaginibus memoria adiuuatur, & conseruatur : praeterea utraeque adres significandas comparatae sunt, quemadmodum & uocabula) tamen signorum appellatione mihi magis placet uoces, & nomina, quam imagines hocloco intelligi, maxime cum constet hunc Catium nominibus, & uocabulis Latinis disciplinam Epicuream explicuisse, ut supra ex M. Tullio ostendimus.

[3] qualia uincunt Pythagoran Anytique] id est, quae talia sunt, ut Pythagorae, Socratis, Platonis disciplinam uincant : uel simpliciter, cuiusmodi praeceptat uincunt, &c. in codice Iann. scriptum erat uincant.

[p. 210]

[4] tempore laeuo] tempore inopportuno : intempestiue. cuius contrat. Dextro tempore. saty. i. [Serm., II, 1, 18] huius lib.

[6] interciderit] e memoria effluxerit.

[6] repetes mox] uel memoria repetes, uel simpliciter retractabis, & recoles.

[7] Siue est naturae hoc, siue artis mirum utroque] qui, siue memoria natura constet, siue arte, utroque mirum in modum excellis : uel ita : qui, siue haec res, in qua tu occupatus es, sit naturae, siue doctrinae, in utraque praestas.

[8] Quin id erat curae] immo (inquit Catius) hoc ipsum agebam, quemadmodum omnia memoriae mandarem.

[9] res tenueis] res subtiles, tenuiterque limatas.

[12] Longa quibus facies ouis] Primum, quid hac de re tradiderint probati scriptores, proponam : deinde sententiam Horatii (si id consequi potero) explicabo. Aristoteles igitur ita scribit lib. sexto de histor. animal. Ἔστι δὲ τὰ μὲν μακρὰ καὶ ὀξέα τῶν ὠῶν θήλεα· και περιφέρειαν ἔχοντα. κατὰ τό οξύ ἄῤῥενα [Hist. An., VI, 2, 559b], id est, ea quidem oua, quae longa sunt, & acuta, faeminam excludunt : quae autem rotunda, & obtusa ab ea parte, quae acuta solet esse, marem. Plinius autem lib. 10. cap. lii. plane pugnantia tradit his uerbis. foeminam edunt, quae rotundiora gignuntur : reliquae marem. [Hist. Nat., X, 74, 145] Columella lib. 9. cap. v. cum Plinio congruit his uerbis. Cum uolet quis quam plurimos mares excludi, longissima quaeque, & acutissima oua subiiciet, & rursus cum faeminam, quam retundissima. [Agr., VIII, 5, 11 ] Veniamus nunc ad Horatium qui mihi non uidetur a Plinio, & Columella discrepare. hoc enim dicit mea quidem sententia, oua, quibus longa est figura, seu forma, meliore sunt succo, & candidiora, quam rotunda. ea igitur memento apponere potius, quam rotunda. nam haec, quae dico, longa, cum sint ueluti callo obducta, id est, dura, marem uitellum continent. at ea, quae marem uirellum continent, iis meliora, & salubriora sunt, quae faemineum.

[15] Cole suburbano, qui siccis creuit] ordo uerborum, & sententia haec est : caulis, seu colis, qui creuit in agris siccis, id est, minime irrigatis, dulcior est suburbano, ut pote qui creuit in hortis irriguis. quid ita ? quia hortus suburbanus, qui crebro irrigari solet, multum deperdit de naturali soli bonitate. in quibusdam libris antiquis legitur Cole. quos secuti sumus.

[17] Si uespertinus subito] id est, si uesperi te imparatum occupauerit : si improuiso aduenerit hospes, &c. uespertinus dictum pro uesperi. nomen pro aduerbio, ut supra Od. xvi. epod. Nec uespertinus circumgemit ursus ouile. [Epod., 16, 51] & Virgilius de lupo. Georg. 3. nocturnus obambulat. [Georg., III, 538]

[18] Ne gallina malum] ne gallina dura male responset palato, id est, aduersetur, & ob duritiem ingrata sit palato. tralatio est in uerbo responsandi. responsant enim, qui ferociter & aspere alteri compellanti respondent.

[19] misto] aqua diluto. quidam legunt mulso. quam scripturam non probo.

[21] aliis male creditur] id est, alii non sunt tuti. aliis non est tutum uesci. tralatio est in uerbo creditur.

[22] qui nigris prandia moris Finiet] non dicit Catius, eum salubres aestates traducturum, qui, posteaquam se obsonio expleuerit, prandium [p. 211] moris claudet, ac terminabit : (mea quidem sententia) sed, qui nihil praeter mora nigra, & matura mane ex arbore decerpta, in prandio comedet. Nam perspicue Galenus docet mora esse principio apponenda.

[23] ante grauem solem] ante quam solis ardor ingrauescat : quod est mane.

