[p. 102]

Satyra 7.

Proscripti Regis Rupili pus, atque uenenum,

Hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor

Omnibus & lippis notum, & tonsoribus esse.

Persius hic permagna negocia diues habebat

5 Clazomenis : etiam lites cum Rege molestas :

Durus homo, atque, odio qui posset uincere Regem :

Confidens, tumidus, adeo sermonis amari,

Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.

Ad Regem redeo. postquam nihil inter utrunque

10 Conuenit (hoc etenim sunt omnes iure molesti,

Quo fortes, quibus aduersum bellum incidit. inter

Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem

Ira fuit capitalis, ut ultima diuideret mors :

Non aliam ob causam, nisi quod uirtus in utroque

15 Summa fuit. duo si discordia uexet inerteis :

Aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi

Cum Lycio Glauco : discedat pigrior, ultro

[p. 103]

Muneribus missis.) Bruto praetore tenente

Ditem Asiam, Rupili, & Persi par pugnat : uti non

20 Compositus melius cum Bitho Bacchius. in ius

Acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.

Persius exponit caussam : ridetur ab omni

Conuentu : laudat Brutum : laudatque cohortem.

Solem Asiae Brutum appellat : stellasque salubreis

25 Appellat comites, excepto Rege : canem illum,

Inuisum agricolis sidus, uenisse ruebat,

Flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.

Tum Praenestinus salso, multumque fluenti

Expressa arbusto regerit conuicia, durus

30 Vindemiator, & inuictus. cui saepe uiator

Cessisset, magna compellans uoce cucullum.

At Croecus, postquam est Italo perfusus aceto,

Persius exclamat : per magnos, Brute, deos te

Oro : qui reges consueris tollere : cur non

35 Hunc Regem iugulas ? operum hoc (mihi crede) tuorum est.

COMMENTARII.

[1] Proscripti Regis Rupili] Rupilius cognomento Rex, praeturam gerens, ab Augusto, M. Antonio, M. Lepido proscriptus est : qua calamitate afflictus, ad Brutum confugit, eumque postea perpetuo secutus est. inter hunc, & Persium quendam natione Graecum, graue nescio quod dissidium natum est, molestaeque lites extiterunt. eas lites nunc Horatius urbanissime, & facetissime nobis proponit, Rupilium Regem, a quo fuerat aliquando in iurgio contumelia affectus, urbane ulciscens.

[6] pus atque uenenum] ingenium improbum, mores odiosos, uel maledicentiam impuram, ac pestilentem : uel potius ipsum Rupilium Regem ingenio improbo, ac peruerso, & quasi puris pleno. hominem contaminatum, perniciosum, maledicum, pestiferum. sic Lucillius. In numero quorum nunc primu’ Trebelliu’ multum Luciu’ marcebat febris, senium, uomitus, pus.

[2] Hybrida] quia Graecus ciuitate donatus : uel quia ex patre peregrino, & matre Romana natus. translatio est ab animalibus rationis expertibus. Hybridae enim nominantur ex diuerso genere nata.

[3] Omnibus & lippis notum, & tonsoribus] lippi neque domo [p. 104] prodire, neque lucem ferre possunt. Eo fit ut studiose, & curiose, quae foris aguntur, ab iis a quibus inuisuntur, exquirant. Idem sit a tonsoribus. utitur hoc prouerbio Aristophanes in Pluto, καί τοι λόγος γ’ ἦν νὴ τὸν Ἡρακλέα πολὺς Ἐπὶ τοῖσι κουρείοισι τῶν καθημένων, Ὡς ἐξαπίνης ἀνὴρ γεγένηται πλούσιος. [Plut., 337]

[4] permagna negocia diues habebat] negociabatur Clazomenis. aliud est autem mercatorem esse, aliud negociatorem.

[5] Clazomenis] urbs est Asiae. Strabo lib. 14. ἐπ’ αὐτῷ τῷ τῆς Χεῤῥονήσου ἰσθμῷ οἰκοῦσι Τήϊοι, καὶ Κλαζομένιοι. [Geog., XIV, 31]

[6] Durus] σχέτλιος, στεῤῥὸς. saeuus, pertinax, peruicax.

