[p. 473]

Ad canidiam. xvii.

Petit ut sibi ignoscat. eam autem dum uult uideri placare, grauissime & acerbissime uellicat, atque adeo lacerat.

Iam iam efficaci do manus scientiae :

Supplex & oro regna per Proserpinae,

Per & Dianae non mouenda numina,

Per atque libros carminum ualentium

5 Refixa caelo deuocare sidera,

Canidia parce uocibus tandem sacris :

Citumque retro solue, solue turbinem.

Mouit nepotem Telephus Nereïum :

In quem superbus ordinarat agmina

10 Mysorum : & in quem tela acuta torserat.

Luxere matres Iliae addictum feris

Alitibus, atque canibus homicidam Hectorem :

Postquam relictis moenibus rex procidit

Heu, peruicacis ad pedes Achilleï.

15 Setosa duris exuere pellibus

Laboriosi remiges Vlysseï

Volente Circe membra : tunc mens, & sonus

Relatus, atque notus in uultus honor.

[p. 474]

Dedi satis, superque poenarum tibi

20 Amata nautis multum, & institoribus.

Fugit Iuuentas, & uerecundus color

Reliquit ossa pelle amicta lurida :

Tuis capillus albus est odoribus :

Nullum a labore me reclinat ocium :

25 Vrget diem nox, & dies noctem : neque est

Leuare tenta spiritu praecordia.

Ergo negatum, uincor, ut credam miser,

Sabella pectus increpare carmina :

Caputque Marsa dissilire naenia.

30 Quid amplius uis ? o mare, & terra, ardeo :

Quantum neque atro delibutus Hercules

Nessi cruore : nec Sicana feruida

Vibrans in Aetna flamma. tu, donec cinis

Iniuriosis aridus uentis ferar,

35 Cales uenenis officina Colchicis.

Quae finis ? aut quod me manet stipendium ?

Effare : iussas cum fide poenas luam :

Paratus expiare, seu poposceris

Centum iuuencos : siue mendaci lyra

40 Voles sonari : tu pudica, tu proba :

Perambulabis astra sidus aureum.

Infamis Helenae Castor offensus uice,

Fraterque magni castoris, uicti prece

Ademta uati reddidere lumina.

45 Et tu (potes nam) solue me dementia,

O nec paternis obsoleta sordibus,

Nec in sepulcris pauperum prudens anus

Nouendialeis dissipare pulueres.

Tibi hospitale pectus : & purae manus :

[p. 475]

50 Tuusque uenter partumeius : & tuo

Cruore rubros obstetrix pannos lauit,

Vtcunque fortis exilis puerpera,

Canidia respondet, ostendens se nullis precibus exorari, nulla ratione placari posse.

Quid obseratis auribus fundis preces ?

Non saxa nudis surdiora nauitis

55 Neptunus alto tundit hibernus salo.

Inultus ut tu riseris Cotyttia

Vulgata, sacrum liberi Cupidinis ?

Et Esquilini pontifex uenefici

Impune ut urbem nomine impleris meo ?

60 Quid proderit ditasse Pelignas anus,

Velociusue miscuisse toxicum,

Si tardiora fata te uotis manent ?

Ingrata misero uita ducenda est in hoc :

Nouis ut usque suppetas doloribus.

65 Optat quietem Pelopis infidus pater,

Egens benignae Tantalus semper dapis :

Optat Prometheus obligatus aliti :

Optat supremo collocare Sisyphus

In monte saxum : sed uetant leges Iouis.

70 Voles modo altis desilire turribus :

Modo ense pectus Norico recludere :

Frustraque uincla gutturi nectes tuo,

Fastidiosa tristis aegrimonia.

Vectabor humeris tunc ego inimicis eques :

75 Meaeque terra cedet insolentiae.

An, quae mouere cereas imagines,

(Vt ipse nosti curiosus) & polo

Deripere Lunam uocibus possim meis :

[p. 476]

Possim crematos excitare mortuos,

80 Desiderique temperare poculum :

Plorem artis in te nil agentis exitum ?

COMMENTARII.

[1] do manus] dare manus est cedere, & fateri se inferiorem esse. M. Tullius ad Atticum lib. ii. aiebat illum primo sane diu multa contra : ad extremum autem manus dedisse . [Att., II, 22] Lucretius lib. 2. & si tibi uera uidetur, Dede manus : aut, si falsa est, accingere contra. [Nat. Rer., II, 1042] Idem ibid. Nam certe fluere, atque recedere corpora rebus Multa, manus dandum est : sed plura accedere debent : Donec alescendi summum tetigere cacumen . Iterum M. Tullius in Laelio, qui aduersando saepe assentetur, & litigare se simulans blandiatur, atque ad extremum det manus. [Amic., 26] Caesar lib. v. de bello Gallico, tandem dat Cotta manus permotus superiore sententia sabini . [Bell. Gall., V, 31] Virgilius lib. xi. neque ipse manus feritate dedisset [Aen., XI, 568] .

[3] non mouenda ἀκίνητα. uel non irritanda.

[5] deuocare] deducere, ut sup. Od. v.

[6] uocibus tandem sacris] carminibus, cantionibus, ἐπῴδαις. ut epist. i. lib. 1. sunt uerba, & uoces [Epist., I, 1, 34] .