[24] forti] austero. erat enim uinum Falernum austerius, ut scribit Athenaeus Itaque illam austeritatem ueteres melle lenire, & mitigare solebant. uerum tamen non ita poterat ea austeritas minui, neque temperari, ut uini Falerni potus in primis poculis salubris esset, ut quidem ait Catius : Vel dic epithetum austerum eo additum esse, quod erat & alterum Falerni genus dulce, ut idem Athenaeus tradit.

[24] miscebat] eoque ita temperato utebatur in primis poculis.

[26] lene] quod contrarium est austero : cuiusmodi est unum genus Falerni, quantunuis melle temperetur.

[27] Prolueris] supra saty. v. lib. 1. Multa prolutus uappa nauta, aetque uiator. [Serm., I, 5, 16]

[28] Mitulus] Apud Athenaeum lib. 3. si locus est emendatus, hoc nomen ita scribitur μύτλος. uerba Athenaei sunt haec. Τὴν τελλίναν λεγομένην ἴσως δηλοῖ, ἥν Ῥωμαῖοι μύτλον ὀνομάζουσι [Deipn., III, 85e], id est, fortasse tellinam, quae nominatur, significat, quam Romani mutlum appellant, ego autem locum esse mendosum arbitror, legendumque apud Athenaeum adiecto ἰῶτα μύτιλος uel potius translatis litteris μίτυλος nam utrunque reperitur in libris calamo scriptis, & mutilus, & mitulus, quorum utrum sic uerum, non est facile, mihi quidem, pronunciare. apud Martialem lib. 5. ita scribitur hoc nomen, mytulus : quod idem est, ac si mutulus scriptum sit. nam y, & v. idem ualent. Versus Martialis sunt hi. Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino : sumitur inciso mytulus ore mibi. [Epigr., III, 60] Sed ego hanc scripturam uitiosam esse puto. Quidam mitulos arbitrantur eosdem esse, atque musculos : quos Graeci μῦας appellant : de quibus Aristoteles lib. 4. de histor. animal. & Athenaeus lib. 3. quos uidetur satis refellere Athenaeus nam perspicue τελλίνας ἀπὸ τῶν μύων id est, mitulos a musculis distinguit his uerbis τῶν τελλινῶν λεπτότεραι μέν εἰσιν αἱ βασιλικαί, διαχωρητικαί τε καὶ κοῦφαι· ἔτι δὲ καὶ τρόφιμοι· αἱ δὲ ποτάμιαι γλυκύτεραι· Οἱ δὲ μῦες μέσως εἰσὶ τρόφιμοι, διαχωρητικοί, οὐρητικοί· &c. [Deipn., III, 90c] id est, mitulorum tenuiores sunt quidem regii, & aluum mouent, & leues sunt, tum praeterea ualde alunt : fluuiales autem sunt dulciores : at musculi mediocriter alunt, mediocriterque aluum, & urinam mouent. ex his igitur uerbis Athenaei perspicuum est inter mitulos, & musculos aliquid interesse.

[30] conchae] concharum nomen generale est, & quidem Graecum. κόγχαι autem uidentur esse appellatae παρὰ τὸ κεχηνέναι quod est, hiare.

[29] Et lapathi breuis herba] lapathum rumicem uocant Latini : quem laudat Lucillius apud M. Tullium lib. 2. de finibus non quod eius suauitas in ciborum deliciis locum habeat, quod quidam existimauit : sed quod frugalitatem, & parsimoniam in uictu luxuria praestabiliorem esse ducat. sic Hesiodus maluam laudat, & asphodelum, herbas parabiles, plebeias, & uiles, significans idem, quod Lucillius, tenuem, ac modicum uictum sumtuosis, & opiparis diuitum coenis esse anteponendum.

[p. 212]

[31] generosae testae] conchyliorum generosorum : quae sunt ὀστρακόδερμα, id est, ut scriptores Latini recentiores appellant, testacea.

[32] peloris] peloris ostrei genus chama maius, ut ait Eustathius. Διὸ πελωρὶς λέγεται διὰ τὸ μέγεθος [Comm. in Dionysii periegetae orbis descriptionem, ?] iccirco (inquit) peloris propter magnitudinem appellatur. cum quo congruens Athenaeus lib. 3. ita scribit. πελωρίδες ὠνομάσθησαν παρὰ τὸ πελώριον. Μείζων γάρ ἐστι χήμης καὶ παρηλλαγμένη ἡ πελωρίς. [Deipn., III, 92f] Varro lib. 4. de lingua Latina. in conchiliis (inquit) aliqua ex Graecis, ut peloris, ostrea, echinus. [Ling. Lat., V, 12]

