[p. 311]

Ad Nvmicivm. 6.

Nil admirari, prope res est una Numici,

Solaque, quae possit facere, & seruare beatum.

Hunc solem, & stellas : & decedentia certis

Tempora momentis sunt, qui formidine nulla

5 Imbuti spectent. quid censes munera terrae ?

Quid maris extremos Arabas ditantis, & Indos ?

Ludicra quid, plausus, & amici dona Quiritis ?

Quo spectanda modo, quo sensu credis, & ore ?

Qui timet his aduersa, fere miratur eodem,

10 Quo cupiens, pacto. pauor est utrobique molestus :

Improuisa simul species exterret utrunque.

Gaudeat, an doleat : cupiat, metuatne : quid ad rem,

Si, quicquid uidit melius, peiusue sua spe,

Defixis oculis, animoque & corpore torpet ?

15 Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,

Vltra, quam satis est, uirtutem si petat ipsam.

I nunc, argentum, & marmor uetus, aeraque & arteis

Suspice : cum gemmis Tyrios mirare colores :

Gaude, quod spectant oculi te mille loquentem :

20 Nauus mane forum, & uespertinus pete tectum :

Ne plus frumenti dotalibus emetat agris

Mucius, indignum, quod sit peioribus ortus,

Hic tibi sit potius, quam tu mirabilis illi.

Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas :

25 Defodiet, condetque nitentia. cum bene notum

Porticus Agrippae, & uia te conspexerit Appi :

Ire tamen restat, Numa quo deuenit, & Ancus.

Si latus, aut renes morbo tentantur acuto :

Quaere fugam morbi. uis recte uiuere ? quis non ?

[p. 312]

30 Si uirtus hoc una potest dare : fortis omissis

Hoc age deliciis. uirtutem uerba putas, ut

Lucum ligna ? caue ne portus occupet alter :

Ne Cybiratica, ne Bythina negocia perdas.

Mille talenta rotundentur : totidem altera : porro &

35 Tertia succedant, & quae pars quadret aceruum.

Scilicet uxorem cum dote, fidemque, & amicos,

Et genus, & formam regina pecunia donat :

Ac bene nummatum decorat Suadela, Venusque.

Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex.

40 Ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,

Si posset centum scenae praebere, rogatus,

Qui possum tot ? ait : tamen & quaeram : & quot habebo

Mittam. post paulo scribit, sibi millia quinque

Esse domi chlamydum : partem, uel tolleret omneis.

45 Exilis domus est, ubi non & multa supersunt :

Et dominum fallunt, & prosunt furibus. ergo

Si res sola potest facere, & seruare beatum :

Hoc primus repetas opus : hoc postremus omittas.

Si fortunatum species, & gratia praestat :

50 Mercemur seruum, qui dictet nomina : laeuum

Qui fodiat latus : & cogat trans pondera dextram

Porrigere. hic multum in Fabia ualet : ille Velina :

Cuilibet hic fasceis dabit : eripietque curule

Cui uolet, importunus ebur. frater, pater adde :

55 Vt cuique est aetas, ita quenque facetus adopta.

Si bene qui coenat, bene uiuit : lucet : eamus,

Quo ducit gula : piscemur : uenemur : ut olim

Gargilius, qui mane plagas, uenabula, seruos,

Differtum transire forum, populumque iubebat :

60 Vnus ut e multis populo spectante referret

[p. 313]

Emtum mulus aprum. crudi, tumidique lauemur,

Quid deceat, quid non obliti, Cerite cera

Digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlyssei :

Cui potior patria fuit interdicta uoluptas.

65 Si, Mimnermus uti censet, sine amore, iocisque

Nil est iucundum : uiuas in amore, iocisque :

Viue : uale. si quid nouisti rectius istis :

Candidus imperti : si non, his utere mecum.

COMMENTARII.

