[p. 87]

Satyra 6.

Non, quia, Maecenas, Lydorum quicquid Etruscos

Incoluit fineis, nemo generosior est te :

Nec, quod auus tibi maternus fuit, atque paternus,

Olim qui magnis legionibus imperitarunt :

5 Vt plerique solent, naso suspendis adunco

Ignotos, ut me libertino patre natum.

Cum referre negas, quali sit quisque parente

Natus, dum ingenuus : persuades hoc tibi uere,

Ante potestatem Tulli, atque ignobile regnum,

10 Multos saepe uiros nullis maioribus ortos,

Et uixisse probos, amplis & honoribus auctos.

Contra Leuinum Valeri genus, unde superbus

Tarquinius regno pulsus fuit, unius assis

Non unquam pretio pluris licuisse, notante

15 Iudice, quem nosti, populo : qui stultus honores

Saepe dat indignis : & famae seruit ineptus :

Qui stupet in titulis, & imaginibus. quid oportet

Nos facere a uulgo longe, lateque remotos ?

Nanque esto : populus Leuino mallet honorem,

20 Quam Decio mandare nouo : censorque moueret

Appius, ingenuo si non essem patre natus :

Vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

Sed fulgente trahit constrictos gloria curru

Non minus ignotos generosis. quo tibi Tulli

[p. 88]

25 Sumere depositum clauum, fierique tribunum ?

Inuidia accreuit : priuato quae minor esset.

Nam, ut quisque insanus nigris medium impediit crus

Pellibus, & latum demisit pectore clauum :

Audit continuo, quis homo hic est ? quo patre natus ?

30 Vt, si qui aegrotet, quo morbo Barrus : haberi

Et cupiat formosus : eat quacunque : puellis

Iniiciat curam quaerendi singula : quali

Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo :

Sic, qui promittit, ciueis, urbem sibi curae,

35 Imperium fore, & Italiam, & delubra deorum :

Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,

Omneis mortaleis curare, & quaerere cogit.

Tune Syri, Damae, aut Dionysi filius, audes

Deiicere e saxo ciueis ? aut tradere Cadmo ?

40 At Nouius collega gradu post me sedet uno.

Nanque est ille, pater quod erat meus. hoc tibi Paullus,

Et Messalla uideris. at hic si plostra ducenta,

Concurrantque foro tria funera : magna sonabit,

Cornua quod, uincatque tubas. saltem tenet hoc nos.

45 Nunc ad me redeo libertino patre natum :

Quem rodunt omnes libertino patre natum :

Nunc, quia Maecenas tibi sum conuictor : at olim,

Quod mihi pareret legio Romana tribuno.

Dissimile hoc illi est : quia non ut forsit honorem

50 Iure mihi inuideat quiuis : ita te quoque amicum :

Praesertim cautum dignos assumere, praua

Ambitione procul. felicem dicere non hoc

Me possum casu, quod te sortitus amicum.

Nulla etenim mihi te fors obtulit. optimus olim

55 Virgilius, post hunc Varius dixere quid essem.

[p. 89]

Vt ueni coram : singultim pauca locutus,

(Infans nanque pudor prohibebat plura profari)

Non ego me claro natum patre, non ego circum

Me Satureiano uectari rura caballo :

60 Sed, quod eram, narro. respondes (ut tuus est mos)

Pauca, abeo : & reuocas nono post mense : iubesque

Esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco :

Quod placui tibi, qui turpi secernis honestum :

Non patre praeclaro, sed uita, & pectore puro.

65 Atqui si uitiis mediocribus, ac mea paucis

Mendosa est natura, alioqui recta : uelut si

Egregio inspersos reprendas corpore naeuos :

Si neque auaritiam, neque sordeis, ac mala lustra

Obiiciet uere quisquam mihi : purus, & insons

70(Vt me collaudem) si uiuo, & carus amicis :

Causa fuit pater his : qui macro pauper agello

Noluit in Flaui ludum me mittere : magni

Quo pueri magnis e centurionibus orti,

Laeuo suspensi loculos, taebulamque lacerto,

75 Ibant octonis referentes idibus aera.

Sed puerum est ausus Romam portare, docendum

Artes, quas doceat quiuis eques, atque senator

Semet prognatos : uestem, seruosque sequenteis

In magno ut populo siquis uidisset, auita

80 Ex re praeberi sumtus mihi crederet illos.

Ipse mihi custos incorruptissimus omnes

Circum doctores aderat. quid multa ? pudicum,

Qui primus uirtutis honos, seruauit ab omni

Non solum facto, uerum opprobrio quoque turpi :

85 Nec timuit, sibi ne uitio quis uerteret, olim

Si praeco paruas, aut, ut fuit ipse, coactor

[p. 90]

Mercedes sequerer. neque ego essem questus. ob hoc nunc

Laus illi debetur, & a me gratia maior.

Nil me poeniteat sanum patris huius : eoque

90 Non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,

Quod non ingenuos habeat, clarosque parenteis :

Sic me defendam. longe mea discrepat istis

Et uox, & ratio. nam, si natura iuberet

A certis annis aeuum remeare peractum :

95 Atque alios legere ad fastum, quoscunque parenteis :

Optaret sibi quisque : meis contentus, onestos

Fascibus, & sellis, nolim mihi sumere, demens

Iudicio uulgi, sanus fortasse tuo : quod

Nollem onus haud unquam solitus, portare molestum.

100 Nam mihi continuo maior quaerenda foret res :

Atque salutandi plures : ducendus & unus,

Et comes alter : uti ne solus, rusue, peregre-

Ve exirem : plures calones, atque caballi

Pascendi : ducenda petorrita. nunc mihi curto

105 Ire licet mulo, uel, si libet, usque Tarentum :

Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.

Obiiciet nemo sordeis mihi, quas tibi Tulli :

Cum Tiburte uia praetorem quinque sequuntur

Te pueri lasanum portantes, anophorumque.

110 Hoc ego commodius, quam tu praeclare senator,

Multis atque aliis uiuo. quacunque libido est,

Incedo solus : percunctor quanti olus, ac far :

Fallacem Circum, uespertinusque pererro

Saepe forum : assisto diuinis : inde domum me

115 Ad porri, & ciceris refero, lachanique catinum.

Coena ministratur pueris tribus : & lapis albus

Pocula cum cyatho duo sustinet : astat echinus

[p. 91]

Vilis : cum patera guttus, Campana supellex.

Deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras

120 Surgendum sit mane : obeundus Marsya, qui se

Vultum ferre negat Nouiorum posse minoris.

Ad quartam iaceo : post hanc uagor : aut ego lecto,

Aut scripto, quod me tacitum iuuet. ungor oliuo :

Non, quo fraudatis immundus Natta lucernis.

125 Ast, ubi me fessum sol acrior ire lauatum

Admonuit : fugio rabiosi temporae signi.

Pransus non auide, quantum interpellet inani

Ventre diem durare, domesticus ocior. haec est

Vita solutorum misera ambitione, grauique :

130 His me consolor, uicturus suauius, ac si

Quaestor auus, pater atque meus, patruusque fuissent.

COMMENTARII.

[1] Non, quia Maecenas, &c.] non ideo Maecenas, quod omnium Lydorum, quicunque in Etruriam domicilium ac sedes transtulerunt, generosissimus es, nec, quod maiores tui magnis legionibus imperauerunt, humilis & obscuri generis homines despicis, ac derides. Dionysius Halicarnasseus lib. 1. ῥωμ. Ἀρχαιολ. haec de Etruscis scribit, Τυῤῥηνοὺς οἱ μὲν αὐτόχθονας Ἰταλίας ἀποφαίνουσιν, οἱδ’ ἐπήλυδας. καὶ τὴν ἐπωνυμίαν αὐτοῖς ταύτην οἱ μὲν αὐθιγενὲς τὸ ἔθνος ποιοῦντες ἀπὸ τῶν ἐρυμάτων, ἃ πρῶτοι τῶν τῇδε οἰκούντων κατεσκευάσαντο, τεθῆναι λέγουσι. τύρσεις γὰρ καὶ παρὰ Τυῤῥηνοῖς αἱ ἐντείχειοι, καὶ στεγαναὶ οἰκήσεις ὀνομάζονται, ὥσπερ παρ’ Ἕλλησιν, etc. οἱ δὲ μετανάστας μυθολογοῦντες αὐτοὺς εἶναι, Τυῤῥηνὸν ἀποφαίνουσιν ἡγεμόνα τῆς ἀποικίας γενόμενον, ἀφ’ ἑαυτοῦ θέσθαι τῷ ἔθνει τοὔνομα. τοῦτον δὲ Λυδὸν εἶναι τὸ γένος ἐκ τῆς πρότερον Μηϊονίας καλουμένης, παλαιὸν δήτινα μετανάσταντα. [Ant. Rom., I, 26, 2] id est, Tyrrhenos alii indigenas Italiae populos esse aiunt, alii aduenas : atque ii quidem, qui hanc gentem in Etruria natam faciunt, hoc nomen a propugnaculis, quae primi mortalium, qui in his locis habitarunt, construxere, impositum esse dicunt. turses enim, seu turres, etiam apud Tyrrhenos domicilia muris iuncta, solida, ac ualida nominantur, quemadmodum & apud Graecos. Ab euentu porro nomen impositum esse uolunt, &c. Qui autem eos aduenas esse fabulantur, Tyrhenum aiunt, qui coloniae dux fuerit, a seipso genti nomen imposuisse. Hunc autem genere Lydum fuisse, antiquum quendam, atque ab ea, quae antea Meïonia appellabatur, in haec loca commigrasse. Haec, & longe plura [p. 92] Dionysius de Etruscis, seu Tyrrhenis, tradit libro 1 quae legat apud illum, qui his paucis nondum expletus erit : uideat & apud Herodotum nonnulla non iniucunda lib. 1. quae tamen Dionysius producit in eodem, unde illa depromsi, loco. Maecenatem autem ab Etruriae regibus ac principibus esse prognatum, cum Horatius multis locis praedicet, ut Od. i. lib. 1. [Carm., I, 1, 1] & Od. xxix. lib. 3 [Carm., III, 29, 1] tum & Propertius ipse testimonio est lib. 3. ut annotauimus supra ad Od. xxix. lib. 3. [Ad Carm., III, 29, 1]

[1] Lydorum quicquid] sic loquitur supra Od. v. epod. At o, deorum quicquid in caelo regis Terras. [Epod., 5, 1] simile est illud Catullianum, O quantum est hominum uenustiorum. [Carm., 3, 1] & Terentius Heautont. At te omnes Dii, Deaeque quidem, quantum est, Syre, Cum istoc inuento, cumque incepto perduint. [Heaut., 810]

[4] Olim qui magnis legionibus imperitarent] haec e Lucretio sumta sunt lib. 3. Inde alii multi reges, rerumque potentes Occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. [Nat. Rer., III, 1028] Imperitarent autem excudi iusseram, secutus codicem Iann. Torn. & Vatic.

[5] naso suspendis adunco] derides. saty. viii. lib. 2. Balatro suspendens omnia naso. [Serm., II, 8, 64] Graeci dicunt μυκτηρίζειν.

[6] Ignotos] ignobiles, obscuros, ἀσήμους.

[6] libertino patre natum] item infra, Nunc ad me redeo libertino patre natum. & epistula ad librum Me libertino natum patre.

[7] Cum referre negas] sic habent libri omnes antiqui. hoc eo dico, ne quis supponat, neges.

[8] dum ingenuus] ingenuus erat Horatius, si ingenuus est is, cuius pater seruitutem non seruiuit. Nam antiquo iure ciuili libertini a libertis differebant, cum liberti sint serui manumissi. libertini autem libertorum filii. quam distinctionem Imperatores sustulerunt.

[9] Tulli] Tulli Hostilii Regis septimi, ex captiua nati.

[12] Contra Leuinum Valeri genus] id est, Contra Leuinum P. Valerii Leuini Poplicolae, a quo Tarquinius exactus est, filium, persuades tibi uere, & exploratum habes, hominem contentissimum fuisse.