[7] turbinem] rhombum magicum significat, quem Martialis appellat Thessalicum lib. ix. Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo, Quae sciet hos, illos uendere luna toros ? [Epigr., IX, 30, 9] de quo & Theocritus in Pharmac. Χ’ ὡς δινεῖθ’ ὁδὲ ῥόμβος ὁ χάλκεος ἐξ Ἀφροδίτης, Ὡς κεῖνος δινοῖτο ποθ’ ἁμετέρῃσι θύραισι. [Idyll., 2, 30] & Propertius lib. 3. ad Lygdamum. Staminea rhombi ducitur ille rota. [Eleg., III, 6, 26] & Lucian. διαλ. ἑταιρ. in eo cuius principium est Εἴ τιν’ οἶσθα &c. εἶτα ἐκ τοῦ κόλπου προκομίσασα ῥόμβον ἐπιστρέφει ἐπῳδήν τινα λέγουσα ἐπιτρόχῳ τῇ γλώττῃ, βαρβαρικὰ καὶ φρικώδη ὀνόματα. [Dial. meret., IV, 5]

[8] Mouit nepotem Telephus] Telephus Mysorum rex ab Achille, quem armis, & manu facta prohibere conatus erat, ne ad Troiam oppugnandam ueniret, uulneratus, cum consulto oraculo responsum tulisset, uulnus ab Achille illatum alio medicamento sanari non posse, quam ferrugine ensis Achillis, (responderat enim Apollo ὁ τρώσας ἰάσεται [Claud., 43]) illum orauit ut eius rei sibi copia fieret, & impetrauit. Propertius lib. 2. ad Maecenatem Mysus & Aemonia iuuenis, qua cuspide uulnus senserat, hac ipsa cuspide sensit opem. [Eleg., II, 1, 64] hic, qui rex antea fuerat, exulauit & mendicauit. uide in epist. de arte poët. Telephus & Peleus, cum pauper & exul uterque [Ars, 96] . &c.

[11] Luxere matres] Cum & manu scripti, & typis excusi codices hoc loco inter se dissentirent, aliique unxere, alii luxere haberent, (quanquam, ne quid dissimulem, ex iis, quos ego uidi, plures habent unxere ) ego eam scripturam secutus sum, quae mihi probabilior uisa est, suum cuique iudicium liberum relinquens, ut hanc, uel illam amplectatur, quemadmodum ego unam altera meliorem indicaui. cuius mei iudicii, factique rationem reddere lectori non recuso. Nego igitur apud Homerum ἰλ. ω. corpus Hectoris a [p. 477] mulieribus Troianis unctum esse, sed ploratum primum, lacrymisque decoratum, & combustum : deinde ossa pannis mollissimis inuoluta, & in urnam coniecta : postremo extructum ei e grandibus saxis monumentum : Iam uero, quod unctionis mentio fit interdum apud scriptores, id non magis ad honorem sepulturae pertinet, quam lotio, & pleraque alia, quae nonnunquam in exequiis, & funeribus mortuorum solebant adhiberi : quale est hoc exemplum ex Ennio. Tarquinii corpus bona faemina lauit, & unxit  : & item hoc ex Virgilio lib. 7. Aen. de Miseno. Principio pinguem tedis, & robore secto Ingentem struxere pyram, cui frondibus atris Intexunt latera, & feraleis ante cupressos Constituunt, decorantque super fulgentibus armis : Pars calidos latices, & aëna undantia flammis Expediunt, corpusque lauant frigentis, & ungunt. [Aen., VI, 214] apud eundem lib. 9. mater Euriali queritur se filio oculos non pressisse, neque uulnera lauisse, his uerbis. Heu, terra ignota canibus data proeda Latinis, Alitibusque iaces, nec te tua funera mater Produxi, pressiue oculos, aut uulnera laus . eodem pertinet illud Euripidis Phoeniss. ἐγὼ δ’ ἥκω μεταστέλλων Αδελφὴν Ἰοκάστην, ὅπως λούσῃ, προθηταί τ’ οὐκέτ’ ὄντα παῖδ’ ἐμόν. [Phoen., 1317] Quis autem unquam uel poëta, uel alius scriptor in miseriis mortui numerauit, quod lotus non fuerit, aut quod ei morienti oculi pressi, uel clausi non fuerint ? nemo, quod sciam. At omnes poëtae harum commiserationum pleni sunt, dum uel eorum, qui naufragio perierunt, uel eorum, qui in acie ceciderunt, uel similium calamitosorum. conditionem miserantur, ac deplorant : iacet insepultus, & indefletus, aut non luctus . Optabant enim omnes se sepeliri, inhumari, fleri, ac lugeri post mortem : & haec crebro a scriptoribus commemorantur : lauari corpus autem, ungi . oculos claudi . & similia, uel non ita expetebant, uel dicere licet illa esse horum accessiones, & ad supremum honorem, id est, luctum, & sepulturam tanquam ad finem referri. Iam uero quod scribunt quidam ungere cadauera solitos esse ueteres, ut diutius integra conseruarentur : id uerum esse non puto : Nam unctionem, uel munditiei, & nitoris, uel luxus causa adhibebant, & sciebant eam ad corporum integritatem conseruandam nihil adiuuare : Corpora autem cum diu manere incorrupta, & integra uolebant, ea uel condiebant, uel cera circumlinebant, quod ostendit M. Tullius lib. 1. Tuscul. his uerbis. Condiunt Aegyptii mortuos, & eos domi seruant : Persae etiam cera circumlitos condunt, ut quam maxime permaneant diuturna. [Tusc., I, 45] ad eundem usum cedrum, & cupressum adhibebant. Sed cuius hominis est dicere hoc loco, ungi solita apud antiquos cadauera, ut diutius integra seruarentur, cum constet & Troianos, & Romanos, maxime Horatii aetate, corpora mortuorum in rogum imponere, & comburere, non integra seruare consueuisse ? unxere igitur mihi propter has causas non admodum probatur. luxere autem, maxime : propterea quod ubique apud scriptores lugeri, & luctu, seu fletu honorari mortuos legimus. Itaque Homerus non semel κλαίειν θανόντας. id est, flere mortuos, dicit esse γέρας θανόντων. id est, decus, praemiumque mortuorum, ut ann. est sup. ad Od. vi. lib. 2. [Ad Carm., II, 6, 23] Tum crebra sunt haec apud Tragicos ἄκλαυστος. ἄταφος. id est, non ploratus, non sepultus. Euripides Phoen. ἐᾶν δ’ ἄκλαυστον, ἄταφον, οἰωνοῖσι βορὰν [Phoen., 1634], id est, relinquere non ploratum, insepultum, uolucribus escam. quae Virgilius expressit lib. ii. Nos animae uiles, infleta ; [p. 478] inhumataque turba. Iterum apud Euripidem in Medea Iason Medeam orat, ut sinat se filios suos sepelire, & lugere, his uerbis. θάψαι νέκρους μοι τούσδε καὶ κλαῦσαι πάρες. [Med., 1377] apud eund. in Hecuba, sic umbra Polydori loquitur : πολλοῖς διαύλοις κυμάτων φορούμενος, Ἄκλαυστος, ἄταφος. [Hec., 29] apud eundem in Androm. ii qui nunciant Peleo interfectum esse Neoptolemum, aiunt se corpus eius afferre, ut nepotem defleat, & sepeliat. Κομίζομέν νιν σοὶ κατοιμῶξαι γόοις, Κλαῦσαί τε πρέσβυ, γῆς τε κοσμῆσαι τάφῳ. [Andr., 1159] Alcaeus lib. 3. epig. Graec. Ἄκλαυστοι καὶ ἄθαπτοι ὁδοιπόρε τῷ δ’ ἐπὶ τύμβῳ Ημαθίης τρισσαὶ κείμεθα μυριάδες [Flam., 9, 373 d], &c. Itaque Solon mortem suam lacrymis carere non uult. linquamus amicis (inquit) Maerorem, ut celebrent fanera cum gemitu . At Ennius contra. Nemo me lacrymis decoret, nec funera fletu Faxit : cur ? uolito uiuus per ora uirum [Epigr. Frag., Teubner p. 215, frag. 2, 17] . Iam quod aliquis mihi dicat, licere mortuos lugere, & deflere, etiam si corpus absit : ergo hoc loco legendum unxere, quia ad luctum, & ploratum, & similia non erat necesse corpus Hectoris redimi, & Troiam referri : respondeo ploratus illos, & fletus non nisi posito ante omnium lugentium oculos cadauere, esse solitos usurpari. quod ex Homero, Virgilio, & ceteris, cuiuis perspicuum esse potest. M. Tullius autem haec genera lugendi enumerat lib. 3. quaest. Tuscul. pedores, muliebres lacerationes genarum, pectoris, feminum, capitis percussiones [Tusc., III, 26]  : & Euripides in Alcest. non admodum dissimilia. Πυλῶν πάροιθεν δ’ οὐχ ὁρῶ Πηγαῖαθ’, ὡς νομίζεταί Γε, χέρνιβ’ ἐπὶ φθιτῶν πύλαις, Χαίτα τ’ οὔτις ἐπὶ προθύροις Τομαῖος, ἃ δὴ νεκύων πένθεσι πιτνεῖ. [Alc., 98] sic igitur hunc locum explico. Matres Troianae corpus Hectoris, quod Achilles canibus, & auibus, destinauerat, luxerunt, honoreque sepultutae affecerunt, posteaquam Achilles Priami supplicis oratione, & precibus flexus est. Achilles apud Homerum ἰλ. ω. a Mercurio praemonitus, & de Iouis uoluntate certior factus, Priamo corpus Hectoris Troiam deportandum, ac sepeliendum tradit. sic Homerus Ὑιὸς μέν δή τοι λέλυται γέρον, ὡς ἐκέλευες· Κεῖται δ’ ἐν λεχέεσσ’· ἅμα δ’ ἠοῖ φαιμονένῃφι Ὄψεαι αὐτὸς ἄγων. [Il., XXIV, 599] Virgilius Aen. ii. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles, Talis in hoste fuit Priamo, sed iura, fidemque Supplicis erubuit, corpusque exangue sepulero Reddidit Hectoreum [Aen., II, 540] . Cum huius loci explicationem propemodum eo, quo nunc est, ordine dispositam Muretus apud me legisset, probauit ille quidem coram : sed mutata postea sententia, & consilio suo dissimulato, neque mihi praesignificato, in libris uariarum lectionum conatus est ostendere utranque scripturam aeque probabilem esse.