[1] Nil admirari prope res est, &c.] uidentur haec magnopere pugnare cum iis, quae sunt apud Platonem ἐν Θεαιτήτῳ . his uerbis, μάλα γὰρ φιλοσόφου τοῦτο τὸ πάθος, τὸ θαυμάζειν. οὐ γὰρ ἄλλη ἀρχὴ φιλοσοφίας, ἢ αὐτή. [Theaet., 155d] id est, maxime enim uidetur esse philosophi hic affectus, nempe admirari. Non enim aliud philosophiae principium est, quam id ipsum. & ita Aristoteles lib. 1. τῶν μετὰ τὰ φυσικά . sed Horatius hoc loco uult cupiditatem, & metum, laetitiam & dolorem ex earum rerum, quas cupimus, & metuimus, propter quas dolemus, laetitiaque afficimur, admiratione nasci. denique si diuitias, & honores, & uoluptates, si paupertatem, morbum, exilium, mortem contemneremus, ac pro nihilo putaremus, ab omni cupiditate, metu, ceterisque animi morbis soluti, ac uacui essemus.

[2] seruare beatum] sic locutus est saty. i. lib. 1. retinere uelis, seruareque amicos. [Serm., I, 1, 89]

[6] Quid maris] munera, ἀπὸ κοινοῦ.

[7] amici dona Quiritis] Maecenatis, & potentioris amici. alii, honores, qui deferuntur a populo Romano, intelligunt.

[8] Quo spectanda modo, &c.] utrum cum aliqua cupiditate, necne ? uel utrum cum aliqua admiratione, ex qua cupiditas oritur, necne ?

[9] Qui timet his aduersa &c.] ut, qui cupit, admiratur : ita & qui metuit : sed non prorsus eodem modo. Nam qui cupit, ita admiratur, ut id quod admiratur, expetendum esse existimet : qui metuit uero, ut fugiendum esse : ille admiratur bona fortunae, & res secundas, easque expetit : hic fugit contrarias. mirari usurpauit supra in re, quae uidetur bona. Od. ix. lib. 4. Non sola comtos arsit adulteri Crineis, & aurum uestibus illitum Mirata, regaleisque cultus, [Carm., IV, 9, 13] &c. & Virgilius in Sileno. Tum canit Hesperidum miratam mala puellam. [Buc., 6, 60]

[10] pauor] τὸ θάμβος.

[10] utrobique] non potui sex librorum manuscriptorum, trium Vaticanorum Faerni Iannoctii Tornesii qui ita habent, consensum negligere : tametsi uulgata utrique sit tolerabilis. utrobique autem interpretor in cupiendo, & metuendo.

[12] Gaudeat, an doleat : cupiat, metuatne] hae sunt quattuor animi perturbationes, quae ceteras omnes eiusdem generis continent. qua de re [p. 314] uide Marcum Tullium Tusculan. lib. 4. quo loco scribit Stoicos docere duas nasci ex duobus opinatis bonis, nempe laetitiam, & libidinem, ut laetitia sit praesentium bonorum, libido futurorum : duas ex duobus malis opinatis, metum, & aegritudinem, metum quidem futuris, aegritudinem uero praesentibus. legendum autem est apud Horatium cupiat, metuatne, non ut uulgo legitur, metuatue.

[14] Defixis oculis] τοὺς ὀφθαλμοὺς πεπηγώς. uel ἀτενὲς ὁρῶν. quo acerrima, attentissimaque significatur cogitatio, ut alibi dicemus.

[15] Insani sapiens nomen ferat, &c.] Sic M. Tullius Tusculan. lib. 4. Itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur, ut ea tollatur, non est quaerendum bonum illud, necne sit, quod libidinem moueat : sed libido ipsa tollenda est : ut siue, quod honestum est, id sit summum bonum, siue uoluptas, siue horum utrunque coniunctum, siue illa tria genera bonorum, tamen etiam si uirtutis ipsius uehementior appetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. [Tusc., IV, 29]

[17] I nunc, argentum, &c.] concessio est, dissimulationis, & irrisionis plena, qua utuntur Latini, cum uel a re quapiam deterrent, uel aliquid improbant, uel fieri non posse significant, ut Catullus in Memmium, quanuis omiserit uerbum i, Pete nobileis amicos. Virgilius Aeneis 7. I nunc, ingratis offer te irrise periclis : Tyrrhenas i, sterne actes, rege pace Latinos. [Aen., VII, 425] & Horatius epist. ad Iulium Florum lib. 2. I nunc, & uersus tecum meditare canoros. [Epist., II, 2, 76] Propertius lib. 3. I nunc, tolle animos, & tecum finge triumphos. [Eleg., III, 18, 17] Ouidius lib. 2. de arte amandi, I nunc, claude fores custos odiose puellae, Et centum duris postibus adde feras. [Ars Am., II, 635] ibidem. Paruit imperio dominae Tyrinthius heros : I nunc, & dubita ferre, quod ipse tulit.