[12] Valeri genus] Valerii filium : ut Tibullus libro 4 ad Messalam de Circe, Quanuis illa foret solis genus. [Eleg., III, 7, 62] & Propertius lib. 2. Qualis & Iscomache Laputhae genus heroïne. [Eleg., II, 2, 9]

[12] unde] a quo, ὑφ’ οὗ sic Terentius Adelph. Domi habuit, unde disceret. [Adelph., 413]

[13] unius assis Non unquam, &c.] id est, nunquam pluris aestimatum esse uno esse. uerbum liceo autem in mancipiis, & rebus mancipt, uenalibus denique proprie locum habet, ut obscure significare uideatur Horatius hunc Leuinum quantunuis nobilem, propterea quod iners, & ignauus fuerit, seruo nihilo meliorem fuisse. M. Tullius ad Atticum lib. 12. De Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram. [Att., XII, 38]

[14] notante Iudice, quem] amplificatio est. hic Leuinus etiam a populo, qui nobilitatem pluris facere solet, quam bonos mores, & uirtutem, tamen contemtus, ac praeteritus est : neque ullum honorem, praeter Quaesturam potuit obtinere, propter inertiam, & cetera animi uitia, &c.

[15] Qui stultus honores Saepe dat] si populus (inquit) qui saepe honores defert ad indignos, & famam sequitur, & splendorem generis potius, quam [p. 93] ueritatem, ac uirtutem, Leuinum hominem nobilissimum propterea, quod a maioribus suis degenerauerat, contemsit, ac pro nihilo putauit, quid nos oportet facere multum a populo studiis, & indiciis discrepantes, ac dissidentes ?

[17] stupet in titulis] admiratur titulos, & generis antiquitatem.

[19] Nanque esto : populus, &c.] redit ad illud superius de populi leuitate, atque errore, qui plerunque nobilitatem pluris facit, quam integritatem, grauitatem, constantiam, ceterasque uirtutes. Esto, inquit, demus populum Leuino homini nobilissimo potius, quam Decio nouo, & ignobili honores mandaturum : &, si ego, cum ingenuo patre natus non essem, me ad petendos honores contulissem, dubium non esse, quin me Censor a petendo summoueat, ut indignum magistratu : ueruntamen aeque ignobiles, ut nobilissimi homines, honoris studio ducuntur.

[20] Decio] P. Decio Muri, qui primus e Deciis consul fuit, ut testatur M. Tullius lib. 1. de diuinatione iccirco nouus ab Horatio appellatur.

[20] nouo] noui sunt, quorum maiores ornati non fuerunt populi honoribus.

[20] mandare] mandare honorem, mandare magistratum, usitatum genus loquendi bonis auctoribus. Admonet me hic locus, ut emendem locum Ciceronis in prooemio orationis pro lege Manilia qui ita uulgo legitur. Nunc cum & auctoritatis in me tantum sit, quantum uos honoribus mandandum esse uoluistis, & ad agendum facult. [Leg. Man., 2] &c. ego honoris legendum censeo.

[20] moueret] moueret ordine, notaret, iure suffragii priuaret, in aerarios referret.

[22] Vel merito, quoniam] atque id merito (inquit) quia mea sorte contentus non fuissem, aut quia maiora, quam mei generis, ac loci ratio ferat, concupiuissem. Erasmus putat natum prouerbium ab asino Cumano, qui Leonina pelle sumta Leonem simulasset.

[23] Sed fulgente trahit] id est, sed aeque cupidi gloriae sunt homines noui, & ignobiles, ut nobiles.

[24] quo tibi Tulli] hunc Tullium Iulius Caesar rerum potitus, quod Pompeianas partes secutus esset, e senatu mouit, cum praesertim obscuro, & humili loco natus esset. Interfecto autem Caesare, fuerat restitutus, atque iterum se ad petendos magistratus contulerat.

[24] quo tibi] quo tibi profuit sumere uestem senatoriam tibi a Caesare ademtam, & obtinere tribunatum ? in eundem inuehitur infra. Obiiciet nemo sordes mihi, quas tibi Tulli. in duobus codicibus manuscriptis reperi. fierique tribuno.

[25] clauum] Latum clauum, de quo mox dicemus. erat enim senator.

[27] Nam, ut quisque] sententia haec est. nam statim, ut quis nigris calceis lunatis, & senatorio uestitu uti coepit nouus, & obscurus homo, & eo ipso insanus, quod obscuro loco natus, & nouus insignia senatoria sibi sumat, atque arroget : audit hos populi sermones. Quis homo hic ? &c. calcei autem senatorii usque ad medium crus producebantur. iccirco dixit, medium impediit crus. Noui autem adepti magistratum, eo ipso fiebant senatores.

[p. 94]

[28] & latum demisit pectore clauum] id est, tunicam latis clauis ornatam. Erant autem hi claui ornamenta quaedam purpurea clauorum speciem praebentia, tunicis attexta, seu fortasse assuta : a quibus latus clauus dictus, id est, tunica lati claui : quod erat insigne maiorum magistratuum, ut aedilium maiorum, praetorum, consulum, denique senatorum. Plinius libro 33. Annuli distinxere alterum ordinem a plebe, ut semel coeperunt esse celebres, sicut tunica ab annulis senatum tantum. [Hist. Nat., XXXIII, 7, 9] Suetonius in Vespasiano sumta toga uirili, latum clauum, quanquam fratre adepto, diu auersatus est : nec, ut tandem appeteret, compelli, nisi a matre potuit. [Vesp., 2] Idem in C. Claudio Latum clauum, quanuis inito affirmasset non lecturum senatorem, nisi ciuis Rom. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, [Claud., 24] &c. Idem in Tiberio senatori latum clauum ademit, [Tib., 35] &c. Idem in Octauio liberis senatorum, quo celerius reipublicae assuescerent, protinus a uirili toga latum clauum induere, & curia interesse permisit : [Aug., 38] erat & angustus clauus, id est, tunica angusti claui, qua utebantur equites. Suetonius in Octauio usus est togis neque restrictis, neque fusis : clauo nec lato, nec angusto. [Aug., 73] Paterculus de Maecenate non minus Agrippa Caesari carus : sed minus honoratus, quippe uixit angusto clauo poene contentus. [Hist., II, 88] a lato, & angusto clauo laticlauii, & angusticlauii nomina ducta sunt. Suetonius in Nerone. At saepe in eiusmodi rixis oculorum, & uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem attrectauerat, prope ad necem caesus. [Ner., 26] Idem in Othone. Interfuit huic bello pater meus suetonius Lenis tertiae decimae legionis tribunus angusticlauius. [Oth., 10] Neque uero uidetur mihi praetermittendum, quod scribit Pompeius Festus, tunicam palmatam a latitudine clauorum esse dictam, quae nunc (inquit ille) a genere picturae appellatur. quibus uerbis satis significat clauos illos in tunicis acu fuisse depictos. Idem alibi clauata uestimenta quaedam ait esse appellata clauis intertexta. Varro lib. 8. de lingua Latina. Nam si quis tunicam ita consuit, ut altera plagulae sit angustis clauis : altera latis, utraque pars in suo genere caret analogia. [Ling. Lat., IX, 47]