[6] odio] odiosa oratione, conuicio. Cicero ad Atticum lib. 4. sed tamen cum horas treis fere dixisset, odio, & strepitu, senatus, coactus est aliquando perorare. [Att., IV, 2]

[7] adeo sermonis amari] sermonis odiosi, insuauis, iniucundi. homo petulans in maledicendo. πικρὸν appellant Graeci hominem amare irasci solitum. tumidus autem excudendum curaui sine copula que, secutus auctoritatem 2. cod. Vatic. Iann. & Torn. sic sup. saty. iii. habeare insuauis, acerbus, [Serm., I, 3, 85] & ibid. ille Tardo cognomen pingui damus. [Serm., I, 3, 58] sic Homerus Ἰλιαδ. γ. ἐν θαλάμῳ εὐώδεϊ, κηώεντι [Il., III, 382] & Ὀδυσσ. κ. δεινὴ θεὸς αὐδήεσσα. [Od., X, 136] Apollonius α. Ἀργον. Ἄῤῥηκτος, ἄκαμπτος ἐδύσετο νειόθι γαίης. [Arg., I, 63] idem lib. β. ᾧ ἐν ἀμειδήτους ἁγίας εὐνάζετο νύκτας [Arg., II, 908], Oppianus κυνηγ. μετέπειτα δὲ χρῖσεν ἐλαίῳ Πᾶν δέμας εὐώδει, κηώδεϊ. [Cyn., 251]

[8] Sisennas, Barros] duo nomina sunt ἀσϋνδέτως posita. Porphyrio uidetur legisse Varros.

[8] equis praecurreret albis] id est, longe superaret. notum prouerbium est. Plautus in Asinar. Nam si huic occasioni tempus se subterduxerit, Nunquam pol indipiscet quadrigis albis. [Asin., 278]

[10] (Hoc etenim sunt omnes iure] haec omnia usque ad illum locum, Bruto praetore, &c. interpositionis nota sunt includenda. molesti autem sunt ii fere, quos alio nomine pertinaces appellamus : nisi quis forte dicat eo inter se differre, quod pertinaces interdum pertinacia sua neminem offendunt : molesti autem quouis sermone, & quouis tempore offendunt, atque adeo enecant. huius igitur loci haec sententia est : molesti eodem iure sunt, id est, eandem sibi libertatem, licentiamque sumunt, ac uendicant, quam uiri fortes, inter quos nata dissensio & discordia est. Nam quemadmodum hi nunquam placantur inter se, nunquamque in gratiam mutuam redeunt, quandiu uiuunt : sic & molesti nunquam inducere animum queunt, ut reconcilientur inter se. ordo uerborum hic est, molesti hoc sunt iure, quo fortes, quibus aduersum bellum incidit.

[12] inter Hectora Priam] quam graues, & implacabiles inter Hectorem & Achillem inimicitiae intercesserint, declarat ipse Achilles ἰλ. χ. cui cum Hector polliceretur se, si eum interficeret, corpus eius Graecis redditurum, cumque eum oraret, ut se idem facturum sibi promitteret, si ipse ab eo interficeretur, haec respondentur ab Achille : inter leones, & homines rata foedera feriri non posse, neque unquam lupis cum agnis conuenturum : sed eos inimicitias inter se sempiternas gerere. Verum praestat Homeri uersus ascribere. Ἕκτορ μή μοι ἄλαστε συνημοσύνας ἀγόρευε· Ὡς οὐκ ἔστι λέουσι, καὶ ἀνδράσιν ὅρκια πιστά, Οὐδὲ λύκοι τε, καὶ ἄρνες ὁμόφρονα θυμὸν ἔχουσιν, Ἀλλὰ [p. 105] κακὰ φρονέουσι διαμπερὲς ἀλλήλοισιν. [Il., XXII, 261] animosumque inter malim legi.