[17] aeraque] statuas aereas, uel uasa aerea antiqui artificii.

[12] Gaude, quod spectant oculi] conueniunt haec in homines eloquentiae laude claros, qui corona, & frequentia delectantur : immo uero, qui si a corona relicti sint, non queant dicere, ut respondet Brutus apud Marcum Tullium in Bruto.

[20] & uespertinus] id est, uesperi, ut docuimus supra ad Od. xvi. epod. [Epod., 16, 51] sic sat. vi. lib. 1. Fallacem Circum, uespertinusque pererro Saepe forum. [Serm., I, 6, 113]

[21] dotalibus emetat agris] id est, e dotalibus agris metat, ut annotatum est supra ad Oden vii. lib. 2. [Ad Carm., II, 7, 24] dotales agros intellige, quos in dotem accepit ab uxore.

[22] indignum, quod sit, &c.] haec dicuntur ex eius sensu, & sententia, qui studium omne suum in augenda re familiari ponit, & collocat, quasi in pecunia, & copiis sita sit beata uita. suntque uultuose pronuncianda, hoc modo, Indignum est Mucium, hominem inferiore loco natum, quam tu es, te ditiorem esse. in tribus Vaticanis Faërni Tornesii scriptum est, Mutus, ut indignum.

[23] Hic tibi sit potius] hic uersus aut legendus cum interrogatione, hoc modo, tu ne patieris, ut tibi huius diuitiae sint mirabiles potius, quam illi tuae ? uel intelligendus est pendere ab illis, quae antecedunt, Nauus mane forum, &c. &, Ne plus frumenti, &c. ut sit haec sententia : rei faciendae operam naua, ne Mucius plus frumenti metat ex agris dotalibus, quam tu, & ne tibi sit mirabilis potius ob diuitias, quam tu illi. & ita subintelligemus ne, uel [p. 315] repetemus ἀπὸ κοινοῦ. Quod si legamus Hic tibi si potius, ut habent quaedam uulgata exemplaria, pendebit a superiore uersu, hoc modo, Indignum fuerit, quia Mucius natus sit obscuriore loco, quam tu, si tibi sit potius mirabilis, quam illi tu. & ita subintelligendum erit sit. iudicet lector.

[24] Quicquid sub terra est, in apricum] sic Sophocles in Aiace, Ἅπανθ’ ὁ μακρὸς, κᾀναρίθμητος χρόνος φύει τ’ ἄδηλα, καὶ φανέντα κρύπτεται. [Ai., 646] Quicquid hodie occultum, & obscurum est, tempore prodibit in lucem, & in promtu erit : quae nunc sunt in promtu, & quae sunt omnium oculis exposita, ea de medio tollet uetustas, & tenebris obscurabit sempiternis.

[27] Ire tamen restat, Numa quo] moriendum est. sic Lucretius lib. 3. Lumina sis oculis etiam bonus Ancu’ reliquit. [Nat. Rer., III, 1025] lege annot. ad Od. xxviii. lib. 1. [Ad Carm., I, 28, 7]

[28] Si latus, aut renes] si laboras morbo lateris, quem Graeci πλευριτίδα nominant, aut renum dolore, quem νεφρῖτιν. &c.

[30] Si uirtus hoc una potest dare] sic reperi scriptum in libris manu scriptis, & ita scriptum esse in codice Bernardini Lauredani, testantur uiri docti, quam scripturam comprobant & nonnulli libri typis excusi. hoc autem, intellige, recte uiuere. Itaque hic uersus non est ita a superiore separandus, quasi nouae sententiae principium sit : sed cum eo ita coniungendus, quasi pendeat sententia.