[29] Audit continuo] sic supra Od. xxv. lib. 1. audis minus & minus iam : Me tuo longas pereunte noctes, [Carm., I, 25, 7] &c.

[6] quis homo hic est : quo patre natus] sic reperi scriptum in quinque ueteribus codicibus uno Vaticano Raïn. Card. Iann. Faer. Torn.

[30] Vt si qui aegrotet, quo morbo] ut si quis (inquit) eo morbo laboret, quo Barrus, homo immodice formae studio deditus, & nimis accurate comtus, & cultus, ut pote libidinosus, & mulierosus : quacunque incedat, curam afferat puellis, de singulis eius corporis partibus quaerendi : sic, qui se profitetur idoneum esse ad Rempublicam administrandam, omnes homines impellit, ut quaerant, quo sit loco natus. morbi igitur nomine morbum animi intelligere nos oportet, quomodo & Catullus usurpat in Egnatium, ob dentium candorem, usquequaque renidentem. Quodcunque agit, renidet, (inquit Catullus) hunc habet morbum Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. [Carm., 38, 7] Idem alibi, amorem, teterrimum morbum nominat, ut supra admonuimus. Sic Plato in Sophista δειλίαν, καὶ ἀκολασίαν, καὶ ἀδικίαν νόσον [Soph., 228e], id est, morbum appellat. sic & M. Tullius Verris studium immoderatum in signis, & uasis antiquis comparandis, morbum uocat. Verr. iii & vi sic Horatius supra Od. xxv. lib. 1 [Carm., I, 37, 10] per morbum Eunuchorum, & cohortis Cleopatrae, morbum [p. 95] animi significat, nempe impudicitiam, & mollitiem muliebrem. & supra saty. superiore, Campanum morbum eodem sensu nominauit. & infra saty. 3 lib. 2 ponas insignia morbi. [Serm., II, 3, 254] ibidem. Et morbi miror purgatum te illius.

[38] Syri, Damae] Syri, Damae dictum est ἀσυνδέτως. sunt enim nomina duo seruilia, id est, minime Romana : ut & Dionysius. Tu ne igitur (inquit ciuis aliquis Romanus) e seruo quopiam natus, audes ciues Romanos damnare, ut uel e saxo Tarpeio deiiciantur, uel carnifici tradantur securi feriendi ? quod erat in Tribunorum plebis potestate situm.

[40] At Nouius collega] respondet ignobilis ille, & libertinus, & tamen magistratu fungens, hoc modo. At collegam habeo gradu me inferiorem. Est enim libertus, cum ego sim libertinus.

[41] hoc tibi Paullus, Et Messalla] hoc nomine (respondet ciuis Romanus aut populus) nempe quod collega tuo superior sis uno gradu, & conditione, tibi uideris summo loco natus.

[42] at hic si plaustra ducenta] uerum quanuis hic Nouius deteriore sit loco natus, quam tu : uno tamen te uincit, quod uoce admodum ualeat. hoc saltem nos retinet, ac delectat : hoc nos solatur. intellige haec quoque dici a ciue, aut populo Romano. Hoc loco autem Horatius urbane & populum Romanum irridet, qui talibus hominibus magistratus mandet, & ambitiosos, ac magistratus ipsos, qui sola uociferandi facultate freti dignos se honoribus populi esse putent.

[43] magna sonabit Cornua quod uincat] id est, uocem edet, quae plaustrorum strepitum : cornuum, & tubarum cantum uincat. sonabit, sonitus edet. nomen magna uel cum uoce cornua coniungere licet, uel cum uerbo sonabit. Nam & M. Tullius ita loquitur multis locis. ut pro Archia poeta. ut etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus, atque peregrinum, tamen aures suas dederet. [Arch., 26] Idem in Bruto. Cotta, quia se ualde dilatandu litteris a similitudine Graecae locutionis abstraxerat, sonabatque contrarium Catulo subagreste quiddam, planeque subrusticum, alia quadam quasi inculta, & siluestri uia ad eandem laudem peruenerat.

[46] rodunt] carpunt, clanculum insectantur, mordent clanculum, ut loquitur Terentius Eunu. supra saty. iv absentem qui rodit amicum. [Serm., I, 4, 81] Cicero orat. pro Cornelio Balbo. more hominum inuident : in conuiuiis rodunt. [Balb., 26]

[47] Nunc quia Maecenas tibi sum] duobus temporibus, & duabus de causis se clanculum morderi ostendit, nunc quidem quod cum Maecenate uiuat, olim autem, quia tribunus militum fuerit.

[49] Dissimile hoc illi est] id est, non est idem olim tribunum militum fuisse, atque hodie cum Maecenate uiuere.

[49] quia non, ut forsit, &c.] quia (inquit Horatius) non ut fortasse quiuis mihi possit iure tribunatum, seu quemuis alium honorem inuidere, ita mihi tuam amicitiam iure inuideat. honos enim nonnunquam forte fortuna mandatur etiam indignis : amicitia autem tua neque indignis, neque casu contingere solet, cum delectum amicorum adhibeas, neque quenquam in amicitiam tuam recipias, nisi perspectum, spectatum, & cognitum. Sciunt autem, qui legerunt Aristotelem lib. 2. rhetoricae inuidiam locum habere in [p. 96] rebus alterius secundis, & fortuitis, non in iis, quae sunt animi uiribus, & uirtute partae. sed silentio praetereundum non uidetur Priscianum lib. 15. ita hunc locum legere, ut excudendum curauimus. quia non ut forsit honorem. [Serm., I, 7, 49] forsit autem idem ualet, quod fortassis : eaque uoce usus est sup. Od. xxviii lib. 1 [Carm., I, 28, 31] [Aen., XI, 50] atque ita reperi scriptum in 4 codicibus antiquis uno Vatic. Iann. Faer. Torn.