[33] echini] de Echinis sic Athenaeus lib. 3. Echinos autem tum terrenos, tum marinos, aduersus eos, a quibus captantur, esse munitissimos, atque undique septos, spinas suas, tanquam uallum, opponentes, testatur Ion Chius his uerbis. At in terra quidem leonis artes laudo, sed magis echini, quanuis miseras. qui cum aliorum ualentiorum in se impetum sensit, conuoluto spinoso undique corpore, rotundus iacet aduersus morsus, & tactus omnium animantium tutissimus. uerba Graeca retulimus ad Od. iiii epod. Echinorum autem marinorum cum plura genera sint, scribit Aristoteles unum genus esse, quod in cibum apponi possit, ac debeat, illud uidelicet, in quo insint ea, quae oua magna nominantur. uerba Aristotelis sunt haec lib. 4. ζώων ἱστορ. Ἓν ἐχίνων γένος ἐσθιόμενον. τοῦτο δ’ ἐστίν, ἐν ᾧ καλούμενα ὠὰ μεγάλα γίνεται καὶ ἐδώδιμα. [Hist. An., IV, 5, 531a]

[34] Pectinibus patulis] Pectines pisces etiam κτένας appellant Graeci. Athenaeus lib. 3. τῶν κτενῶν ἁπαλώτεροι μέν εἰσιν οἱ λευκοί. ἄβρομοι γὰρ καὶ εὐκοίλιοι. Τῶν δὲ μελάνων, καὶ πυῤῥῶν οἱ μείζονες * εὔστομοι· κοινῶς δὲ πάντες εὐστόμαχοι, εὔπεπτοι, εὐκοίλιοι λαμβανόμενοι μετὰ κυμίνου καὶ πεπέρεως [Deipn., III, 90f], id est, Pectinum ii quidem sunt teneriores, qui albi sunt. salsuginem enim non olent. ex nigris autem & rufis, qui sunt maiores * gustatu sunt gratiores. Communiter uero stomacho sunt accommodati, faciles ad concoquendum, aluo utiles, si sumantur cum cumino & pipere.

[34] patulis] cur pectines patulos dicat, ex Aristotele lib. 4. intelligere licet, ubi sic scribit. Τῶν δὲ διθύρων τὰ μέν ἐστιν ἀνάπτυχα, οἷον οἱ κτένες, καὶ οἱ μύες [Hist. An., IV, 3, 528b], &c. id est, eorum, quae duabus testis continentur, alia sunt patula, ut pectines, & musculi, &c.

[35] quisquam] in codicibus Raïn. Card. & i. Vat. quisque : ex quo fecimus quisquam, perspicue rectum.

[36] exacta] exquisita, explorata. Virgilius Aen. i. sociisque exacta referre. [Aen., I, 309] idem lib. 4. tempus secum ipse, modumque Exigit.

[37] mensa] mensa, ubi exponuntur uenales, ut uult Acron . non est satis (inquit Catius) pisces e macello magna impensa coemere, nisi scias, quibus piscibus quod ius conueniat, & qui pisces assi, qui elixi, sint meliores. Ego putauerim per mensam caram, mensam diuitum significari. ut sit hic sensus, non est satis eos pisces emere, qui diuitibus solis apponi solent, & pisces diuitibus destinatos praeripere pretio persoluto, & ita ab eorum mensis auersos in tuam transferre.

[38] & quibus assis Languidus in cubitum sese conuiua] id est, & qui pisces assati ita sint conuiuis suaues, & grati futuri, ut illi etiam cibo, uinoque conferti, ac [p. 213] saturi, &, poene dicam, nauseantes, in eum tamen corporis situm sese de integro componant : quo situ esse solent conuiuae tantisper dum cibum capiunt. qua de re tametsi supra Od. xxvii. lib. 1. non nihil dixerimus, ad illum locum, Et cubito remanete presso, [Carm., I, 27, 8] tamen, ut hunc locum explicemus, pauca quaedam praeterea nobis dicenda sunt. Hoc igitur in primis sciendum est inter prandendum & coenandum, non sedisse ueteres illos Romanos, sed accubuisse. Accumbebant autem singulis in lectis terni, aut quaterni hoc modo (nam eadem opera huius uerbi uis aperietur) superiore parte corporis modice inflexa, capite leuiter erecto, tergoque aliquantum subleuato, nempe ceruicalibus, aut puluillis subiectis : reliqua parte corporis in lectos reclinata, & iacente, in cubito altero nitebantur : atque utranque manum quidem ad epularum & poculorum usum adhibebant, sed maxime dexteram. fingamus igitur tres lectos esse discubitorios, & in singulis, quaternos conuiuas discumbere, & mensam rotundam mediam inter tres lectos esse collocatam : ita fient duodecim conuiuae, ex una mensa communi cibum capientes. iam singulorum lectorum conuiuae, quos quaternos esse posuimus, hoc modo discumbebant, ut eius, qui summus accumberet, pedes pone secundum porrigerentur, & secundi pone tertium, & ita deinceps : rursus eius, qui secundus accumberet, occiput ad umbilicum, aut pectus primi obuersum esset : & sic deinceps ceteri accumbabant. Quandiu igitur uescebantur, & potabant, eo corporis situ manebant. ubi uero cibum capere uel desierant, uel intermiserant, tum dorsi spinam, quae antea erat inflexa, & ad epulandum conposita, reponebant, & caput in ceruical reclinabant. nonnunquam etiam sedentium instar erigebant. Itaque supra Oda illa xxvii. lib. 1. [Carm., I, 27, 8] quam paulo ante commemorauimus, unus e conuiuis sodales suos Lapitharum, ac Centaurorum in morem tumultuantes, atque inter se decertare parantes, corpore iam ad pugnam composito, & expedito, hortatur ut cubito presso remaneant, hoc est, ut se eo corporis situ contineant, quo esse, & bibere possent, non quo dimicare. Haec igitur uerba, & quibus assis Lang in cub. &c. [Carm., II, 4, 38] sic explico, (dicendum est enim saepius) & qui pisces assi futuri sint conuiuis gratiores, quam si essent elixi, eosque quanuis iam cibo languidos, de integro ad epulandum inuitaturi. Quod autem hic a Catio praecipitur de piscibus quibusdam assandis, Athenaeus item lib. 3. scribit pisces quosdam esse, quos assari conueniat potius, quam elixari.