[11] Addictum feris] Addixerat Hectorem canibus, & auibus Achilles iam ab eo tempore, quo Hector mortifero illo inter humeros, & ceruices, ἵνα τε ψυχῆς ὤκιστος ὄλεθρος [Il., XXIV, 324], id est, ubi celerrimus est interitus, uulnere accepto, iacensque & poene exanimis, Achillem orabat, ut corpus suum patri Priamo comburendum, ac sepeliendum redderet, neque canibus dilacerandum apud naues relinqueret. sic enim respondet Achilles. ἰλ. χ. Μήμε κύον γούνων γουνάζεο, μηδὲ τοκήων. Αἰ γάρ πως αὐτόν με μένος, καὶ θυμὸς ἀνείη Ὤμ’ ἀποταμνόμενον κρέα ἔδμεναι, οἷα μ’ ἔοργας. Ὡς οὐκ ἔσθ’ ὅστις γε κύνας κεφαλῆς ἀπαλάλκοι [Il., XXII, 345], &c. & ἱλ. ψ. in sepultura Patrocli cum duodecim illos Troianos iuuenes, quos uiuos ceperat, manu sua interfectos in rogum coniecisset, ait se Hectorem non flammis exusturum, sed canibus dilaniandum proiecturum. [p. 479] Ἕκτορα δ’ οὔτι Δώσω Πριαμίδην πυρὶ δαπτέμεν, ἀλλὰ κύνεσσαι. [Il., XXIII, 182]

[12] Homicidam ἀνδροφόνον. neque uero deterius multo est nomen Latinum Graeco. nam ἀνδροφόνος apud Homerum idem fere ualet, quod ἀνθρωποκτόνος. & item apud Euripidem in Hecuba, ubi Polymnestor mulieres Troianas, a quibus eius liberi parui pueri fuerant interfecti, ἀνδροφόνους. [Hec., 1061] appellat.