[31] Hoc age] huic uni rei stude, in hac una cogitatione, curaque uersare : in hoc uno tuus animus sit occupatus. sic epist. ad Lollium ii. huius libri, Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura. [Epist., I, 18, 88]

[16] uirtutem uerba putas, ut Lucum ligna ?] hic scribenda est interrogationis nota, ut sit hic sensus Horatii, si uirtutem uerba putas, neque eam quicquam ad beatam uitam ualere existimas : totum studium, totamque operam tuam ad quaestum, & pecuniam congerendam confer. Dion lib. 47. narrat, Brutum clade accepta in illo ultimo cum Octauiano, & Marco Antonio, praelio dixisse, ὦ τλῆμον ἀρετὴ· λόγος ἄρα ἦσθα· ἐγὼ δέ σε ὡς ἔργον ἤσκουν· σὺ δ´ ἐδούλευες τύχῃ [Hist. Rom., XLVII, 49], id est, o misera uirtus, eras igitur fabula, seu uerba : At ego te, ut rem, colebam, & exercebam : tu autem fortunae seruiebas.

[33] Ne Cybiratica, ne Bythina negocia] a negocio, & negociando, negociatores sunt appellati, quales sunt publicani, aratores, pecuarii. mercatores autem longe ab his differunt, ut supra ostendimus.

[34] rotundentur] rotundandi uerbo utitur & M. Tullius in Timaeo, cumque similem uniuersitatis naturae mundum efficere uellet, ad uolubilitatem rotundauit. [Tim., 10] uidetur autem ab Horatio pro eo, quod est, aceruum, aut summam complere, positum esse.

[34] totidem altera] id est, mille. sic Virgilius Palaemon. cras altera mittam. [Buc., 3, 71]

[35] Tertia succedant] tertia mille postea accedant.

[35] & quae pars quadret] & pars, quae aceruum in quadrum redigat : nempe quarta mille, quae quattuor millia efficiant. quadrare enim per tralationem quandam perficere est. M. Tullius orat. perfect. delectationis aucupium, & quadrandae orationis industria. [Or., 11] nonnunquam absolutum est, ut Virgilius Georgic. 2. Arboribus posit. secto uia limite quadret. [Georg., II, 9]

[36] Scilicet uxorem cum dote, &c.] sic saty. iii. lib. 2. Virtus, fama, [p. 316] decus, diuina, humanaque pulchris Diuitiis parent, quas [Serm., II, 3, 95] , &c. Hesiodus paucioribus uerbis, quantum momenti habeat, quantumque ualeat pecunia, satis declarat hoc uersu, χρήματα γὰρ ψυχὴ πέλεται δειλοῖσι βροτοῖσιν [Op., 686], id est, pecunia enim mortalibus anima est.

[38] suadela] eloquentia, dicendi facultas. Priscianus. deducit a uerbo suadeo, ut a candeo candela, lib. 4. cum a nomine suada oriri uideatur, quod nomen ab Ennio uidetur factum ad exemplum Graeci nominis πειθώ. id enim significare uidetur M. Tullius in Bruto, his uerbis, πειθώ. quam uocant Graeci, cuius effector est orator, hanc suadam appellauit Ennius. hanc eandem hominum reginam appellat Euripides in Hecuba, quaerens quamobrem homines ceteras quidem disciplinas magno studio perdiscant : in eloquentia autem non assidue elaborent, neque eius magistris magnam mercedem persoluant, ut possint alteri persuadere, quae uelint, ab eoque obtinere. uerba Euripidis sunt haec, τί δῆτα θνητοὶ τἄλλα μὲν μαθήματα μοχθοῦμεν, ὡς χρὴ πάντα, καὶ μαστεύομεν ; Πειθὼ δὲ τὴν τύραννον ἀνθρώποις μόνην Οὐδέν τι μᾶλλον ἐς τέλος σπουδάζομεν, Μισθοὺς διδόντες μανθάνειν, ἵν’ ᾖ ποτε πείθειν ἅ τις βούλοιτο τυγχάνειν θ’ ἅμα [Hec., 814] ; Themistocles apud Herodotum lib. 8. Πειθὼ καὶ Ἀνάγκη [Hist., VIII, 111], id est, suadelam, & necessitatem magnos deos esse dicit, iisque fretos Athenienses ab Andriis pecuniam deposcere.