[13] capitalis] quae non, nisi alterius interitu, sedaretur. ira pestifera, perniciosa, inexpiabilis. M. Tullius Philipp. 4. capitalem, & pestiferum M. Antonii reditum timeremus. [Phil., IV, 1] Idem Off. 1. capitalis Eteocles. [Off., III, 21] Idem epist. ad Trebatum lib. 7. Treuiri capitales. [Fam., VII, 13] Idem Verr. 4. Illud, illud est capitale : illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum.

[13] ut ultima diuideret mors] ita capitalis, ut sola mors eorum dissidium, atque offensionem decideret, ac dirimeret.

[15] duo] duos, ut saty. iii. lib. 2. iure - Iurando obstringam ambo. [Serm., II, 3, 180]

[15] uexet] sic habent tres lib. manuscr. Don. Faer. Torn. nonnulli. uerset.

[15] inerteis] ignauos, δειλοὺς, ἀνάνδρους.

[16] ut Diomedi Cum Lycio Glauco] quomodo Glaucus ab Horatio & Homero Lycius dicitur, cum genere esset Corinthius ? fuit enim Hippolochi filius, cuius pater Bellerophon, auus Sisyphus. Lycius factus est hoc modo. Bellerophon a Proeto in Lyciam ad Iobatum Lyciae Regem missus, cum litteris in eius necem scriptis, propter illam omnibus notissimam adulterii calumniam, rebus praeclarissime gestis, maximisque periculis perfunctus, Iobati filiam Anticleam duxit uxorem, ex qua, soceri successor, & heres factus Hippolochum suscepit. cuius filius Glaucus. Praefuisse autem Glaucum Lyciis in bello Troiano narrat Homerus Ἰλιάδ. β. Σαρπηδὼν δ’ ἦρχεν Λυκίων καὶ Γλαῦκος ἀμύμων Τηλόθεν ἐκ Λυκίης Ξάνθου ἀπὸ δινήεντος. [Il., II, 876]

[17] discedet pigrior ultro Muneribus missis] nemini ignota est Glauci, & Diomedis permutatio, nisi ei, qui litteras nescit. haec autem sumta sunt ex lib. 6. Iliad. ubi sic Homerus Ἔνθ’ αὖτε Γλαύκῳ Κρονίδης φρένας ἐξέλετο Ζεὺς, Ὃς πρὸς Τυδείδην Διομήδεα τεύχε’ ἄμειβεν Χρύσεα χαλκείων ἑκατόμβοι’ ἐννεαβοίων. [Il., VI, 234] locum autem prouerbii obtinet, ab omnibus fere scriptoribus celebrati. utitur & Plato in symposio, & Aristoteles lib. 5. de moribus ad Nicomachum.

[17] pigrior] ut Glaucus, qui arma aurea sua cum aereis Diomedis permutauit. Diomedem autem Glauco meliorem, ac fortiorem fuisse, ex Homero cognoscere licet.

[18] tenente] κρατοῦντος τῆς Ἀσίας. Asiam obtinente.

[19] Rupili, & Persi par] ut M. Tullius gladiatorum par, [Opt., 6] ita Rupili, & Persii par dixit Horatius. Poterat & ita dicere, si per uersum liceret, Rupilius, & Persius par, ut M. Tullius pro domo sua, Atque hanc rem par illud simile, Piso & Gabinius, uidit. [Dom., 26] iterum Horatius infra saty. iii. lib. 2. Quinti progenies Arri, par nobile fratrum. [Serm., II, 3, 243]

[20] uti non Compositus melius cum Bitho] ita pares erant Rupilius, & Persius, uel par ita simile, ut Bithus & Bacchius, gladiatorum par, non melius inter se compositi fuerint. componi dicuntur gladiatores, qui una in arenam descensuri, & inter se decertaturi sunt. Ausonius, Quis Myrmilloni componitur ? aequimanus Thrax. [Technopaegn., 12, 3] Lucillius, Cum Placideiano hic componitur. M. Tullius ad Caelium lib. 2. epist. Quid ? tu me hoc tibi mandasse existimas, ut mihi gladiatorum compositiones, ut uadimonia dilata, & Chresti compilationem mitteres ? [Fam., II, 8] dicuntur item committi, & comparari. fuerunt autem Bithus & Bacchius nobiles gladiatores, de quibus Suetonius.