[13] Postquam relictis moenibus rex] Priamus ἰλ. ω. a Mercurio per media Graecorum castra noctu deductus, ut supra diximus ad Od. x. libr. 1. [Ad Carm., I, 10, 13] neque a quoquam uisus, ad Achillem peruenit : & cum eius genua manibus tetigisset, manusque exosculatus esset : sese ad pedes abiecit orans, ut corpus Hectoris, pretio accepto, sibi redderet, sepeliendique potestatem faceret. Homeri uerba sunt haec ἄγχι δ’ ἄρα στὰς Χερσὶν Ἀχιλλῆος λάβε γούνατα, καὶ κύσε χεῖρας Δεινὰς ἀνδροφόνους, αἳ οἱ πολέας κτάνον υἷας [Il., XXIV, 477] sequitur aliquot post uersibus Κλαῖ’ ἁδινὰ προπάροιθε ποδῶν Ἀχιλῆος ἐλυσθείς. [Il., 510]

[14] peruicacis] in sententia sua obfirmati, pertinacis, & ut alibi, cedere nescii.

[15] Setosa duris exuere] id est, porcorum, & ceterarum bestiarum, in quas a Circe fuerant uersi, figuras exuerunt, & humanas recuperarunt Circe uolente, ac libente. hac de re Homerus ὀδ. κ. Κίρκη δὲ δι’ ἐκ μεγάροιο βεβήκει Ράβδον ἔχουσ’ ἐν χειρὶ, θύρας δ’ ἀνέῳξε συφειοῦ [Od., X, 388], &c. sequitur. Τῶν δ’ ἐκ μὲν μελέων τρίχες ἔῤῥεον, ἃς πρὶν ἔφυσε Φάρμακον οὐλόμενον, τό σφιν πόρε πότνια Κίρκη· Ἄνδρες δ’ αἶψ’ ἐγένοντο νεώτεροι, ἢ πάρος ἦσαν. [Od., X, 393]

[16] remiges Vlysseï] socii Vlyssis. epist. 2. lib. 1. remigium uitrosum Ithacensis Vlyssei [Epist., I, 6, 63] .

[18] Relatus] sic habent duo cod. Vatic. Iann. Raïnun. Vrs. Tornes. & ita legendum, non relapsus .

[20] Amata nautis multum] o tu, quam nautae, & institores multum amant. Cum uideri uelit eam honorifice appellare, eique blandiri, reuera tamen contumeliose insectatur. qui sint institores dixi sup. ad Od. vi. lib. 3. [Ad Carm., III, 6, 30]

[21] Iuuentas] id est, iuuenta. nam quanuis Dei nomen sit, eodem tamen etiam aetas haec significatur.

[21] uerecundus color] purpureus, & rubicundus : qualis inest in pueris, & adolescentibus, qui uerecundi sunt natura : uel per uerecundum colorem, ideo rubicundus significatur, quia, quos pudet, ii erubescunt. significat sibi cantiones, & ueneficia Canidiae pallorem, maciem, canitiemque attulisse.

[22] pelle lurida] pallida, subuiridi, uel crocei coloris : qualis umbrarum, arquatorum, Orci. ut sup. Od. iiii. lib. 3. [Carm., III, 4, 74]

[23] Tuis capillus albus est] tui odores, tuaque unguenta mihi canitiem attulerunt.

[24] Nullum a labore me] nulla mihi a labore datur intermissio, nulla conquiescendi potestas.

[25] Vrget diem nox, & dies] id est, sine ulla temporis intermissione laboro, continuis laboribus exerceor. diurno labori succedit nocturnus, & nocturno diurnus.

[25] Neque est leuare οὐδ’ ἔστι. uel ἔξεστι. non licet, non datur respirare. distenta mihi sunt spiritu praecordia, neque ea respirando leuare possum. [p. 480] iccirco enim data est respiratio, ut & attrahatur aër frigidus, qui calorem intestinum, ac naturalem refrigeret : & uicissim pectus spiritu, & aëre concalefacto distentum, atque inflatum subleuetur.

[27] Ergo negatum uincor, ut credam] horum uerborum haec sententia est. ergo ego nunc tandem infelix meis malis uincor, ut credam, & fatear id, quod initio negaueram : quid nam ? Sabella carmina, id est, Canidiae Sabellae cantiones uim habere ad permouendos, & perturbandos hominum animos.

[29] Caputque Marsa] & ut credam caput Marsis cantionibus, seu carminibus, quodammodo disrumpi, amentiaque affici.

[31] Quantum neque atro delibutus] Hercules Eunomo Architelis filio, a se non sponte interfecto, uoluntario se exilio multauit, atque in oppidum Trachinem proficisci constituit. Cum ad Euenum fluuium, cuius portitor erat Nessus centaurus, peruenisset, ipse fluuium pedibus superauit : Deianiram autem mercede pacta Nesso traiiciendam reliquit. Hic, dum eam traiicit, uim ei inferre conatur. Hercules Deianirae uim propulsantis clamore exaudito, egredienti Nesso mortiferum uulnus inflixit. Nessus moribundus, Deianirae ad se euocatae dixit, se philtrum ei dare uelle, quo Herculis erga se amorem perpetuum, ac sempiternum retineret. (constabat autem id philtrum ex ipsius Nessi cruore, & eo ueneno, quo suorum telorum cuspides Hercules inficere solebat.) Quo cupide accepto, & studiose seruato, cum Deianira parum gratum de Iola Euryti filia nuncium accepisset, uerereturque ne Iolam sibi anteponeret Hercules, tunicam ad eum misit cruore illo imbutam, cum existimaret philtrum esse : quam cum ille induisset, uenenumque illud corporis contactu concalefactum, usque ad uiscera permanasset, uoces illas miserabiles edidit, quae leguntur apud Sophoclem in Trachini. uide Od. iii. huius lib. [Epod., 3, 17]