[40] Vmber, & iligna nutritus glande] aprum ex Vmbria, & glande iligna nutritum laudat : Laurentem improbat. hoc igitur dicit, qui carne pingui non delectatur, seu qui abhorret a carne pingui, suas patinas implendas curat frustis apri in Vmbria capti, & iligna glande pasti.

[41] Curuat] implet, onerat : uerbo curuandi pondus exprimere uoluit. in quibusdam codicibus uulgatis impressum est, Curuet. codices duo Vatic. & Iann. Faer. Torn. habent Curuat. sed parum refert.

[42] Nam Laurens] in agro Laurenti captus, & in locis illis palustribus natus, ac nutritus. Laurentum Latii est oppidum, Ostiae uicinum.

[42] uluis] herbis maiusculis, quae in paludibus nascuntur. Virgilius Georg. 3. Nec uescas salicum frondes, uluamque palustrem, Sed frumenta manu carpes sata. [Georg., III, 175] [p. 214] Idem Aen. 1. Limosoque lacu por noctem obscurus in ulua Delitui.

[43] Vinea summittit capreas] locus, in quo insunt uites, suppeditat capreas non semper ad edendum utiles. neque uero dubitandum est, quin capreae animalia sint intelligenda hoc loco. Virgilius Georg. 2. de uite, Texenda saepes etiam, & pecus omne tenendum est : Praecipue dum frons tenera, imprudensque laborum, Cui super indignas hiemes, solemque potentem, Siluestres uri assidue, apreaeque sequaces Illudunt, pascuntur oues, auidaeque iuuencae. [Georg., II, 371] Quod autem dicit capreas a uineis summitti, id est, suppeditari, aut praeberi, non est intelligendum eas ibi nasci, sed e siluis uicinis pabuli causa progressas, in uinetis capi. alii capreolos significari putant, qui sunt uitium cincinni intorti.

[44] sapiens] cui palatus sapit fortasse magis, quam cor. cuiusmodi homines in consuetudinem uictus recipere nolebat M. Cato, qui Censorius dictus est, quod resest Plutarchus in eius uita his uerbis, Τῶν δὲ φιληδόνων τινὰ βουλόμενον αὐτῷ συνεῖναι παραιτούμενος ἔφη μὴ δύνασθαι ζῆν μετ´ ἀνθρώπου τῆς καρδίας τὴν ὑπερῴαν εὐαισθητοτέραν ἔχοντος. [Cat. Mai., 9] id est, uoluptarium quendam, qui cum eo uiuere uolebat, recusans Cato, dixit se cum eo uiuere non posse, cui palatus magis, quam cor sapiat. quanquam M. Tullius lib. 2. de finibus, negat sequi, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus. [Fin., II, 8] significat autem leporis armos reliquis partibus esse palato gratiores, & suauiores. Iam quamobrem leporem faecundum appellet, ex Aristotelis, & Varronis, & Plinii lectione intelligere licet. Plinius sic lib. 9. cap. lv. Lepus omnium praedae nascens, solus praeter dasypodem, superfoetat, aliud educans, aliud in utero pilis uestitum, aliud implume, aliud inchoarum gerens pariter.

[45] Piscibus, atque auibus] ait se ita subtili esse palato, ut piscium, atque auium naturam & aetatem solo gustatu cognitam habere possit : quod neminem e ueteribus, quanuis ei rei operam nauarit, consequi potuisse.

[46] nulli patuit quaesita] a nullo cognita fuit, quanuis quaesierit.

[48] crustula] placentas, & cetera pemmata ex farina, melle, oleo, lacte, seu caseo confecta. utitur saty. i. lib. 1. dant crustula blandi Doctores, elementa uelint ut discere prima. [Serm., I, 1, 25]

[50] Quali perfundat piscis securus oliuo] non admodum sollicitus, seu non curans, quo oleo pisces condiat.