[51] cautum dignos assumere] in amicis deligendis prudentem, consideratum, ac diligentem : amicos non ambitione, aut alicuius rogatu recipientem : sed tua sponte, tuoque iudicio adoptantem. uidelicet qui tibi uisi sint amicitia tua digni.

[52] felicem dicere non hoc] non possum me hoc nomine felicem praedicare, quod te amicum nactus sim. nulla etenim me tibi fortuna obtulit : sed cerro iudicio, & consilio me asciuisti. tuo igitur consilio, id est, τῇ σῇ προαιρέσει effectum est, ut tibi sim amicus, non mea εὐτυχίᾳ. id est, felicitate.

[53] hoc casu] hoc euentu, uel hac sorte. sors enim est effectus fortunae, ut supra annotauimus, [Ad Epist., I, 10, 44] etiam si aliud scribat Nonius. [Comp. Doc., V, p. 425 M] significat tamen interdum cuiusque uiuendi genus, siue sortuito oblatum, siue consulto susceptum.

[53] sortitus] subintellige, sim, ut saepe alias. Sortiri autem est λαγχάνειν, nancisci, consequi.

[54] Nulla etenim mihi te fors] perspicue ostendit se in amicitiam Maecenatis receptum esse non alterius commendatione, non gratia, non fortuito : sed illius consilio, ac iudicio : suaque ipsius uirtute.

[56] singultim pauca locutus] sic supra saty. 4. [Serm., I, 4, 17] dicebat se animi pusilli natum esse, raro & perpauca loquentem. singultim loqui est sermone interrupto, & ueluti uoce identidem compressa loqui : quod usuuenire solet uerecundis, & timidis natura. talem autem locutionem ἰσχοφωνίαν uocant Graeci, παρὰ τὸ ἴσχειν τὴν φωνὴν, non ἰσχνοφωνίαν . quae est uocis (ut ita dicam) gracilitas. & ἰσχόφωνοι, qui ita loquuntur, id est, qui loquendo haesitant, a Graecis appellantur, non ἰσχνόφωνοι, quemadmodum corrupte, ac mendose habent libri problematum Aristotelis Τμήματι ια. περὶ φωνῆς [Probl., 11, 902b 20] quod quidem declarat ipse Aristoteles problemate lv. his uerbis οἱ δὲ ἰσχόφωνοι φωνοῦσι μέν, λόγον δὲ οὐ δύνανται συνείρειν. [Probl., 11, 905a 22] quo loco tamen libri omnes uulgati habent ἰσχνόφωνοι.

[57] Infans pudor] ab effectu. pudor enim, & timor obsunt locuturo.

[58] non ego circum Me Satureiano] id est, non ego me meas uillas, & meos fundos obire dico equo Apulo insidentem : equo in Satureianis pascuis nato, & pasto.

[63] qui turpi secernis honestum &c.] id est, qui honestum hominem a turpi separas non generis splendore : sed uitae innocentia, & animi integritate.

[66] alioqui recta] paucis uitiis, iisque mediocribus exceptis, recta.

[68] mala lustra] flagitiosas, & nefarias libidines. lustra hoc loco idem quod ganea, fornices. mala lustra dixit, propterea quod sunt quaedam legibus ciuilibus concessae, & ferendae uoluptates : ut supra saty. iv Ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti Possem. [Serm., I, 4, 113] nomine lustrorum utitur & M. Tullius [p. 97] ut in oratione pro M. Caelio. Nulla luxuries reperietur, nulli sumtus, nullum es alienum, nulla conuiuiorum, ac lustrorum libido. [Cael., 44] & in oratione post reditum in senatu. cur in lustris, & heluationibus, huius calamistrati saltatoris tam eximia uirtus tandiu cessauit ? & pro Sextio de Gabinio. hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum, ac stuprorum, uino, ganeis, lenociniis, adulteriisque confectum. & epistula ad Cassium lib. 12. Quae autem in lustris, & uino commentatio potuit esse ? & Lucretius lib. 4. Desidiose agere aetatem, lustrisque perire. [Nat. Rer., IV, 1136] & Plautus Bacchid. atque id pollicetur se daturum aurum mihi, Quod dem scortis, quodque in lustris comedim, & congraecem pater. [Bacch., 742] Idem in Asinaria in extremo cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. [Asin., 934] Idem Curculione. de lenonibus. hi male suadendo, & lustris lacerant homines. [Curc., 508] ex quo apud eundem, uerbum lustrari. in Pseudolo. nam qui liberos esse illico se arbitrantur, ex conspectu heri sui si se abdiderint, luxuriantur, lustrantur, comedunt. sed mihi reticendum esse non puto me reperisse in uno codice manuscripto mala lucra, quam lectionem tamen non ualde probo.

[71] Causa fuit pater his] quod non sit auarus, non sordidus, non turpibus, & foedis libidinibus inquinatus, non impudicus : patri acceptum resert, qui se optime educandum, & instituendum curauerit.

[72] Flaui] hic docebat artem numerandi, ac ratiocinandi. uox autem magni cohaerere debet cum nomine pueri.

[74] Laeuo suspensi loculos] hic uersus repetitus est in epist. i. lib. 1. [Epist., I, 1, 56]

[75] Ibant octonis referentes] omnes sere haec uerba accipiunt de mercede, quae daretur Flauio numerandi magistro. ego autem putabam intelligenda de pecunia antea collocata, & in faenore occupata, nunc exacta. caput enim, aut certe usurae idibus exigebantur, pecunia Kalendis ponebatur, ut diximus supra ad Od. ii. epod. in extr. Itaque haec uerba referentes aera, sic explicabam : referentes a debitoribus usuras idibus. Iam octonis idibus dixit, quia iduum dies sunt octo.