[32] nec Sicana feruida Vibrans] ego hunc locum partim coniectura, partim a ueterum codicum scriptura adiutus emendaui. sic enim scriptum reperi in cod. Don. Iann. & duobus Vatic. Virens in Aetna . quod sine dubio ineptum est, & mendosum, nisi quis dicat uirentem flammam nominari, quae perpetua sit, & nunquam languescat, aut moriatur, quod mihi non probatur. Vrens autem, quod in ceteris omnibus manuscr. reperitur, longe est ineptissimum. Sed ego ex illo Virens, quod ut dixi, deprauatum est, coniectura ductus sum, tanquam manu quadam, ad ueram, ac germanam lectionem. Vibrans autem flamma (opinor) ab Horatio appellatur, quae strictiferri, aut luminis in morem splendet, ac micat : uel quae se attollit, atque eiaculatur in auras : qualem describit Lucretius lib. 6. Aetnae flammam, & Virgilius lib. 3. Aen. sic Lucretius Nunc tamen illa modis quibus irritata repente Flamma foras uastis Aetna fornacibus efflet, Expediam. primum totius subcaua montis Est natura, sere silicum suffulta cauernis. [Nat. Rer., VI, 680] &c. Et Virgilius sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis : Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem Turbine fumantem picco, & candente fauilla. Attollitque globos flammarum, & sidera lambit : Interdum scopulos, auulsaque uiscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. [Aen., III, 571] Iam uerbum uibrare, saepius esse absolutum, quam ἐνεργητικὸν [p. 481] , id ex Lucretio, Virgilio, M. Tullio intelligere licet. Lucretius lib. 3. Quin etiam tibi si lingua uibrante minacem serpentem, & caudae procero corpore utrinque sit libitum in multas parteis discindere ferre. [Nat. Rer., III, 657] &c. Virgilius Aen. ii. Sibila lambebant linguis uibrantibus ora [Aen., II, 211] . Idem lib. 9. Vibranti gladio connixus ab aggere dexter Occupat . & lib. 10. Vibranti cussis medium transuerberat ictu . M. Tullius orat. perf. de Demosthene Cuius non tam uibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. [Or., 70] Idem in Lucullo. Nobismet ipsis modo caeruleum mare uidebatur, nunc flauum : nunc, quia a sole collucet, albescit, & uibrat . Idem in Bruto extremo. & erat oratio cum incitata, & uibrans, tum etiam accurata & polita . Quinctil. lib. 10. de Archilocho. cum ualide, tum breues, uibrantesque sententiae [Inst., X, 1, 60] . hanc igitur ego scripturam ueram esse puto. Vibrans in Aetna flamma . Nam quod quidam emendauerunt, Furens in Aetna flamma . non equidem inuideo : & scio Virgilium lib. 4. Aen. in extr. dixisse : flammaeque furentes culmina perque hominum uoluantur, perque Deorum [Aen., IV, 670]  : Verum haec lectio, quam sequor & propius abest a uetere scriptura Virens . & significantius (meo quidem iudicio) exprimit flammae e fornacibus illis erumpentis, & in altum sese eiicientis, & conglobantis naturam. Vrens autem factum esse puto ex Virens  : & Virens ex Vibrans errore, & negligentia librariorum.

[33] tu donec cinis, &c.] tu ueluti quaedam uenenorum officina, non cessabis me tuis uenenis exurere, donec exaruerim, & cineris in modum consumtus, atque a uentis dispersus fuerim.

[35] Colchicis] Medeae uenenorum simillimis. supra Od. v. flammis aduri Colchicis [Epod., 5, 24] .

[36] Quae finis ?] finis generis faemi. ut supra Od. xviii. lib. 2. fine destinata [Carm., II, 18, 30] . & Lucretius lib. 1. Denique iam quoniam generatim reddita finis Crescendi rebus constat. [Nat. Rer., I, 584] & Virgilius lib. v. Quae finis standi ?

[36] quod me manet stipendium ?] quod tibi a me uis stipendium persolui ? id est, quam mihi poenam uis irrogabis aut impones ? quam me poenam uis sufferre, ac sustinere ?

[1] cum fide] tralatio a pecunia. quae cum fide solui dicitur, si tota, & ad diem soluatur.

[38] expiare] poena subeunda luere, ac delere. ut Od. i. lib. 2. arma Nondum expiatis uncta cruoribus [Carm., II, 1, 5] . & huius lib. Od. v. dira detestatio Nulla expiatur uictima [Epod., 5, 89] . Cicero de arusp. resp. nomen populi Romani tanto scelere contaminauit, ut id nulla re possit, nisi ipsius supplicio, expiari. [Harusp. Resp., 16]

[39] mendaci lyra Voles sonari] id est, laudari. significat eam ueris laudibus ornari non posse.

[40] tu pudica, tu proba] significat eam esse impudicam, & improbam. sic Catullus in quandam. Pudica & proba redde codicillos. [Carm., 62, 24]

[41] Perambulabis astra sidus] tanquam Erigone referetis in siderum numerum.