[51] Massica si caelo] idem fere tradit Athenaeus lib. 1his uerbis, οἰνοποιητέον δὲ αὐτοὺς (τὸν Ἀλβανόν, καὶ τὸν Φαλέρνον, καὶ τὸν Ἀδριανὸν) πρό τινος χρόνου καὶ εἰς ἀναπεπλαμένον τόπον θετέον, εἰς τὸ διαπνεῦσαι τὸ πολὺ τῆς δυνάμεος [Deipn., I, 33a], id est, facienda autem sunt ea uina (uidelicet Albanum, Falernum, Adrianum) ante certum quoddam tempus, & in aperto loco, id est, sub dio ponenda, ut uis eorum multa expirando minuatur. uidetur tamen aliud hoc loco a Catio dici, nempe si quid insit crassi in uino Massico, aura nocturna extenuati, & odorem neruis aduersarium decedere.

[53] at illa Integrum perdunt] at illa, uidelicet Massica, colo lineo extenuata, saporem amittunt naturalem. existimabant autem ueteres colo, seu sacco lineo, uina crassiora extenuari. quod declarat uersus ille Martialis lib. 12. Turbida sollicito transmittere Caecuba sacco. [Epigr., XII, 60] Lucretius lib. 2. Et quanuis subito per colum uina uidemus Perfluere : at contra tardum cunctatur oliuum. [Nat. Rer., II, 391]

[p. 215]

[55] Surrentina] uina Surrentina fuisse admodum laudata, declarant hi uersus Martialis lib. 14. Surrentina bibis ? nec murrhina picta, nec aurum Sume, dabunt calices haec tibi uina suos. [Epigr., XIII, 110] totius autem huius loci haec sententia est, Qui Surrentina uina cum Falerna faece miscet, uitello columbino in cadum coniecto faecem collectam, atque in unum conductam, ab eo, quod liquidius est, secernit, quoniam uitellus suapte natura in sundum decidens, quic quid est a liquido uino alienum, una secum trahit.

[57] Quatinus] quoniam, ut saty. iii lib. 1. Quatinus excedi penitus uitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia. [Serm., I, 3, 77] Lucretius lib. 3. Quatinus est unum inter se, coniunctaque res est. [Nat. Rer., III, 424] annotatum alio loco.

[58] marcentem] languentem, cibo & potione confertum.

[58] squillis καρίδας nominant Graeci. quarum Aristoteles lib. 4. de histor. Ani. plura genera esse tradit, & refert in numerum μαλακοστράκων [Hist. An., IV, 2, 525b], id est, eorum piscium, qui crusta teguntur, quos Gaza crustatos appellat. Paruas squillas scribit Athenaeus lib. 3. reperiri in conchis patulis pinnarum custodes, ut & paruos cancros. & M. Tullius lib. 2. de nat. deor. Pinna uero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parua squilla, quasi societatem coit comparandi cibi. [Nat. Deor., II, 48] Idem eadem fere lib. 3. de finib. Hunc admirabilem duorum piscium consensum, atque has operas mutuas pulchre describit Oppianus lib. 2. ἁλιευτ. Ὄστρακον αὖ βυθίας μὲν ἔχει πλάκας, ἐν δέ οἱ ἰχθὺς Πίννη ναιετάει κεκλημένος, ἡ μὲν ἄναλκις, Οὔτε τι μητίσασθαι ἐπίσταται οὔτε τι ῥέξαι· Ἀλλ᾽ ἄρα οἱ ξυνόν τε δόμον, ξυνήν τε καλύπτραν Καρκίνος ἐνναίει, φέρβει δέ μιν, ἠδὲ φυλάσσει. Τῷ καὶ πιννοφύλαξ κικλήσκεται [Hal., II, 186] &c.

[58] recreabis] ad edendum ac potandum innouabis, ac redintegrabis.

[59] cochlea] cochlearum genera omnia uno nomine appellat Aristoteles lib. 4. histor. anim. Στρομβώδη [Hist. An., IV, 4, 528b], id est, ut Gaza uertit, turbinata.

[59] nam lactuca innatat] occupatio est. poterat enim quispiam dicere, lactucam ad eandem rem ualere. hoc autem per occupationem refellit.