[76] docendum Artes, quas] quid Romae didicerit, ostendit his uersibus epistula ad Lollium lib. 2. Romae nutriri mihi contigit, atque doceri, Iratus Graiis quantum nocuisset Achilles. [Epist., II, 2, 41]

[78] Semet prognatos] semet natos. aut proprie pronepotes suos a se prognatos. haec enim uis est huius nominis. M. Tullius Tusculanum lib. 3. Qualis enim tibi ille uidetur Tantalo prognatus, Pelope natus, qui quondam a socero Oenomao Rege Hippodamiam raptis nactus nuptiis ? [Tusc., III, 12] Nam de Thyesta loquitur.

[78] uestem, seruosque sequenteis] adeo, (inquit) ut si quis uestitum, & comitatum meum in turba uideret, existimaret sumtus illos mihi ex re auita suppeditari. sed nonne sieri poterat, ut ex patrimonio auito sumtus illi Horatio suppeditarentur, quanuis eius auus libertus fuisset ? poterat. sed credibilius est patrem Horatii nihil, aut pauca a patre accepisse, omniaque, quae haberet, quaesiuisse. ordo horum uerborum hic est, quem alii turbant : adeo, ut si quis magno in populo uestem, & seruos sequentes uidisset, &c.

[80] praeberi] suppeditari, ut supra annotauimus.

[81] Ipse mihi custos] sic M. Tullius de Caelio in Caeliana. Nam quoad aetas M. Caelii dare potuit isti suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde etiam patris diligentia, disciplinaque munita. [Cael., 4]

[p. 98]

[82] quid multa ?] utuntur auctores hoc interrogandi genere, cum properant ad euentum rei, & cum multis singillatim enumeratis, & commemoratis significant longum esse cetera omnia persequi. ut M. Tullius lib. 1. ad Atticum si unquam mihi ἐπιχειρήματα suppeditauerunt, illo tempore. Quid multa ? clamores (etenim haec erat ὑπόθεσις &c.) tanti fuerunt, ut ego eo breuior sim, quod eos usque istinc exauditos putem. [Att., I, 14] Idem Accusatio lib. 4. Omnibus curat rebus instructum, & paratum ut sit conuiuium. Quid multa ? Rex ita, [Verr., II, 4, 27] &c. Idem de oratore ad Quintum Fratrem lib. 1. Quid multa ? nemo in illo indicio pedem supplosit, credo, ne Stoïcis renunciaretur. [De orat., I, 53] Idem epistula ad Pap. Paetum. lib. 2. Quid multa ? non mehercule tam perscribere possum, quam mihi gratum feceris, si ociosum Fabium reddideris. [Fam., IX, 25] Iterum Horatius saty. v. lib. 2. Quid multa ? neque illi sepositi ciceris, neque multae inuidit auenae. [Serm., II, 6, 84]

[82] pudicum] ab aliena libidine intactum, atque integrum, ut annotatum est epistula ad Quinctum lib. 1. [Ad Epist., I, 16, 36]

[84] Non solum facto, uerum] ita me pudicum seruauit, ut non solum ullam turpitudinem ab altero illatam perpessus sim : sed ne uerbum quidem contumeliosum, aut maledictum audierim.

[85] olim] aliquando, ποτέ, ut saepe alias. & Virgilius Aen. v. quod tumidis summersum fluctibus olim Tunditur.

[86] coactor] coactores dicebantut publicanorum ministri, qui uectigalia minutatim exigebant, operamque suam in ea re publicanis locabant. appellabantur eodem nomine etiam argentariorum ministri, qui in auctionibus pretia rerum uenditarum exigebant.

[87] neque ego essem questus] neque uero de patre meo questus essem, si praeco, aut coactor fuissem, quaestumque ex iis artibus fecissem.

[89] Nil me poeniteat sanum patris] id est, quandiu sanus sim, nunquam mihi doleat, aut nunquam mihi parum beatus uidear, quod tali patre natus sim. nam uerbum poenitet hanc interdum uim habet, ut apud M. Tullium in Caeliana. id nunquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum poeniteat non deformem esse natum. [Cael., 3] Idem in diuinatione in Verr. cuius consuetudinis, atque instituti patres nostros non poenitebat. [Caecil., 21] Terentius Phormio nostri nosmet poenitet, [Phorm., 172] id est, nobis nosmet displicemus. Iterum M. Tullius lib. 1. ad Atticum a senatu quanti fiam minime me poenitet, [Att., I, 20] id est, a senatu magnifio : uel non parui aestimor Liuius lib. 28. Ea uestra merita, imperatorumque uestrorum erga nos fuerunt, ut nos cladium nostrarum non poeniteat. [Hist., XXVIII, 39] Idem eodem libro poenitebit te P. Corneli gloriae tuae, si hostem eum, qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris ?

[89] eoque Non ut magna dolo] iccirco (inquit Horatius) non imitabor eos, qui obscuriore loco, parentibusque ignobilibus nati, solent ita se defendere, culpam suam non esse, quod ingenuos, & claros parentes non habeant.

[93] nam si natura iuberet &c.] nam si liceret hominibus a certis annis repuerascere, atque aetatem anteactam iterare, aliosque parentes quoslibet ad ostentationem, & gloriam optare, nemo est, qui non sit alios optaturus : ego autem meis contentus oneratos populi honoribus, & claros nolim mihi sumere.

[96] honestos Fascibus, & sellis] praetorios, consulares, aedilitios uiros. [p. 99] onustos autem ualet idem quod oneratos. placuit enim mihi mirum in modum haec scriptura, quae est in codice Card. Raïn. & tribus Vaticanis : ut significet Horatius praetores, & consules fascibus, & sellis, & ceteris insignibus onerari potius, quam honorari. natum autem mendum e duarum uocum similitudine honestus, & onustus, seu, ut nonnulli scribunt, honustus. nam & Varro lib. 4. de lingua Latina scribit honorem ab onere honesto dictum esse : & honestum eo dictum, quod sit oneratus.

[98] sanus tuo] qui populares honores non magni admodum aestimas.

[100] nam mihi continuo] nam, si splendidiore loco natus essem, maiores mihi continuo quaerendae facultates essent : sumtus faciendi maiores, &c.

