[p. 447]

Ad pectivm. Ode 11.

Se amore captum, non posse ad uersus faciendos operam, studiumue conferre.

Pecti, nihil me, sicut antea, iuuat

Scribere uersiculos, amore perculsum graui :

Amore, qui me, praeter omneis, expetit

[p. 448]

Mollibus in pueris, aut in puellis urere.

5 Hic tertius december, ex quo destiti

Inachia furere, siluis honorem decutit.

Heu me, per urbem (nam pudet tanti mali)

Fabula quanta fui ? conuiuiorum & poenitet :

In queis amantem & languor, & silentium

10 Arguit, & latere petitus imo spiritus.

Contraque lucrum nil ualere candidum

Pauperis ingenium querebar applorans tibi,

Simul calentis inuerecundus deus

Feruidiore mero arcana promorat loco.

15 Quod si meis inaestuet praecordiis

Libera bilis, ut haec ingrata uentis diuidat

Fomenta, uulnus nil malum leuantia :

Desinet imparibus certare summotus pudor.

Vbi haec seuerus te palam laudaueram :

20 Iussus abire domum, ferebar incerto pede

Ad non amicos, heu, mihi posteis, &, heu,

Limina dura, quibus lumbos, & infregi latus.

Nunc gloriantis quanlibet mulierculam

Vincere mollitia, amor Lycisci me tenet :

25 Vnde expedire non amicorum queant

Libera consilia, nec contumeliae graues :

Sed alius ardor, aut puellae candidae,

Aut teretis pueri longam renodantis comam.

COMMENTARII.

[3] amore perculsum] tralatio est. sic Virgilius Georg. ii. Quarum sacra fero ingenti perculsus amore [Georg., II, 476] . percellere proprie significat ita impellere, ut peruertas, quemadmodum supra diximus. ad O. vii. huius lib. Mentesque perculsae stupent, quod quidem exempla ex bonis scriptorib. declarabunt. Lucretius lib. 1. Aeriae primum uolucres te diua, tuumque Significant initum perculsae corda tua ui. [Nat. Rer., I, 12] Idem lib. 6. Nimirum quia cum uehementi perculit ictu, Confluere ex ipso possunt [p. 449] elementa uaporis. Idem lib. v. regesque superbi Corripiunt Diuum perculsi membra timore . Catullus ad Manlium. Tempore, quo certa Stymphalia monstra sagitta Perculit. [Carm., 68, 113] Virgilius Aen. v. Victorem Buten, immani corpore qui se Bebrycia ueniens Amyci de gente ferebat, Perculit, & fulua moribundum extendit arena [Aen., V, 372] . Plautus Epid. perii, plaustrum perculi. [Epid., 594] Terentius Eunucho. Quo trudis ? perculeris iam tu me. [Eun., 379] M. Cato lib. originum. Ventus Cercius, cum loquare, buccam implet : armatum hominem, plaustrum oneratum percellit . libet autem mihi ἐν παρέργῷ. ut studiosis bonarum litterarum adolescentibus consulam, & gratificer, Plautum, & M. Tullium, quibus in locis hoc uerbo usi, a librariis corrupti sunt, suae integritati restituere. Plautus in Trinummo. Si animus hominem perculit, actum est, si animo seruiuit non sibi. Si ipse animum perculit : dum uiuit, uictor uictorum cluet. Tu si animum uicisti potius, quam animus te, est quod gaudeas. [Trin., 307] quo loco omnia, quae quidem uiderim exemplaria, habent, perpulit. Idem Epidico. plane hic est, qui mihi in Epidauro primus pudicitiam perculit . ubi corrupte pepulit . M. Tullius in orat pro M. Caelio. Quid tumultuaris soror ? quid insanis ? quid a clamore exorsa, uerbis, paruam rem, magnam facis ? uicinum adolescentulum aspexisti : candor huius te, & proceritas, uultus, oculique perculerunt. [Cael., 15] id est, de recto mentis statu deturbarunt, ἔσφηλαν. ubi uulgo legitur perpulerunt mendose. Idem lib. 1. de orat. ad Quintum Fratrem. Equidem, & Ser. Galbam memoria teneo, diuinum hominem in dicendo, & M. Aemilium Porcunam, & cn. ipsum Carbonem, quem tu adolescentulus perculisti, ignarum legum, haesitantem in maiorum institutis, rudem in iure ciuili  : ubi uulgati codices habent perpulisti . uitiose : cum significet Cn. Carbonem, quem M. Crassus accusauerat, sententiis iudicum damnatum, & fortunis suis euersum esse. & epist. ad Nigid. Figul. lib. 4. Nulla enim meipsum priuatim perculit insignis iniuria . ubi mendose uulgo pepulit.