[60] perna magis, & magis hillis] hoc dicit, conuiua languens & nauseans, in morsus reficiendus est, id est, ad epulas de integro excitandus perna, & hillis, id est, tenuissimis intestinis sartis, potius, quam lactuca. hilla ab hilo, id est, a minimo dicta, inquit Varro lib. 4. de ling. Lat. Festus autem hillam deminutire dictam esse ab hira, quod est intestinum ieiunum. in morsus autem duae sunt uoces, non una, ut quidam uolunt, qui legunt immorsus pro eo, quod est, impransus : quod nomen non reperitur in tota lingua Latina. in morsus igitur idem ualet, quod ad morsus. appellant autem Graeci hanc (ut ita dicam) in morsus resectionem, atque instaurationem, ἀναστόμωσιν, id est, relaxationem. Athenaeus lib. 4. ἐχρῶντο γὰρ οἱ παλαιοὶ καὶ τοῖς εἰς ἀναστόμωσιν βρώμασιν, ὥσπερ ταῖς ἁλμάσιν ἐλαίαις, ἃς κολυμβάδας καλοῦσιν [Deipn., IV, 132f], id est, utebantur enim ueteres etiam cibis ad irritandam ac redintegrandam edendi cupiditatem accommodatis, ut oleis sale conditis, quas natatrices, seu urinatrices appellant. Idem paulo post, Εἴσθιον δὲ καὶ τέττιγας, καὶ κερκώπας ἀναστομώσεως χάριν. [Deipn., IV, 133b] Idem paulo post ex Nicandro probat ad eundem usum rapas ceto, & sinapi maceratas adhiberi solitas. Nam ἀναστομοῦν idem fere ualet, quod aperire, & laxare. Diphilus apud eundem Athenaeum eodem [p. 216] libro, τῶν πρεσβυτέρων γὰρ ταῦτα τῶν ἡδυσμάτων Ἀναστομοῖ τάχιστα τ’ αἰσθητήρια Τό τε νωκαρῶδες καὶ κατημβλυωμένον Ἐσκέδασε κἀποίησεν ἡδέως φαγεῖν. [Deipn., IV, 133f] id est, uetera enim haec condimenta laxant celerrime eas partes, in quibus inest uis sentiendi : languorem, & quicquid est obtusum in appetitione, discutiunt, edendique cupiditatem, ac iucunditatem redintegrant. Euripides in Cyclope, Εὐρείας λάρυγγος, ὦ Κύκλωψ, ἀναστόμου τὸ χεῖλος, ὡς ἕτοιμά σοι Ἐφθὰ καὶ ὀπτὰ [Cycl., 356], &c.

[61] quin omnia malit, Quaecumque immundis] immo (inquit) ne miretis, me dixisse superiora illa adhibenda esse ad excitandam edendi cupiditatem, tanquam saturis conuiuis gratiora, & optatiora, hoc dico amplius, illis placitura magis, quaecunque coquuntur in popinis, quae solent esse immundae, quam escas optimas, ac lautissimas.

[62] allata] allata e popinis. quidam libri typis excusi habent illata, qua ex scriptura suspicatus sum aliquando legendum illota. omnes autem ueteres allata, quos sequor.

[63] duplicis iuris] duo proponit iuris genera : unum simplex, quod ex solo oleo constat : alterum duplex, quod ex oleo, uino, muria, herbis concisis, croco.

[65] Quod pingui] his, quae deinceps sequuntur, iuris duplicis naturam describit.

[66] Non alia, quam, qua Byzantia] non qualibet muria, sed ea, quae facta sit ex orca Byzantia. Quidam autem mendose legunt quae. nam necessario qua legendum est : & ita habent codices calamo scripti. Byzantia orca porro sunt numeri singul. recti casus, hoc modo : non alia muria ius illud miscere, id est, temperare decebit, quam ea, qua, orca Byzantia, exempli causa, thynnus Byzantius putruit, hoc est, liquefactus est. laudabatur enim muria ex thynno Byzantio liquefacto : sed longe erat laudatissima ex scombris, quae proprio nomine garum appellabatur. Orca (inquit Plinius lib. 9. cap. vi ) infesta balenis bellua : & cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit alia, quam carnis immensae dentibus truculentae.

[68] Corycio] Cilicio. Corycus Ciliciae, seu Pamphiliae mons est : a quo Corycaei speculatores, & exploratores appellati.

[68] sparsum stetit] sparsum iunxit cum casu sexto, ut satyra ulti. huius lib. Membra gruis sparsi sale multo. & Od. xx. lib. 3. Sparsum adoratis humerum capillis. [Carm., III, 20, 14] sic & uerbum spargo Od. vi. lib. 2. Debita sparges lacryma fauillam Vatis amici. [Carm., II, 6, 23]

[69] insuper addes, Pressa Venafranae] id est, addes praeterea oleum Venafranum, oleum ex baca Venafrana expressum. Praestitisse ceteris oleum Venafranum declarat hoc distichon Martialis. Hoc tibi Campani sudauit baca Venafri : Vnguentum quoties sumis, & istud olet. [Epigr., XIII, 101] Horatius sat. viii. huius libri. His mistum ius est, oleo, quod prima Venafri Pressit cella. [Serm., II, 8, 45] & sup. Od. vi. lib. 2. laudans agrum Tarentinum, ubi non Hymetto Mella decedunt, uiridique certat Baca Venafro. [Carm., II, 6, 15]

[71] Venucula] uua Venucula melius in ollis conseruatur, quam si ex ea fiat uua passa.