[42] Infamis Helenae Castor offensus] Quae sunt peruulgata, omnibusque notissima de Stesichoro poëta, iccirco eum oculis esse multatum, quia Helenam uersibus maledicis, & contumeliosis lacerarat, praetermitto. Pausanias autem in Laconicis, noua quaedam hac de re, atque inaudita profert, Leonynum quendam Crotoniatam in insulam Λευκὴν profectum, Achillem in ea, [p. 482] duos Aiaces, aliosque Heroas, & una cum illis Helenam uidisse : hanc etiam cum ipso esse locutam, eique mandauisse, ut cum primum Himeram (qua in urbe natus est Stesichorus) nauigasset, Stesichoro nunciaret, se iratam ob carmen in se scriptum, oculos ei ademisse : Quo nuncio accepto Stesichorum stilum uertisse, Helenamque quam antea uituperarat, laudauisse. Eius autem palinodiae principium ponit Plato in Phaedro his uerbis. ἔστι δὲ τοῖς ἁμαρτάνουσι περὶ μυθολογίαν καθαρμὸς ἀρχαῖος, ὃν Ὅμηρος μὲν οὐκ ᾔσθετο, Στησίχορος δέ. τῶν γὰρ ὀμμάτων στερηθεὶς διὰ τὴν Ελένης κακηγορίαν, οὐκ ἠγνόησε, ὥσπερ ὅμηρος, ἀλλ’ ἅτε μουσικὸς ὢν, ἔγνω τὴν αἰτίαν, καὶ ποιεῖ εὐθὺς, Οὐκ ἔστ’ ἔτυμος ὁ λόγος οὗτος, οὐδ’ ἔβας Εν νηῦσ’ εὐσέλμοις, οὐδ’ ἵκεο πέργαμα τροίης. ποιήσας δὴ πᾶσαν τὴν καλουμένην παλινῳδίαν παραχρῆμα ἀνέβλεψεν [Phaedr., 243a], id est, iis, qui in fabulando peccarunt, uetus est expiatio, quae Homerum quidem fugit, sed non Stesichorum. Nam cum oculis orbatus esset propterea, quod Helenae maledixerat, non ignorauit, quemadmodum Homerus, sed, ut pote qui musicus esset, causam eius rei intellexit, & continuo hoc carmen fecit. Non uerus ille est sermo : nunquam puppibus Vecta es ueliuolis opulentae ad pergama Troiae . Absoluta igitur tota illa, quae appellatur, palinodia, oculorum sensum continuo recuperauit. usurpat M. Tullius huius carminis principium lib. 9. epist. ad Atticum οὐκ ἔστ’ ἔτυμος λόγος (ut opinor) ille de ratibus. id est, non est uerus ille rumor de Pompeii nauibus. Extat & alius Stesichori uersus apud Lycophronis interpr. ad eandem rem pertinens. Τρῶές τοι ποτ’ ἴσαν Ελένης εἴδωλον ἔχοντες. [Sch. ad Alex., 113].

[42] Infamis Helenae] quam infamarat Sthesichorus : dedecore & infamia notatae a Stesichoro. non dissimulabo me repetisse in uno Vatic. libro Infimis. de qua scriptura equidem nihil pronuncio. tantum admonitum lectorem uelim, ut consideret, idem ne sit sentiendum de nomine infamis, quod de infacetus censuit Hermolaus Barbarus : nempe scribendum esse inficetus.

[44] uati] Stesichoro. de quo supra ad Ode ix. libr. 4. [Ad Carm., IV, 9, 8]& M. Tullius Verr. de iuredicundo. Erat etiam Stesichori poëtae statua, senilis, incurua : summo (ut putant) artificio facta ab eo, qui fuit Himerae : sed est, & fuit tota in Graecia summo propter ingenium honore, & nomine [Verr., II, 2, 35] uide de eod. multa apud Quinct. lib. 10.

[45] Et tu] tu quoque eorum exemplo.

[46] O nec paternis] haec palinodia irrisionis contumeliosae plenissima est : immo uero mera irrisio est. Vult enim Horatius intelligi, quae laudandae Canidiae causa dicit, esse plane falsa.

[47] Nec in sepulcris, &c.] id est, nec docta, seu quae nescis pauperum mortuorum cineres nono post eorum mortem die dispergere, ac dissipare. innuit hoc eam factitare solere.

[1] Nouendiales] nouendiales pulueres, nouendiale sacrum, nouendiales feriae a numero dierum sunt dictae.

[49] purae manus] non maculatae sanguine : quod est falsum, ut cetera omnia.

[50] Tuusque uenter partumeius] uenter partumeius est, qui partum edere & solet, & potest : uenter faecundus : qualis profecto non est [p. 483] Canidiae. est autem nomen conflatum a partu, & uerbo meio.

[32] tuo Cruore rubros] tuo cruore, & tabo commaculatos in puerperio tuo.

[52] Vtcunque, &c.] quoties, uel quandocunque tu partu edito e lecto surgis fortis puerpera. quod nunquam tibi contigit. nunquam enim nec paris, nec peperisti. uidetur enim significare Canidiam obstetricis opera, & ministerio uti, quae pannos eius cruore ex partu inquinatos, abluat, cum longe aliud & sentiat, & uelit intelligi. Nam nec unquam puerpera fuit, neque obstetrice usa est, neque pannos habet cruentos, ut pote quae suppositos partus ostentet, non ueros. ut sup. Od. v. si uocata partubus Lucina ueris affuit. Exilis [Epod., 5, 5] autem secundae personae est, a uerbo exilio.

CANIDIA.

[53] obseratis] obturatis, clausis. obserare a sera factum. utitur & Catullus ad psithill. Ne quis liminis obseret tabellam. [Carm., 32, 5]

[54] Non saxa nudis surdiora] huius uersus, & proximi sententia est. Non sunt nautis surdiora saxa, quae fluctibus hibernis uerberantur, subintell. quam ego tibi sum. uel hoc modo. non magis audiunt nautas miseros, nudos, & eiectos saxa, quae a fluctibus hibernis uerberantur, quam ego te. nudis autem, id est spoliatis, naufragis.

[55] tundit] uerberat. Virgilius Aen. v. Est procul in pelago saxum, spumantia contra Littora : quod tumidis summersum tunditur olim Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori [Aen., V, 124] . Idem in Daphn. Nec percussa iuuent fluctu tam littora .

[55] Neptunus hibernus] id est, mare tempestatibus commotum, atque a uentis concitatum : quod sit maxime brumali tempore.

[55] salo] fluctu : maris agitatione, & iactatione. Graecum nomen est, ex quo σαλεύειν agitare, concutere.