[p. 106]

[21] procurrunt] id est, foras, & in publicum currunt. uel currendo prodeunt. haec enim uis est interdum praepositionis pro in compositione.

[22] ridetur ab omni Conuentu] ridetur accipiendum impersonaliter, ut sit, ridet omnis conuentus.

[25] canem illum Inuisum agricolis] ceteros omnes (inquit) Bruti comites, stellas salubreis appellat, praeter Regem. hunc autem cum Canicula comparat, grauissimo, & perquam horribili sidere, quo solis calor magnopere amplificatur. sic Homerus Ἰλιάδ. χ. Achillem in Troianos irruentem, cum cane Orionis comparat, his uerbis, Τὸν δ’ ὁ γέρων Πρίαμος πρῶτος ἴδεν ὀφθαλμοῖσι παμφαίνονθ’ ὥστ’ ἀστέρ’ ἐπεσσύμενον πεδίοιο, Ὅν τε κύν’ Ὠρίωνος ἐπίκλησιν καλέουσιν. [Il., XXII, 25] Propertius lib. 2. eleg. xxviii. Incipit, & ficco feruere terra Cane. [Eleg., II, 28, 6]

[26] ruebat, Flumen ut hibernum] id est, fluminis celerrime, ac rapidissime labentis, ac praecipitantis instar loquebatur, seu dicebat. uim orationis significat. sic loquitur Demosthenes in orat. περὶ στεφάνου ἐγὼ μὲν τῷ Πύθωνι πολλῷ ῥέοντι καθ’ ἡμῶν, οὐκ εἶξα, οὐθ’ ὑπεχώρησα. [Cor., 136] & Plutarchus in Fabio. τῷ μὲν Μαρκέλλῳ, ὡς ῥέοντι σφόδρα ποταμῷ, πολλάκις ἀπαντῶν, ἀπεσείετο, καὶ παρεῤῥηγνύετο τὴν δύναμιν. [Fab. Max., 19, 5] in quo exemplo tamen ad facta, non ad uerba Marcelli referenda est similitudo. Dionysius Halicarnasseus lib. 7. de Spurio Sicinnio, αὐτός τε πολὺς ἔῤῥρει κατὰ τῆς βουλῆς, αὔξων, ὡς μάλιστ’ ἐνῆν, τὸν κατ’ αὐτῆς φθόνον [Ant. Rom., VII, 14, 2], id est, ipse autem magnam uim orationis in senatum profundebat, quam maxime fieri poterat, augens in eum inuidiam. Horatius supra, de torrente, Od. ii. lib. 4. Monte decurrens uelut amnis, imbres Quem super notas aluere ripas, Feruet, immensusque ruit profundo Pindarus ore. [Carm., IV, 2, 5]

[27] fertur quo rara securis] ut flumen hibernum, seu torrens, qui quacunque labitur, & praecipitat, omnia late dissipat, ac disturbat, & aedificia, & arbores, & (ut ait Virgilius) sata lata, boumque labores, [Georg., I, 325] ad quem torrentem raro admodum, aut potius nunquam, cum securibus eunt rustici, aut calones, ut ligna caedant.

[28] Praenestinus] Rupilius Rex Praeneste natus.

[29] Expressa arbusto] ex pectore tracta. allegoria est ducta a frondatoribus, uinitoribus, ac uindemiatoribus, qui uiatores deridere, & in eos conuicia congerere : & uicissim a uiatoribus conuiciis onerari solent.