[39] Mancipiis locuples eget, &c.] hunc uersum sic explico, rex Cappadocum Mancipiis locuples, id est, multorum seruorum dominus, & mancipiis abundans, eget aere. Cappadoces enim barbari, seruique sunt uel natura, uel lege, seruiuntque suo regi, ut serui domino. Praeterea e Cappadocia serui uenales Romam adducebantur. M. Tullius in oratione quam habuit ad senatum, post reditum. Cum hoc homine, an cum stipite Aethiope, si in foro constitisses, nihil crederes interesse. sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum, neglectum, Cappadocem modo abreptum de grege uenalium diceres. [Post red., 6, 14] quidam sic interpretantur, Locuples, id est, is qui pecunia abundat, seu pecuniosus, eget mancipiis : Rex Cappadocum, id est, qui complures seruos habet, pecunia eget. a quibus dissentio. significat enim Horatius seruorum multitudinem, ceterarumque rerum copiam, sine pecunia mancam, ac debilem haberi. locupletes, (inquit Festus) multorum loculorum domini.

[40] Ne fueris hic tu] ne talis fueris, qualis Cappadocum rex, aut mango aliquis mancipiis abundans, pecunia egens, si summum bonum positum esse putas in diuitiis, & pecuniae magnitudine : sed esto potius talis, qualis Lucullus, qui non solum nulla re egebat : sed etiam multo plura possidebat, quam se possidere putaret. prouocabulum hic refertur ad id, quod antecedit, non ad id, quod sequitur, ut epist. ad Vallam, Nimirum hic ego sum. & saty. ii. lib. 1. Huic si mutonis uerbis, [Serm., I, 2, 68] &c. & saty. iiii. eiusdem libri. Hic tibi comis, & urbanus, [Serm., I, 4, 90] &c.

[40] chlamydes Lucullus, &c.] Plutarchus hanc historiam in Lucullo extremo narrat, atque etiam Horatium Flaccum nominat, his uerbis, στρατηγοῦ δέ ποτε φιλοτιμουμένου περὶ θέας, καὶ χορῷ τινι κόσμον αἰτουμένου πορφυρᾶς χλαμύδας, ἀπεκρίνατο σκεψάμενος ἂν ἔχῃ, δώσειν. εἶτα μεθ’ ἡμέραν ἠρώτησεν αὐτὸν ὁπόσων δέοιτο. τοῦ δὲ ἑκατὸν ἀρκέσειν φήσαντος, ἐκέλευσε λαβεῖν δὶς τοσαύτας. [p. 317] εἰς ὃ καὶ Φλάκκος ὁ ποιητὴς ἐπιπεφώνηκεν, ὡς οὐ νομίζει πλοῦτον, οὗ μὴ τὰ παρορώμενα, καὶ λανθάνοντα πλείονα τῶν φαινομένων ἐστίν [Lucull., 39, 4], id est, Cum praetor quidam Romanus qui ludos magnificentissimos facere, & spectaculum apparatissimum populo praebere cogitabat, petiuisset ab eo ad ornatum chori chlamydes aliquot purpureas : respondit se uisurum, haberet, necne : & si haberet, daturum. postridie quaesiuit ab illo, quot chlamydibus ei opus esset : cum ille respondisset, centum satis sibi futuras, Lucullus iussit eum bis tantum sumere. Ad quod acclamans Flaccus poëta, dixit, illas non uideri esse diuitias, ubi ea, quae negliguntur, & quae ignorantur, plura non sunt iis, quae sunt in promtis, quaeque apparent.

[41] praebere] πορίζειν. suppeditare.

[43] millia quinque] discrepat ab Horatio Plutarchus, qui Lucullum ducentas chlamydes duntaxat domi reperisse scribit : hoc est duplo plures, quam ab ipso essent petitae. Sed licet respondere Plutarchum, ut historicum, primam historiae legem seruasse : quae est, ne quid falsi dicat : Horatium autem, ut poëtam, rei quidem ueritatem eo usque secutum, quoad instituto eius opus fuerit : rem ipsam autem pro suo iure ornasse, & auxisse uerbis.