[56] Inultus ut tu riseris &] ego ne committam, ut tu impune riseris Cotyttia, quae sacra tu tuis uersibus uulgauisti ?

[56] Cotyttia] sic scribendum docuit Politianus, non Cocytia. Cotyttia autem dicta sunt, a Cotyttone, quae his sacris praeerat. de qua Iuuenalis saty. 2. Talia secreta coluerunt orgia taeda Cecropiam soliti Baptae lassare Cotytto . [Sat., 2, 91]

[58] Et Esquilini pontifex uenefici] conscius, & particeps a me factus eorum sacrorum & ueneficiorum, quae in Esquiliis tracto : uel dic pontificem eum appellari ueneficii Esquilini, quia ueluti pontifex quidam haec sacra reprehendat, & de his existimare, & iudicare audeat. erat enim pontificum religiones, & cerimonias tueri. Festus, Pontifex maximus iudex, atque arbiter habetur rerum diuinarum, humanarumque .

[59] Impune ut urbem, &c.] ego ne te patiar inultum esse, qui me populi fabulam feceris ?

[60] Quid proderit ditasse, &c.] id est, quid prodest tibi te Pelignas anus impenso pretio conduxisse, ut te dolore, & cruciatu corporis liberarent : praesentibusque uenenis usum esse, ut statim exanimatus miseriarum tuarum portum occupares, si tardius quam optas, moriturus es ?

[p. 484]

[63] ducenda] producenda, extrahenda. sic dicimus ducere bellum .

[1] in hoc] ad hoc, propter hoc. ἐπὶ τούτῳ.

[64] suppetas] ut sufficias, ac suppedites materiam, & locum nouis doloribus.

[64] doloribus] sic aliquot libri scripti, & excusi : quidam scripti laboribus  : quidam cruciatibus .

[65] infidus] qui Deorum consilia recondita uulgauit, ut dicemus ad saty. i. lib. 1. [Ad Serm., I, 1, 68] sed mihi tacendum non uidetur, me in duobus libris manuscriptis legisse Pelopis infidi pater.

[66] benignae] copiosae, affluentis, abundantis, largae. uidentur quidem haec pugnare, copiosum esse, & egere : sed ea est Tantali, &. Tantali similium poena, ut in media rerum copia egeant. de hac autem Tantali poena uide annot. ad saty. i. lib. 1. [Ad Serm., I, 1, 68]

[67] Optat Prometheus] de Prometheo supra diximus nonnulla ad Od. iii. lib. 1. [Ad Carm., I, 3, 2]

[65] Optat supremo, &c.] de Sisypho, & eius saxo, cum fabula sit notissima, tum collegimus quaedam ad Od. xiiii. lib. 2. ibi damnatusque longi Sisyphus Aeolides laboris [Carm., II, 14, 19] .

[70] ense pectus Norico Recludere] tibi pectus ferro transfigere. Noricus ensis autem a gente Norica dictus, Rhoetis, & Lepontiis finitima. Nam inter Noricos, & Rhoetos Rhenus fluuius interfluit. supra Od. xvi. lib. 1. quas neque Noricus Deterret ensis [Carm., I, 16, 9] .

[72] nectes] sic reperi scriptum in tribus cod. Vat. Faër. Torn. in al. innectes .

[74] Vectabor humeris] tuis humeris insidebo mihi inuisis.

[76] An, quae mouere cereas] an ego, quae cereas imagines motu praeditas efficere, & animare possum, &c. adhibebantur autem cereae, & laneae imagines in rebus magicis. ut saty. viii. Lanea & effigies erat, altera cerca [Serm., I, 8, 30] .

[77] Vt ipse nosti curiosus, & polo] in libro Iann. scriptum est, Vt ipse curiosius nosti, & polo . quam scripturam non reiicerem, nisi magis mihi placeret uulgata.

[78] Deripere Lunam] sup. Od. v. Lunamque caelo deripit [Epod., 5, 46] . Deripere autem non diripere scriptum est in libris calamo exaratis.

[79] excitare] excitare mortuos ab inferis.

[80] Desiderique temperare poculum] & conficere, ac miscere poculum amatorium. sup. Od. v. Amoris esset poculum [Epod., 5, 78] .