[29] regerit conuicia] sic supra saty. v. dixit, pueris conuicia nautae Ingerere. [Serm., I, 5, 11]

[30] Vindemiator] in nomine uindemiator, i & a uocales in unam syllabam coeunt, ut apud Homerum Πηληαδέω Ἀχιλῆος. [Il., I, 1] idem καὶ Πὺξ ἀγαθὸν Πολυδεύκεα. [Il., III, 237] sic Od. xii. epod. Quis sudor uietis, & quam malus undique membris Crescit odor. [Epod., 12, 7] sic infra saty. iii. lib. 2. Luscinias soliti impenso prandere coemtas. [Serm., II, 3, 245] & saty. viii. huius lib. & imagine cerea Largior arserit ignis. [Serm., I, 8, 43] & saty. ii. lib. 2. pinguem uitiis, albumque, nec ostrea, Nec scarus, aut poterit peregrina iuuare Lagoïs. [Serm., II, 2, 21] sic Lucretius lib. 2. Succus item seorsum, & rerum sapor insinuatur. [Nat. Rer., II, 684] & lib. 3. At neque seorsum oculi, neque nares, nec manus ipsa Esse potest anima. [Nat. Rer., III, 631] non enim assentior P. Victorio, uiro alioqui doctissimo, qui putat sorsum esse legendum, quantumuis licet codicis scripti auctoritatem producat. Idem Lucretius lib. 2. Sed ne forte putes animalia sola teneri Legibus his, quaedam ratio discriminat omnia. [Nat. Rer., II, 718] ibid. de primis corporibus, Et sonitu sterilia, & succo ieiuna feruntur. [Nat. Rer., II, 845] in omnia . & [p. 107] sterilia duae uocales i & a unam syllabam efficiunt. idem eod. lib. Denique caelesti sumus omnes semine oriundi. [Nat. Rer., II, 991] in oriundi i & u in unam syllabam contrahuntur. sic in duellica u & e apud eundem, eod. lib. Lanigerae pecudes, & equorum duellica proles. [Nat. Rer., II, 661] Idem lib. 3. Nec nebulam noctis, nec aranei tenuia fila Obuia sentimus. [Nat. Rer., III, 383] Catullus in Priap. Proin uiator hunc deum uereberis, Manumque seorsum habebis, hoc tibi expedit. [Carm., 20, 17] Virgilius lib. 10. Vna, eademque uia sanguisque, animusque sequuntur. [Aen., X, 487] Idem lib. 6. Vis & Tarquinios reges, animamque superbam Vltoris Bruti, fasceisque uidere receptos ? [Aen., VI, 817] Ennius, Quorum uirtuti belli fortuna pepercit, Eorundem me libertati parcere certum est. [Ann., VI, 191] sic enim legendus est hic proximus uersus, non ut uulgo Horundem.

[30] cui saepe uiator Cessisset magna compellans] solebant uiatores uindemiatoribus de uia conuiciari, eosque, ut nimis tardos, aut in re alique turpi & flagitiosa deprehensos, insectari, & increpare, & cucullos appellare : in quos, uindemiatores conuicia interdum ita contumeliosa regerebant, ut illi cedere cogerentur.

[32] Italo perfusus aceto] salibus Italis, aculeatis, & mordacibus. hoc dicit propter Rupilium Praenestinum.

[34] qui Reges consueris tollere] L. Iunius Brutus, & P. Valerius Leuinus Tarquinium exegerunt. M Brutus cum ceteris coniuratis C. Caesarem de medio sustulit. M. Tullius pro Planc. Quid potuit amplius si Iunius Brutus esset, qui ciuitatem dominatu Regio liberauit ? [Planc., 25] Idem Philip. 2. Etenim si auctores ad liberandam patriam desiderarentur, illis auctoribus Brutos ego impellerem ? quorum uterque Iunii Bruti imaginem quotidie uideret : alter etiam Ahalae ? his igitur maioribus orti, ab alienis potius consilium peterent, quam a suis ? & foris potius, quam domo ?

[35] hoc] uidelicet hunc Rupilium Regem iugulare. in nomine Regis inest ambiguum.