[4] Mollibus in pueris, aut in puellis] sic Lucretius de amore lib. 4. Sic igitur, Veneris qui telis accipit ictum, Siue puer membris muliebribus hunc iaculatur, Seu mulier tot iactans e corpore amorem, unde feritur, eo tendit, gestitque coïre, Et iacere humorem in corpus de corpore ductum. [Nat. Rer., IV, 1052]

[5] Hic tertius December] tertius annus.

[6] honorem] frondes, quae sunt arboribus ornamento.

[8] Fabula quanta fui ?] quam multus de me sermo habitus est dedecoris, e ignominiae plenus ? sic loquitur Tibullus de Apolline lib. 2. eleg. iii. Fabula nunc ille est. sed, cui sua cara puella : Fabula sit, mauult, quam sine amore, Dius . [Eleg., II, 3, 35] Idem lib. 1. eleg. iiii. Parce puer quaeso, ne turpis fabula fiam . sic Horatius infra epist. ad Vinn. Asellam. Asinaeque paternum Cognomen uertas in risum, & fabula fias. Non dissimile est illud Propertii lib. 1. Quod si parua tuae dederis uestigia culpae, Quam cito de tanto nomine rumor oris ? [Eleg., I, 5, 25] Idem prope ualet uenire in ora de quo genere lege annot. ad epist. ad Iulium Florum libr. 1. Quid Titius Romana [Epist., I, 3, 9] . &c.

[9] In queis amantem & languor & silentium &c.] haec sunt amoris argumenta : de quibus supra ad Od. iii. lib. 1. [Ad Carm., I, 13, 5]

[10] & latere petitus imo spiritus] Plautus in Cistell. Hoc, sis, uide : ut suspirium petiuit alte. [Cistell., 55] notandum autem in nomine latere syllabam ultimam reproduci : nisi quis dicat esse legendum, & latere ex petitus imo spiritus . id est, e latere petitus. Interdum uocalis longa ante uocalem sequentem non [p. 450] eliditur quidem, sed tamen producitur, ut infra eadem Od. Vincere mollitia amor Lycisci me tenet. & quinto ab hinc uersu. Feruidore mero arcana promorat loco . & Od. xxviii. lib. 1. Ossibus, & capiti inhumato [Carm., I, 28, 24] . sic Catullus in Lesbiam. Quo signo ? eadem totidem mox deprecor illi Assidue. [Carm., 92, 3] Lucretius lib. 6. Sed natura loci opus efficit ipsa sua ui. [Nat. Rer., VI, 755] ibid. Denique res auro argentum copulat una, Aeraque . Propertius lib. ii. Regna ut prima Remi, animos Carthaginis alta . [Eleg., II, 1, 23] Virgilius Georg. ii. Orchites, & radii, & amara Pausis baca [Georg., II, 86] . Aen. v. sed amaena piorum Concilia, Elysiumque colo : huc casta Sibylla Nigrarum . [Aen., V, 734] &c. idem in Pharmac. duris in cotibus illum Ismarus, aut Rhodope, aut extremi Garamantes . [Buc., 8, 43] & c, idem in Palaemone. Et succus pecori, & lac subducitur agnis . [Buc., 3,6] Idem Aen. iiii. Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur ? [Aen., IV, 235] Idem Aen. i. Posthabita coluisse Samo : hic illius arma . [Aen., I, 16] Idem lib. 10. Moeonia generose domo, ubi pinguia culta . [Aen., X, 141] &c. Interdum non solum non eliditur, uerum etiam corripitur, etiam si sit uocalis natura longa, aut etiam dipthongus, ut supra Od. v. Et Esquilinae alites [Epod., 5, 100] . & saty. ix. lib. 1. Si me amas (inquit) paulum hic ades [Serm., I, 9, 38] . Catullus in Mamurr. & caes. Vno in ludulo erudituli ambo. [Carm., 57, 7] Idem ad Camerium. Te quaesiuimus in minore campo, Te in Circo, te in omnibus tabernis . Virgilius Aen. vi. Nomen, & arina locum seruant, te amice nequiui Conspitere [Aen., VI, 507] . &c. idem lib. 3. Insula Ionio in magno . [Aen., III, 211] idem Pharm. an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt ? [Buc., 8, 108] Lucretius lib. 4. Nam si abest, quod ames, praesto simulacra tamen sunt Illius, & nomen dulce obuersatur ad aures. [Nat. Rer., IV, 1061] Idem lib. 5. Pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur Fana . Idem lib. 2. Viuam progeniem, qui in oras luminis edant .