[81] Plorem artis in te nil agentis] Cum dissentirent hoc loco inter se libri ueteres, aliique ita haberent, ut excudendum curaui : alii Plorem artis in te nil habentis exitum  : alii nil habentis exitus  : ego eam scripturam, quae mihi probabiliss. uisa est, quaeque reperitur in duobus cod. Vat. Iann. Torn. (quanquam in uno ex his, non sine litura) secutus sum. quam sic explico, ego quae Lunam e caelo possum deducere, & mortuos excitare ab inferis, & amatoria pocula praesentissima conficere, usque adeone infelix ero, ut ars mea in te sit inanis, nullamque uim aut potestatem habeat ? haec quidem uidetur esse uerborum sententia : sed restat scrupulus, quod genus hoc loquendi, ars nil agit in aliquo . seu in aliquem . pro eo, quod est, inanis est, & nullam uim habet, & nil ualet, uidetur mihi parum [p. 485] Latinum, & Horatio eleganti scriptori indecorum. nam nil agere quidem, inanem operam sumere est : quo saepe utuntur Latini. utitur & Horatius sat. ix. lib. 1. sed nil agis : usque tenebo [Serm., I, 9, 15] . & saty. iii. lib. 2. qui locus uidetur praecipue huius lectionis sententiam adiuuare. Nil agit exemplum, litem quod lite resoluit [Serm., II, 3, 103] . significat enim inutile, atque inane esse exemplum, quod rem dubiam & controuersam, alia re dubia soluit. hoc igitur in praesentia afferre possum, quo hanc scripturam defendam. nam illam alteram, artis in te nil habentis exitum . siue exitus, plane reiicio. quae tamen reperitur fere in omnibus libris excusis, Venetis, Lugdunensibus, Parisiensibus, Germanicis, & maiore parte manuscriptorum. ego autem eam annos ab hinc duodecim ita in meo libro emendaram, Plorem artis in te nil ualentis exitum . quod idem nuper uenit in mentem Paullo Manutio uiro doctissimo, seu potius Mureto : qui ita curauit excudendum, cum Aldini antiquiores habeant, nil habentis . neque uero haec mihi scriptura displiceret, si eius extaret in libris ueteribus uel tenuissimum uestigium. Nunc cum id non sit : hanc quam explanaui, & quae reperitur in libris scriptis, teneo, quia non habeam meliorem. Nam, ne mentiar, ne eam quidem magnopere probo. Videtur enim mihi inelegans & insolens, ac, poene dicam, barbarum loquendi genus : ars nil agit in te . ut supra dixi. Itaque (ut, quod sentio, libere dicam) hanc ipsam scripturam, quam religione quadam deterritus immutare, aut reiicere non sum ausus, corruptam esse, neque ullum mendum inesse in uerbo habentis . sed in uoce nil . &, ne longum faciam, totum hunc locum sic esse legendum puto. Plorem artis in te nullum habentis exitum ? Natum autem fortasse mendum est ex hac scriptura, null’ habentis, & ex ignoratione consuetudinis loquendi Horatianae. Nam cum indocti quidam siue librarii, siue lectores, quid sibi uellet illud null’ non intelligerent, neque quo referri possent hi patrii casus artis habentis . uiderent, ex ea uoce null’ . nil fecerunt. Ita nobis locus corruptus per manus traditus est, quem postea nonnulli ita corrigere conati sunt, ut agentis reponerent in locum uerbi, habentis. in libro quidem Don. perspicue uox agentis alia & recentiore manu scripta est. in solo autem codice. Tornes. & duob. Vatic. integram reperi. hanc igitur germanam, & integram scripturam esse arbitror. uerborum autem hic ordo est, Plorem artis nullum exitum in te habentis ? Iam hoc Plorem artis Graecorum more dictum est, pro eo quod est, plorem causa artis, uel ob artem. solent enim illi in huiusmodi loquendi generibus subintelligere ἕνεκα. Plato in Euthyd. μακαρίζω ἄρ’ ὑμᾶς ἔγωγε τοῦ κτήματος, πολὺ μᾶλλον, ἢ μέγαν βασιλέα τῆς ἀρχῆς. [Euthyd., 274a] Aristoteles ῥητορ. α. πολλοὶ γὰρ ὑγιαίνουσιν, ὥσπερ ἡρόδικος λέγεται, οὓς οὐδεὶς ἂν εὐδαιμονίσειε τῆς ὑγιείας. [Rhet., I, 5, 10] id est, ad uerbum, quos nemo beatos duxerit ualetudinis. quod ualet, ob ualetudinem, uel causa ualetudinis. Dionysius Halicarnasseus, ἀρχαιολ. βίβ.ζ. Ταύτης μὲν τοίγε τῆς γνώμης ἐπαινοῦντες ὑμᾶς [Ant. Rom., VII, 37, 3], id est, huius sententiae uos laudantes. quod ualet, ob hanc mentem, uel ob hanc sententiam. Euripides in Androm. κατὰ μὲν οὖν τόλμας στένω δαΐας τόλμας, ἃν ἔρεξα, ὦ κατάρατος ἐγὼ, κατάρατος ἀνδράσι [Andr., 837], id est, gemo igitur facinoris hostilis, quod perpetraui, &c. Idem Iphigenia in Aulide. Ἐλλάδος μάλιστ’ ἔγωγε τῆς ταλαιπόρου στένω. [Iph. Aul., 370] id est, maxime equidem Graeciae calamitosae gemo ac ploro. Idem [p. 486] Phoeniss. φεῦ, φεῦ. κακῶν σῶν Οἰδίπου σὸς ὢν στένω. [Phoen., 1425] malorum tuorum Oedipe ploro. quae tria postrema exempla proxime accedunt ad hanc locutionem Horatianam. Integrum est illud genus apud Aeschyl. in Prometh. Αἰ αἰ προμηθεῦ, σῶν ὕπερ στένω πόνων. [Prom., 66] imitatus est etiam Virgilius xi. Aeneid. Vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem ? Iustitiaene prius mirer, belline laborum ? [Aen., XI, 125] id est, te ne mirer ob iustitiam prius, an ob belli labores ? sic enim hunc uersum explico, quamuis paulo aliter Seruius. Iam haec loquendi genera, habere exitum, nullum habere exitum . Latinis scriptoribus ualde sunt usitata : quorum hoc proximum significat quippiam non consequi finem, cuius gratia coeptum est, atque ita inane & inutile esse : illud alterum, contrarium, nempe ad exitum optabilem peruenite. M. Tullius lib. vii. epistol. ad Atticum Rursus autem ex dolore municipali, sermonibusque eorum, quos conuenio, uidetur hoc consilium exitum habiturum . [Att., VII, 11] Idem Philipp. 2. Fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat . [Phil., II, 15] idem de diuinat. lib. 2. Quid ego Aruspicum responsa commemorem ? (possum equidem innumerabilia) quae aut nullos habuerunt exitus, aut contrarios . [Diuin., II, 24] Idem Acad. i. Ipsa autem philosophia : quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum ? [Lucull., 9] Idem fere ualet reperire exitum . Idem Cicero lib. 1. de finib. Quod si ne ipsarum quidem uirtutum laus reperire potest exitum, nisi dirigantur ad uoluptatem. [Fin., I, 16] &c. Quod si cui mea coniectura non probatur, omnium scripturarum tolerabilissima mihi uidetur ea, quam dixi reperiri in codice Iann. & Tornes. & duobus Vaticanis, quamque secutus sum.