[101] salutandi plures] fortasse suffragiorum, & ambitionis causa.

[104] petorrita] uehicula Gallica. epistula ad Augustum Esseda festinant, pilenta, petorrita, naues.

[9] Tulli] iterum Tullio illi, quem paulo ante insectatus erat, grauius insultat.

[109] pueri lasanum portantes oenophorumque] ridicule haec duo coniunxit lasanum, & oenophorum, ut hominis sordes apertius indicaret, ac declararet. Est autem lasanum uas ad onus uentris excipiendum, comparatum, & est uox Graeca, qua utitur Nicarchus lib. 2. epigrammaton Ἤν ὀπον αἰτήσω, δοκὸν εἰρφέρει· ἄν, λάχανόν μοι, Εἴπω, δὸς, πεινῶν, εὐθὺ φέρει λάσανον. [Anth. Gr., Didot t. II, p. 299 ; XI, 74]

[110] Hoc ego commodius &c.] ego hac re, & multis aliis rebus uiuo commodius, quam tu : hac re (inquam) quod mihi liceat ire uel usque Tarentum, si libeat, uno mulo, cum id praetori non liceat. omnia autem exemplaria, & typis excusa, & manuscripta, quae quidem uiderim, hic sunt mendosa, in quibus haec inest scriptura Millibus atque aliis : cum legendum sit Multis atque aliis. Quis enim unquam ita locutus est millia alia, aut millibus aliis ? nonne ita potius loquuntur omnes Latini scriptores, mille alia, & mille aliis ? Adiutus sum autem ab uno codice manuscripto, in quo ita scriptum reperi non sine litura tamen, Multibus atque aliis. cuius codicis testimonium non eo produco, quod ex ea scriptura de uera secerim coniecturam (ego enim multo ante, quam in illum librum incidissem, ita, ut dico, esse emendandum hunc locum iudicaram) sed ne quis religiosior me arrogantiae, atque audaciae insimulet, quasi libros uulgatos sine auctoritate ueterum librorum, pro meo iure corrigam. Sed sit ita : omnino aut ita hic locus corrigendus est codicibus omnibus inuitis, aut dicendum Horatium Latine loquendi consuetudinem uel neglexisse, uel ignorasse.

[113] uespertinusque pererro] id est, uesperi. ut epist. ad Numicium. & uespertinus pete tectum. uide annotationem ad illum locum Od. xvi. epod. Nec uespertinus circumgemit ursus ouile : [Epod., 16, 51] uitiosa autem scriptura est uulgatorum librorum & quorundam scriptorum uespertinumque pererro, &c.

[114] assisto diuinis] sacrificiis priuatis, aut publicis : rei diuinae. Virgilius Aen. viii. Exin se cuncti diuinis rebus, ad urbem, Perfectis, referunt. [Aen., VIII, 306] Titus Liuius lib. 36. res diuinas facere maioribus hostiis iusserunt. [Hist., XXXVI, 1] M. Tullius Verr. de signis. patera, qua mulieres ad res diuinas uterentur. [Verr., II, 4, 21]

[115] lachanique catinum] Graeco nomine usus est : quod non est ei [p. 100] nouum lachanum autem olus significat. sed non dissimulabo me hunc locum in omnibus codic. deprauarum restituisse beneficio Rainuntii Farnes. Card. in cuius libro sic est emendatus. Nam scriptura uulgata est inepta, & absurda : laganique catin. quod non est mihi difficile peruincere. Solet Horatius cum uictum tenuem, minimeque sumtuosum significare uult, oleris nomen usurpare. epistula xvii. libri 1. Si praenderet olus patienter, regibus uti Nollet Aristippus. [Epist., I, 17, 13] epistula ad Torquatum eodem libro Nec modica coenare times olus omne patella. saty. i. libri 2. discincti ludere, donec Decoqueretur olus. [Serm., II, 1, 73] saty. vi. eiusdem simulque Vncta satis pingui ponentur oluscula lardo. [Serm., II, 6, 64] saty. ii. eiusdem Non ego, narrantem, temere edi luce profesta Quicquam, praeter olus fumosae cum pede pernae. [Serm., II, 2, 116] saty. 7. eiusdem Sinusquam es forte uocatus Ad coenam, laudas securum olus. [Serm., II, 7, 29]

[116] pueris tribus] a pueris tribus. cuius locutionis sexcenta sunt exempla : ex quibus pauca carpamus. Od. vi. lib. 1. Scriberis Vario fortis, [Carm., I, 6, 1] &c. Od. xxv. eiusdem examen Eois timendum Partibus. [Carm., I, 35, 31] Od. xxv. Auditam moderere arboribus fidem. [Carm., I, 24, 14] satura x huius libri. Illi, scripta quibus comoedia prisca uiris est, &c. epistula xvi. Siquis bella tibi terra pugnata, marique Dicat. [Epist., I, 16, 25] de arte poetica Nolito ad uersus tibi factos ducere plenum Laetitiae. [Ars, 427] sic Catullus ad seipsum. Amatae nobis, quantum amabitur nullae. [Carm., 8, 5] sic Graeci. Xenopho Cyri paed. v. ἐμοὶ πεπραγμένον. [Cyrop., V, 5, 23]

[116] lapis albus] mensa ex albo lapide : quae rotunda erat, ut alibi dicemus.