[11] Contraque lucrum nil ualere] Etiam Anacreon queritur in amore nihil ualere genus, sapientiam, mores : solamque pecuniam spectari : praeterea ostendit pecuniam cum rebus omnibus humanis pestem afferre, atque interitum, tum maxime miseris amantibus esse calamitosam, & capitalem, his uerbis Απόλοιτο πρῶτος αὐτὸς Ὁ τὸν ἄργυρον φιλήσας. Διὰ τοῦτον οὐκ ἀδελφός· Διὰ τοῦτον οὐ τοκῆες· Πόλεμοι, φόνοι δι’ αὐτὸν· Τὸ δὲ χεῖρον, ὀλλύμεσθα Διὰ τοῦτον οἱ φιλοῦντες. [Carm. Anacreont., 29a, 4] hac eadem de re lege eleg. nonam Tibullus lib. 1.

[13] simul] simul ut, ut saepe alibi.

[13] inuerecundus Deus] Bacchus. contra sup. Od. xxvii. lib. 1. uerecundumque Bacchum Sanguineis prohibete rixis [Carm., I, 27, 3] . inuerecundum hoc loco Bacchum dicit, quia, qui immoderate uinum biberunt, nihil uerentur.

[14] Feruidiore mero arcana promorat loco] quae tacenda erant, me, ut proloquerer, coëgerat : e pectore in lucem protulerat. sic lib. 1. sat. 4. Condita cum uerax aperit praecordia Liber [Serm., I, 4, 89] . Ouidius lib. 1. de arte. Tunc aperit mentes auo rarissima nostro Simplicitas, artes excutiente Deo. [Ars Am., I, 241] sic Alcaeus. Οἶνος ἀνθρώποις δίοπτρα [Carm., Lyr. Gr. p. 424, frag. 169], id est, uinum hominibus est instar dioptrae, qua cognoscantur eorum mores.

[15] Quod si meis inaestu, &c.] horum, qui deinceps sequuntur, quattuor uersuum, haec mihi uidetur esse sententia. Quod si hae iniuriae, quae mihi ab Inachia inseruntur, iustum, ac liberum mihi dolorem commouerint, meque ita irritarint, ut has inanes querelas, & indignationes, quibus non modo non consanescit amoris uulnus, uerum etiam recrudescit, ex animo deponere, ac delere possim : desinam impudenter cum potentioribus contendere : uel non pudebit me cedere superioribus.

[16] ut haec ingrata uentis diuidat] id est, ut haec amoris pabula eiiciam [p. 451] ex animo. uentis diuidat . id est, dissipet, discutiat : ex animo meo deleat. uide ann. ad Od. xxvi. lib. 1. ibi Tradam proteruis in mare Creticum [Carm., I, 26, 2] . &c.

[17] Fomenta] amoris fomenta sunt, nisi fallor, eae omnes cogitationes, quae dolorem, & curam ex amore proficiscentem, alunt, fouent, amplificant. Lucretius appellat amoris pabula [Nat. Rer., IV, 1063] lib. 4. Sed fugitare decet simulacra, & pabula amoris Abstergere sibi . Propertius alimenta lib. 3. Crescit enim assidue spectando cura puella : Ipse alimenta sibi maxima praebet amor. [Eleg., III, 21, 3] Horatius epist. ad Iul. Florum lib. 1. fomenta curarum [Epist., I, 3, 26] appellat curarum segetem, ac materiam. quod si Frigida curarum fomenta relinquere posses, Quo te caelestis sapientia duceret, ires .

[18] Desinet imparibus certare summotus] locus est, meo quidem iudicio, perobscurus, quem sic explano : summotus pudor  : id est, impudentia desinet certare cum aemulis me superioribus : proinde ac si ita dicat, desinam usque eo esse impudens, ut certe cum superioribus : Nam & lib. 1. epist. ad Claud. Neronem per depositum pudorem, impudentiam significat. quod si Depositum laudas ob amici iussa pudorem  : uel hoc modo : desinam deposito pudore contendere cum potentioribus, id est, non pudebit me iam finem cum potentioribus pugnandi facere : summoto pudore desinam iam cum superioribus certare : id est, non iam me pudebit a superioribus uinci.