[72] Rectius Albanam fumo duraueris] uua Albana melius seruatur, & diutius permanet, si fumo duretur, & fiat uua passa. uide Plinium lib. 14. cap. 2.

[p. 217]

[73] Hanc ego] uuam Albanam. ordo uerborum hic est, Ego primus inueni, circunposuisse puris catillis uuam Albanam, cum malis : faecem, & alec, piper album cum sale nigro incretum.

[73] alec] genus est liquaminis ex piscium intestinis sale colliquefactis, & tabefactis. fiebat etiam alec ex muriae faece. Nonius Marcellus in uoce alec citat hunc dimidiatum uersum, ego faecem primus, & alec, [Comp. Doc., II, p. 120 M] infra saty. viii siser, alec, faecula, coa. [Serm., II, 8, 9] quanquam Priscianus hunc uersum producens, ait esse genus piscis.

[75] incretum] incerniculo purgatum. est autem incerniculum cribri genus, ab incernendo nominatum.

[75] circumposuisse] id est, singulis conuiuis apposuisse, ut singuli conuiuae singulos haberent catillos sibi appositos : uel circum catillos posuisse, ut alii malunt.

[76] Immane est uitium, &c.] reprehendit eos, qui in obsoniis quidem coemendis magnum faciunt sumtum : in suppellectili autem comparanda, in patinis, lancibus, catinis, cantharis, & similibus conquirendis, neque ullam curam adhibent, neque insumere quicquam uolunt. magnum (inquit) uitium est, tria millia sestertium insumere in piscibus emendis : pisces autem illos grandes, & catos angustis patinis coercere. par est enim, si grandes sint pisces, grandes quoque patinas esse. Nonnulli arbitrantur hic sumtum duntaxat reprehendi, hoc modo, Indignum est facinus, sumtus ingentes facere in coemendis piscibus, ut in angustis patinis apponantur, & edantur, qui suapte natura libere uagari solent. ego priorem explicationem huic antepono.

[78] Magna mouent stomacho fastidia] nunc praecepta dat, quae ad munditiam, nitorem, elegantiamque pertinent. magnam (inquit) nauseam mouent haec, siue puer poculum, aut calicem tractauerit manibus unctis, dum carnium frusta suffuratur, & ligurrit : siue crater limo sit oblitus. danda igitur opera est, ut pueri, ac ministri sint mundi, loti, politi, culti, a sordibus, omnique deformitate uacui, ad omnem munditiem & hilaritatem speciosam assuefacti, atque eruditi.

[79] ligurrit] sic omnes cod. manu scripti. qua de re supra. ad sat. iii lib. 1. [Ad Serm., I, 3, 81]

[80] ueteri craterae] & tanto pretiosiori. nam pocula antiqui artificii laudabantur : ut priore saty. Quo uafer ille pedes lauisset sisyphus aere. [Serm., II, 3, 21] & saty. iii lib. 1. catillum Euandri manibus tritum. [Serm., I, 3, 90] in aliis cod. craterae, in alis crateri. utrunque est usitatum.

[81] Vilibus in scopis, in mappis] danda est opera, ut pauimentum sit mundum : ut conuiuatori mapparum mundarum copia suppetat, quae distribuantur conuiuis ad manus unctas tergendas : ut patinae, & cetera uasa scobe defricata sint, ac splendeant. quantulus enim sumtus inest in scopis, mappis, scobe ? certe minimus. talem munditiem, qualem hic desiderat Catius, se studiose adhibiturum in ea coena, ad quam Torquatum inuitat, pollicetur Horatius epist. 5. lib. 1. Haec ego procurare & idoneus imperor, & non inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa corruget nareis : ne non & cantharus, & lanx ostendat tibi te. [Epist., I, 5, 21]

[p. 218]

[83] Ten’lapides uarios lutulenta radere palma] praecisa locutio est, ut illa Od. viii. epod. Rogare longo putidam te saeculo, [Epod., 8, 1] &c. subintelligendum est enim uerbum aliquod, oportet ? uerum est ? par est ? aut aliud simile. Sed, ante quam huius loci sententiam explicemus, uidendum est, quid significet per uarios lapides, quid per palmam. Ego arbitror per uarios lapides, significari pauimenta marmorea uersicoloria. erant enim quaedam marmora uarii coloris, ut ex Plinio intelligere licet : palmam autem scopam ex palma accipio. Martialis lib. 14. In pretio scopas testatur palma fuisse. [Epigr., XIV, 82] Itaque haec erit horum uerborum sententia, Tene usque adeo munditiam negligere, ut triclinium marmore pauimentatum, palma lutulenta uerri patiaris ? pauimenta autem solita esse fieri marmorea ex M. Tullio, & ex M. Catone cognoscere licet. M. Tullius lib. 2. de leg. Equidem, qui nunc primum huc uenerim, satiari non queo, magnificasque uillas, & pauimenta marmorea, & laqueata tecta contemno. [Leg., II, 1] Idem paradox. ult. illi autem tecta in uillis, & sola marmorea facienti, fructus ad sumtum exiguus est. [Paradox., 6, 3] Cato in ea orat. quam habuit ne quis consul bis fieret. dicere possum quibus uillae atque aedes aedificatae, atque expolitae maximo opere, citro atque ebore, atque pauimentis Poenicis stent. pauimenta autem Poenica marmore Numidico constrata intelligenda sunt, ut docet Festus. & Horatius supra Od. 14. lib. 2. & mero Tinget pauimentum superbum Pontificum potiore coenis. [Carm., II, 14, 27] superbum nos Porphyrionem secuti, marmoreum explicauimus. Lucillius, Quam lepide lexes composta ? ut tesserulae omnes indu pauimento, atque emblemate uermiculato ? sic enim emendaui hos uersus.