[1] & quot habebo] sic habent codices Iannoctii Faerni & duo Vaticani non (ut quidam uulgati) quod habebo.

[44] tolleret] sumeret ut, saty. 4. lib. 1. erat, quod tollere uelles. [Serm., I, 4, 11]

[45] Exilis domus est] acclamatio est : & ita Plutarchus.

[45] ubi non & multa supersunt] narrat Plutarchus Scopam Thessalum copiosum hominem, & opulentum, cum ab eo posceret quidam, quae ei superessent, quaeque superuacanea uiderentur, ita respondisse : at his superuacuis, & quae superant, fortunati, & beati sumus.

[46] fallunt] latent, a domino ignorantur.

[46] & prosunt furibus] Plautus in Aulularia. Nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus : Ita inaniis sunt oppletae, atque araneis. [Aul., 83] & Tibullus libto 4. Et domino satis, & nimium furique, lupoque. [Eleg., III, 7, 187]

[48] Hoc primus repetas opus, hoc postremus] hoc est, quod paulo ante dixit. Nauus mane forum, & uespertinus pete tectum.

[11] Si fortunatum species, & gratia] si species, id est, decus externum, & forense : cultus & ornatus corporis ex honoribus, & magistratibus quaesitus, &c. M. Tullius in Pisonem. Magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna maiestas consulis. [Pis., 11] ibidem. in quibus si moderatio illa, quae in nostris solet esse consulibus, non fuit : at fuit pompa, fuit species, fuit incessus saltem seplasia dignus. [Pis., 11] Idem epistole ad Lentulum lib. 1. qui splendorem, & speciem huius uitae intuentur, sollicitudinem autem, & laborem perspicere non possunt. & gratia praest. [Fam., I, 9] id est, si populi & potentium uirorum fauor beatum praestant, si ambitiosus es : si in honore summum bonum positum esse existimas, &c.

[50] Mercemur seruum] seruum nomenclatorem. habebant Romani illi ueteres magistratum petituri seruos nomenclatores, a quibus docebantur, ac monebantur quo quisque ciuis, qui in suffragiis aliquid ualeret, nomine appellaretur, ut candidati a seruo nomenclatore admoniti ununquenque nominatim salutare possent : quod declarant uerba illa Marci Tullii in oratione pro Muraena : quibus Catonem alloquitur. Quid, quod habes nomenclatorem ? in eo [p. 318] quidem fallis, ac decipis. nam si nomine appellari abs te ciues tuos honestum est, turpe est eos notiores esse seruo tuo, quam tibi : si, etiam si noris, tamen per monitorem appellandi sunt, cur ante appellas, quam insusurrauit ? aut quid, cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas ? quid, posteaquam es designatus, multo salutas negligentius ? [Mur., 36] ita autem legendum est apud Marcum Tullium, non, ut habent codices uulgati : quae emendatio, mea est. Sed quaeret aliquis, quamobrem ambitiosi homines, & candidati nominatim ciues suos appellare uellent, atque ad eam rem nomenclatores adhiberent. dicam. Cum studerent illi ciuium beneuolentiam sibi conciliare, primum erat cauere, ne eorum uoluntates a se alienarent, neue eorum animos offenderent : Secundum omnia experiri, quibus hominum beneuolentia allicitur, & comparatur. At obliuio nominum, iram iis commouet, quorum nomina obliti sumus. Videmur enim de iis parum laborare, quos ita negligimus, ut ne eorum quidem nomina memoria teneamus : quod docuit Aristoteles lib. 2. rhetoricorum. Contra salutare homines nominatim, significat nostrum in eos studium, curam, & diligentiam. Itaque non est mirum, si candidati, & honoris cupidi, tales salutationes adhibebant, ut unum quiddam ad hominum beneuolentiam colligendam accommodatissimum, atque utilissimum. Id uidit Homerus, apud quem ἰλ. κ. Agamemnon fratri Menelao praecipit, ut suo quenque Graecorum, nomine appellet : ipsos honorifice salutet, de se modice & summisse loquatur & sentiat, his uersibus φθέγγεο, δ’ ᾗ κεν ἴῃσθα καὶ ἐγρήγορθαι ἄνωχθι, Πατρόθεν ἐκ γενεῆς ὀνομάζων ἄνδρα ἕκαστον· Πάντας κυδαίνων, μηδὲ μεγαλίζεο θυμῷ. [Il., X, 67] Et Themistocles ille Atheniensis (ut refert M. Tullius in Catone maiore) omnium suorum ciuium nomina perceperat. uiuebat enim ille in ciuitate libera : in qua populus plurimum, atque adeo omnia poterat. Nam & a populo illo petebantur honores, & populus honores suo arbitratu mandabat. Sic igitur & Romae, ubi fere e populi suffragiis tota comitiorum ratio pendebat, non temere candidati operam dabant, ut a nomenclatoribus moniti ciueis gratiosos nominatim salutarent.