[117] astat echinus Vilis : cum patera gutus] locus est obscurus cum propter scripturae uarietatem : tum propter ignorantiam uasorum Romanorum, quibus utebantur in coenis, & conuiuiis. oritur alia difficultas ex uoce echinus : quae, quid hoc loco significet, non est facile explicare. alii igitur libri habent : astat echino Vilis cum patera guttus : alii, astat echinus Vilis : cum patera gutus alii mutata interpunctione, astat echinus : Vilis cum patera guttus : quarum lectionum, quae sit optima, difficile & periculosum est pronunciare. mihi quidem non liquet. secutus sum autem eam scripturam, quam plures codices ueteres confirmant, eamque sic explico. astat mihi coenanti echinus non magni pretii, nempe fictilis, & guttus & patera. quod si cui magis placeat altera scriptura, astat echino, &c. eius hanc sententiam esse puto : uilis guttus, & patera astant echino, id est, prope echinum locati sunt. Iam echinum alii uas fictile : alii aeneum fuisse dicunt : sed ad quem usum comparatum suerit, docet nemo : alii thecam, seu inuolucrum scorteum, in quo uasa includerentur : alii ampullam uitream. Omnino nihil certi, in quo insistere queas. Ego in tanta librorum, & opinionum uarietate, quid afferre possum, in quo lector acquiescat ? plane nihil. Veruntamen ne hic κωφὸν πρόσωπον fuisse dicar, quid si dicam echinum uas fuisse fictile amplum, rotundum, humile, in quod uel ciborum reliquiae coniicerentur : uel id quod in poculis reliquum esset, effunderetur, a similitudine uel echini illius sorensis, & iudicialis, uel echini marini nominatum ? Guttus porro a guttis dictus : quia ex eo minutatim uinum fundebant, ut docet Varro lib. 4 de lingua Latina Paterae uero in poculis numerabantur, & a patendo dictae sunt, ut idem ibidem scribit. Haec habui, quae de hoc loco nunc quidem dicerem : alias fortasse probabiliora allaturus.

[p. 101]

[118] Campana supellex] significat uasa illa omnia fuisse fictilia. nam in Campania, ex luto & argilla, cuius propter soli bonitatem, magna est ibi copia, pulcherrima uasa fingebantur. saty. iii. lib. 2. Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla. [Serm., II, 3, 143]

[120] Marsya] Marsyae statuam in foro fuisse positam aiunt, ut eius aspectu improbi, atque iniusti litigatores deterrerentur. Notissima est de Marsyae contentione cum Apolline, & de contentionis illius euentu fabula. obeundus Marsya, id est, obeunda ea pars fori, in qua Marsyae statua posita est.

[121] Nouiorum ferre minoris] ex duobus Nouiis fratribus probabile est minorem fuisse improbissimum litigatorem, & impudentissimum faeneratorem : cuius os ne marmora quidem ferre possent.

[123] ungor oliuo, Non quo] non eo ungor oleo, quo Natta. ungebatur autem ille oleo ex lucernis detracto : tantae erant hominis sordes. Neque uero assentior iis, qui naca legendum esse contendunt : primum quod alteram scripturam uideo ab omnibus codicibus etiam calamo exaratis confirmari : deinde quod probabilius est ab Horatio Nattam nescio quem hoc nomine notari. Scimus autem Nattam familiae Romanae cognomen fuisse. M. Tullius lib. 4 ad Atticum De Natta ex tuis primum sciui litteris : oderam hominem, [Att., IV, 8] &c. Idem de diuinatione lib. 2. Nattae uero statua, aut aera legum de caelo tacta quid habent obseruatum ac uetustum ? Pinarii Nattae nobiles. a nobilitate igitur periculum. [Diuin., II, 21] Idem in oratione pro Muraena, Non igitur si L. Natta summo loco adolescens, qui, & quo animo iam sit, & qualis uir futurus sit, uidemus, [Mur., 35] &c. Nihil prohibet autem, quo minus, ut ex optimo patre saepe improbissimus nascitur filius : sic ex nobili & honesta familia, turpis aliquis, & infamis homo existat. Praeterea credibile est ab Horatio sordidum aliquem hominem appellatum esse nomine alieno, non suo, propter metum legis : uel eum iam fuisse mortuum.

[126] admonuit] ὑπέμνεσε nam aliud est monere, aliud admonere, ne quis erret.

[126] rabiosi signi] Caniculae. signum appellauit improprie.

[127] Pransus non auide, quantum interpellet] huius loci sententia est, Ego tantillum pransus, quantum interpellet : id est, non sinat me totum diem inani uentre permanere, domi ocior. significat se non tantum uorare in prandio, ut cibo, & potione uentrem referciat, atque oneret : sed quantum satis sit ad ieiunitatem, famemque depellendam, uireisque corporis reficiendas, donec coenae tempus adueniat. si quis enim non prandeat : sed cibi, & potionis usum in uesperum, & coenae tempus differat, ieiunus, & inanis diem totum durare dicendus sit : Nunc autem cum prandet tenuiter, & parce : saltem hoc prandium eum interpellat, quominus inanis ad uesperam permaneat, interpellare proprie ualet interloqui, seu loquentis orationem interrumpere. usurpatur pro eo, quod est obstare, & interrumpere simpliciter, & impedimento esse, ut hoc loco, & apud Marcum Tullium lib. 1 epistularum ad Atticum sed haec tota res interpellata bello refrixerat. [Att., I, 19] C. Matius ad Ciceronem lib. xi. epistularum sed quae haec est arrogantia, quod Caesar nunquam interpellauit, quin, quibus uellem, atque etiam quos ipse non diligebat, tamen iis uterer : eos, qui mihi amicum eripuerunt, efficere conari, ne, quos uelim, diligam ? [Fam., XI, 28] Brutus ad Ciceronem eodem libro Interpellent me, quo [p. 102] minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus resp. a me commode a dministraripossit. Notissimum autem est prandia Romana aut breuissima, & parcissima fuisse, aut, si qua fuerint sumtuosiora, & liberaliora, ea uel festis diebus usurpari solita, uel nuptialia fuisse, uel ambitionis, & largitionis, uel luxuriae causa instituta. his causis exceptis, & similibus, parce admodum prandebant, coenabant liberalius. ientaculo autem, merenda, & uesperna puto pueros duntaxat, & operarios homines usos esse. Ne illud quidem praetermittendum est, Graecos illos Heroas, tantisper dum bellum gerebant, & in castris erant, ter die cibum capere consueisse : ac primum quidem cibum, & matutinum, ἄριστον esse nominatum : secundum, δεῖπνον. id est, prandium : tertium, δόρπον, id est, coenam : cum hodie δεῖπνον idem, quod coena ualeat : ἄριστον autem prandium. annotat interpres Homeri Ὀδυσσ. β.

[128] domesticus] domi. quod erat loci, ad personam transtulit : ut quod est temporis, crebro solet. de quo genere paulo ante diximus.

[130] uicturus suauius] ego uicturus. sic aliquot manuscr. cod. in his duo Vatic. & Iann. quam scripturam secutus fum. alii habent uicturum, nempe me.