[p. 434]

In maledicvm. Ode 6.

Qvid immerenteis hospites uexas canis,

Ignauus aduersum lupos ?

Quin huc inaneis, si potes, uertis minas :

Et me remorsurum petis ?

5 Nam, qualis aut Molossus, aut fuluus Lacon,

Amica uis pastoribus,

Agam per altas aure sublata niueis,

Quaecunque praecedet fera.

Tu, cum timenda uoce complesti nemus :

10 Proiectum odoraris cibum.

Caue : caue. nanque in malos asperrimus

Parata tollo cornua :

Qualis Lycambae spretus infido gener,

Aut acer hostis Bupalo.

15 An, si quis atro dente me petiuerit,

Inultus ut, flebo, puer ?

COMMENTARII.

[1] immerentes] immeritos, nihil commeritos.

[1] canis] M. Tullius in oratione pro Roscio Amerino accusatores cum anseribus, & canibus comparat : alios enim esse, qui clamare possint tantum, non etiam nocere : alios, qui latrare, & mordere possunt. [Rosc. Amer., 20] illos anseribus : hos canibus esse similes. eadem ratione maledicos homines canes appellare licet. Itaque Menaechmus ille apud Plautum, Hecubam eo canem ait coeptam esse appellari, quod, quencunque aspexerat, in eum omnia mala ingerebat.

[2] lupos] eos, qui remordere possunt.

[5] Molossus] canis magnus, & procerus, quales nascuntur in Epiro. infra saty. vi. lib. 2. simul domus alta Molossis Personuit canibus [Serm., II, 6, 115] . Lucretius lib. 5. Irritata canum cum primum magna Molossum Mollia ricta tremunt duros nudantia dentes. [Nat. Rer., V, 1063] Virgilius Georg. iii. Veloces Spartae catulos, acremque Molossum Pasce sero pingui [Georg., III, 405] .

[p. 435]

[5] Lacon] canis Laconicus, seu Lacedaemonius. Virgilius Amyclaeum nominat Georg. iii. Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram [Georg., III, 345] .

[6] Amica uis pastoribus φίλη. amantissima pastorum. Theocritus εἰδ. ε. Κύνα φιλοποίμνιον [Idyll., 5, 106] dicit, id est, canem amicum gregi.

[1] Agam] persequar, urgebo, διώξω. ut Virgilius Aen. vii. de canibus. Vt ceruum ardentes agerent. [Aen., VII, 481] Oda sequ. Acerba fata Romanos agunt. [Epod., 7, 17] epist. ad Augustum Nauem agere. [Epist., II, 1, 114]

[8] Quaecunque praecedet fera] quisquis erit improbus, & maledicus.

[9] Tu, cum timenda uoce, &c.] tu posteaquam diu, multumque latrasti, cibo tibi oblato nares admoues, & tum latrare desinis. allegoria est. significat enim hunc lingua promtum esse, uoceque admodum ualere : sed re & factis ignauum.

[13] Qualis Lycambae spretus] id est, qualis Archilochus : qui Lycamben socerum propterea, quod ille filiam suam sibi iam desponsam mutata uoluntate se daturum negarat, tam maledicis, & contumeliosis uersibus insectatus est, ut illum aegritudini animi remedium suspendio quaerere coëgerit, atque ad idem mortis genus sponsam quoque suam adegerit. infr. epist. ad Maecenatem iii. lib. 1. Nec socerum quaerit, quem uersibus oblinat atris, Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit [Epist., I, 19, 30] . & in epist. de arte poët. Archilochum proprio rabies armauit iambo [Ars, 79] .

[14] Aut acer hostis Bupalo] Hipponax poëta iamborum item scriptor, Archilocho aetate posterior : qui, ut tradit Dionysius Halicarnasseus trimetrum Archilochium de industria in scazontem inflexit, ut uehementius feriret. M. Tullius lib. 7. epist. de Tigellio. eumque addictum tam tum puto Calui Licinii Hipponacteo praeconio. Hipponacti [Fam., VII, 24] (inquit Plinius lib. 36. cap. v. ) notabilis foeditas uultus erat. quamobrem imaginem eius lasciuia iocorum Bupalus, & Anthermus sculptores fratres proposuere ridentium oculis. Quod Hipponax indignatus amaritudinem carminum distrinxit in tantum, ut credantur aliquibus ad laqueum eos compulisse : quod falsum est. complura enim in finitimis insulis simulacra postea fecere, sicut in Delo, quibus subiecerunt carmen, non uitibus tantum censeri Chium, sed & operibus Anthermi filiorum . Bupalo autem legendum esse non Bubalo, & libri feres omnes ueteres fidem faciunt, & illa declarant, quae extant libro 3. epigr. Graec. in Hippon., Ὤ ξεῖνε φεῦγε τὸν χαλαζεπῆ τάφον, Τὸν φρικτὸν Ἱππώνακτος· οὗτε χ’ ἁ τέφρα Ἰαμβιάζει Βουπάλειον ἐς στύγος [Anth. Gr., Didot t. I, p. 350 ;VII, 405] &c.

[16] Inultus ut, flebo puer ?] frequens est his generibus loquendi Homerus, non me terrebis, ut puerum. non te extimescam, ut puer. uno contenti erimus exemplo. Hector Achilli ἰλιαδ. ψ. Πηλείδη μὴ δὴ μ’ ἐπέεσσί γε νηπύτιον ὣς, Ἔλπεο δειδίξεσθαι [Il., XX, 200], id est, Pelide, ne spera te mihi, ut puero, terrorem incussurum. sic igitur Horatius hoc loco. an, si quis mihi maledixerit, confugiam ad fletum, & lacrymas inultus, ut puer, qui dolorem suum nulla alia ratione ulcisci potest ? minime uero.