[50] qui dictet nomina] qui moneat quo quisque ciuis nomine appelletur : qui nomina ciuium insusurret, ut eos nominatim salutemus, rogemusque ut nobis petentibus studeant, ac suffragentur ad honorem obtinendum.

[51] laeuum Qui fodiat latus] ita legendum esse dudum iudicaueram, non, saeuum. in qua quidem sententia eo libentius perseuero, quod uideo & in aliquot codicibus antiquis ita legi, & doctissimis uiris idem uideri. haec uerba autem, qui laeuum fodiat latus, hoc significant : qui astans domino a parte minus honorata, laeuo ipsius latere fosso, id est, extrema manu pulso, admoneat, ut illum & illum salutet, & prenset, fodere latus autem consueuisse eos, qui admonere uellent, declarat illud Terentius in Hecyra. Laches. Dic iussisse te. [Hec., 466] Phidippus. Noli fodere : iussi. Virgilius armos fodere dixit de equite, equo calcaria admouente. lib. 6. Aeneidis. seu spumantis equi foderet calcaribus armos. [Aen., VI, 881]

[51] & cogat trans pondera, &c.] cogat herum trans saxa magni ponderis dextram porrigere ad aliquem ciuem apud tribules suos gratiosum, in uia saxis impedita laborantem, subleuandum. sic Propertius lib. 3. saxa Pyramidum, & sumtuosorum sepulcrorum, pondera appellat. Aut illis flamma, aut [p. 319] imber subducet honores, Annorum aut ictu pondera uicta ruent. Officiosum autem est in angustiis, & turba, manus alteri subiicere, & laborantem manibus subleuare. Tibullus lib. 1. elegia v. Pauper in angusto fidus comes agmine turbae, Subiicietque manus, efficietque uiam. [Eleg., I, 5, 63] Quod si quis malet ita accipere haec uerba, dextram porrigere, ut pertineant ad gestum prensantis candidati, & gratioso alicui in uia supplicantis, ac blandientis, non magnopere repugnabo. solebant enim candidati singulorum manus eorum, quibus supplicabant, apprehendere : immo uero ex singulis tribubus gratiosissimos quosque sibi adiungere, eosque etiam in campum secum producere, ut ab iis uniuerso populo magis commendarentur, cum ille suo nomine quodammodo peteret. Et ita fortasse intelligenda sunt ea uerba, quae statim sequuntur. Hic multum in Fabia ualet, ille uelina.

[52] hic multum in Fabia ualet : ille Velina] uerba sunt nomenclatoris hortantis dominum, ut gratiosis apud suas tribus hominibus, blandiatur, eosque salutet comiter. hic (inquit) multum ualet gratia, & auctoritate in tribu Fabia, ille in Velina : quare da operam, ut eum tibi adiungas, & concilies, si magistratum, quem petis, obtinere uis. Velina autem tribus fortasse a lacu Velino dicta est : Fabia a Fabiis.

[53] Cuilibet hic, &c.] etiam haec sunt nomenclatoris uerba. hic tantum ualet in sua tribu, ut, cui suffragatus fuerit, is sit consulatum adepturus : eique cui uoluerit, sellam curulem, id est, aedilitatem maiorem erepturus.