[19] Vbi haec seuerus te palam] posteaquam te audiente haec iactaueram ac probatam : abs te dimissus, redibam tamen ad illam amore coactus.

[20] ferebar incerto pede Ad non amicos, &c.] tametsi constitueram animum obfirmare, ne Inachiam expeterem, neue amarem : ego tamen ad eas aedes, quae mihi tam iniquae, atque inimicae fuerant, recurrebam : ad ea uestibula, super quae iacueram noctes totas, reuertebar. sic Tibullus lib. 2. eleg. vii. Iuraui quoties rediturum ad limina nunquam ? Cum bene iuraui : pes tamen ipse redit . & Lucretius lib. 4. At lacrymans exclusus amator limina sape Floribus, & sertis operit, postesque superbos Vnguit amaricino, & foribus miser oscula figit. [Nat. Rer., IV, 1177] Est autem miserrima amantis conditio, cum ab ea puella, de qua se bene meritum esse existimat, & quam ex animo amabat, iniuste laesus, amandi tamen finem facere non potest. tum enim cum odio pugnat amor : quo grauius malum amanti accidere nullum potest. id declarat Catullus hoc elegantissimo epigr. ad Lesbiam. Dicebas quondam, solum te nosse Catullum Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem. Dilexi tum te, non tantum ut uulgus amicam : Sed, pater ut gnatos diligit, & generos. Nunc te cognoui. quare & si impensius uror, Multo mi tamen es uilior, & leuior. Qui potis est ? inquis. quod amantem iniuria talis Cogat amare magis, sed bene uelle minus. amare magis [Carm., 72, 1] autem (ut hoc dicam ὁδοῦ πάρεργον ) ualet magis uri, & μᾶλλον ἐρᾷν. non μᾶλλον φιλεῖν. eiusdem argumenti est etiam hoc in eandem. Odi & amo. quare id faciam, fortasse requiris. Nescio, sed fieri sentio, & excrucior . eodem pertinet illud Graecorum epigr. quo negat amator uerum esse, quod uulgo dici solet, contumelia amorem dissolui, quippe qui experiatur puellae suae contumelia amoris sui insaniam magis irritari, atque excitari. sic habet epigr. Ύβρις ἔρωτας ἔλυσε. μάτην ὅ δε μῦθος ἀλᾶται :
ὕβρις ἐμὴν ἐρέθει μᾶλλον ἐρωμανίην
[Anth. Gr., Didot t. I, p. 106 ; V, 256]

[22] Limina dura, quibus lumbos] ab hoc loco non abhorret ille Od. x. lib. 3. Non hoc semper erit liminis, aut aquae Caelestis patiens latus [Carm., III, 10, 19] .

[p. 452]

[23] Nunc gloriantis quamlibet mulierculam] nunc uix dum Inachiae amore solutus, Lyciscum puerum quauis muliere molliorem perdite amo.

[25] Vnde expedire] quo me amore explicare, ac soluere non possint amici, neque libere monendo, ac reprehendendo : neque grauiter, & contumeliose obiurgando.

[16] Libera consilia] infr. sat. 4. lib. 1. tria proponit, quibus sua quisque uitia corrigere possit, his uerbis. fortassis & istinc Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, Consilium proprium [Serm., I, 4, 131] .

[27] Sed alius ardor, &c.] alius amor. Lucretius lib. 4. non minimum hoc esse ostendit e remediis amoris, alio conuertere mentem : Et iacere humorem collectum in corpora quaeque Nec retinere semel conceptum unius amore, Et seruare sibi curam, certumque dolorem. Vlcus enim uiuescit, & inueterascit alendo, Inque dies gliscit furor, atque arumna grauescit, si non prima nouis conturbes uulnera plagis, Vulgiuagaque uagus uenere ante recentia cures. [Nat. Rer., IV, 1064] Pausanias in Ach. (ut supra diximus) tradit aquam Selemni flu. mederi animis amore sauciis.

[28] teretis] proceri : uel membris teretibus, solidis, & politis.

[28] Longam renodantis comam] religantis : in nodum colligentis. alebant enim comam formosi, & impudici pueri, ut annot. sup. ad Od. x. lib. 4. [Ad Carm., IV, 10, 3]