[84] Et Tyrias dare circum illota toralia] id est, & circum toros dare, id est, circundare toris illota toralia, uidelicet uestes stragulas purpureas illotas ? & ita toralia, & uestes Tyriae unum erunt. plerique per Tyrias uestes, significari putant conuiuarum uestes, hoc sensu, & tene oportet committere, ut conuiuae uestes suas Tyrias toralibus illotis, atque immundis inquinent ? sed errant. nam primum uerba Horatii non recipiuut hanc sententiam. quod cum sit perspicuum, non est, quod eos pluribus uerbis refellam. Deinde ueteres non solebant coenare purpurati, sed albati potius, ut alibi docuimus. Omnino purpureas uestes inter coenandum, & dum accumberent, non habebant. Contra autem lecti, in quibus discumbebant, & in quibus dormiebant, stragulis uestibus textilibus, aut purpureis insternebantur. M. Tullius lib. 5 Tuscul. collocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto. [Tusc., V, 21] Catullus de Pel. & Thet. nupt. Haec uestis priscis hominum uariata figuris, Heroum mira uirtutes indicat arte. [Carm., 64, 50] ibidem, Purpureaue tuum consternens ueste cubile. [Carm., 64, 163] T. Liuius lib. 34annalium, Et, cum tibi uiro liceat purpura, in ueste stragula, uti, matrem familias tuam purpureum amiculum habere non sines ? [Hist., XXXIV, 7] Lucretius lib. 2. Nec calidae citius decedunt corpore febres, Textilibus si in picturis, ostroque rubenti Iacteris, quam si plebeia in ueste cubandum. [Nat. Rer., II, 34] Virgilius Aen. i. Arte laboratae uestes, ostroque superbo. [Aen., I, 639] ibid. stratoque super discumbitur ostro. [Aen., I, 700] Horatius saty. vi. infra, ponit uterque In locuplete domo uestigia, rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet uestis eburnos. [Serm., II, 6, 101] quo loco perspicue uestem intelligit eam, qua lecti insternerentur : ut & ibidem , Ergo ubi purpurea porrectum in ueste locauit Agrestem. [Serm., II, 6, 106] & Plautus in Bacchid. lectos stratos appellat. [p. 219] Animaduertite, Mnesiloche, & tu Pistoclere : iam facite In biclinio cum amica suae uterque accubitum cat : Ita negocium est : atque ibi in lectis stratis potetis cito. Putabam haec etiam ita intelligi posse, ut toralia, & Tyriae uestes duo sint : nempe ut tori primum toralibus insternerentur, deinde toralia illa purpureis uestibus, seu stragulis operirentur ornatus gratia. nam uerba hanc quoque sententiam ferre posse mihi uidentur, hoc modo, Tene decet Tyrias uestes toralibus illotis circumponere, & circundare ? ut sit hic ordo uerborum, dare Tyrias uestes circum ill. tor. pro eo, quod est circundare, & circuniicere Tyrias uestes toralibus illotis.

[85] Oblitum] participium oblitum coniungendum est cum prouocabulo te. tene illa facere oblitum, quanto minorem curam, sumtumque munditia desiderat, tanto iustius reprehendendum, si negligatur : magisque, adeo, quam si non adhibeatur magnificus ille, & sumtuosus apparatus, quem nulli, praeterquam diuites, adhibere possunt ?

[91] Non tamen interpres tantundem iuueris] id est, non tamen renunciando, & referendo, quae ab illo audiuisti, tantum mihi profueris, quantum magister ipse loquens. notum prouerbium ζώσης φωνῆς μείζω ἐνέργειεαν εἷναι & illud Aeschinis de Demosthene, Τί ἂν ἢ αὐτοῦ θηρίου ἠκηκόειτε· id est, quid si bestiam audiuissetis  ?

[93] Non magni pendis] id est, non magni facis. tractum ab antiquorum consuetudine, qui ante usum signatae pecuniae, aes & argentum pendebant.

[94] fontes ut adire remotos] ut desinam riuulos consectari, & ab ipsis fontibus hauriam. est autem totus hic sermo urbanitatis & dissimulationis plenus.