[54] importunus] in eo quod sibi proposuerit, obfirmatus, & perseuerans, neque quiescens ipse, neque alios quiescere sinens. ut supra annotauimus ad Oden xvi. lib. 3. [Ad Carm., III, 16, 37] sic saty. v. lib. 2. Importunus amat laudari ? [Serm., II, 5, 96]

[53] ebur curule] sellam curulem eburncam, id est, aedilitatem maiorem, &c.

[54] frater, pater adde] gratiosos in suffragiis pro sua cuiusque aetate fratres, patres appellato, & quam blandissime queas, salutato.

[55] facetus] urbanus, comis, blandus, id est, facete & comiter.

[55] adopta] tibi adiunge. adoptare proprie ualet eligere, ut alibi admonuimus.

[25] Si, bene qui coenat, bene uiuit &] si in epulis, & coenis sumtuosis beata uita posita est, statim ut diluxit, obsonia lautissima, & carissima conquiramus.

[57] ut olim Gargilius] quasi aliud agens Gargilium quendam notat, qui stulta quadam, & inani gloriae cupiditate ductus id uenando cepisse uideri uolebat, quod pretio compararat. Itaque etiam in epistolis Horatius, satyrice, id est, comiter, & urbane hominum mores uellicat.

[59] Differtum transire forum] frequentissimum forum. sic saty. v. lib. 1. inde forum Appi Differtum nautis, [Serm., I, 5, 3] &c.

[61] Emtum] non a se uenante captum, sed pretio soluto paratum.

[61] tumidique] cibo & potione onerati, & conferti.

[6] Quid deceat, quid non, obliti] quid honestum sit, quid turpe : quid decorum, quid indecorum, obliti.

[62] Cerite cera] tali tabula, qualis erat ea, qua Cerites, ignominia affecti fuerunt : cum uidelicet eis suffragiorum ius non dedit populus Romanus [p. 320] ut ceteris municipibus. Gellius lib. 16. capite 13. Primos municipes sine suffragii iure Cerites esse factos, accepimus, concessumque illis, ut ciuitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negociis tamen, atque honoribus uacarent, pro sacris bello Gallico receptis, custoditisque. hinc tabulae Cerites appellatae uersa uice in quas referri iubebant, quos notae causa suffragiis priuabant. [Noct. Att., XVI, 13] Haec ille. Referebantur autem in tabulas Ceritum a Censoribus plebeii ignominia notati, aerariique fiebant : quod eo ualebat, ut nullam aliam ad rem ciues essent, quam ut pro suo capite tributi nomine aera penderent, ut ait Asconius.

[63] remigium uitiosum Ithacensis] remiges & socii Vlyssis, homines intemperantes, & uoluptarii, qui malunt suis cupiditatibus, & libidinibus obsequi, quam in patriam reuerti. Praemonuerat Vlyssem Tiresias, cum uenisset ille ad inferos, ut diligenter caueret, si saluus in patriam redire uellet, ne in Sicilia boues solis attingeret, ut est ὀδυσσ. λ. ὁππότε δὴ πρῶτον πελάσῃς εὐεργέα νῆα Θρινακίῃ νήσῳ προφυγὼν ἰοειδέα πόντον, Βοσκομένας δ’ εὕρητε βόας τε καὶ ἴφια μῆλα Ἠελίου, ὃς πάντ’ ἐφορᾷ, καὶ πάντ’ ἐπακούει, Τὰς εἰ μέν κ’ ἀσινέας ἐάᾳς, νόστου τε μέδηαι, Καί κεν ἔτ’ εἰς Ἰθάκην, κακά περ πάσχοντες ἵκοιθε. Εἰ δέ κε σίνηαι, τότε τοι τεκμαίρομ’ ὄλεθρον· [Od., XI, 106] cuius monitionis memor Vlysses, ὀδυσσ. μ. socios orat, ut, praesertim cum rebus omnibus abundent ad uictum necessariis, ab armentis, & gregibus Solis abstineant manus. uerba Vlyssis apud Homerum sunt haec Ὦ φίλοι· ἐν γὰρ νηῒ θοῇ βρῶσις τε, πόσις τε Ἔστιν, τῶνδὲ βοῶν ἀπεχώμεθα, μή τι πάθωμεν. Δεινοῦ γὰρ θεοῦ αἵδε βόες, καὶ ἴφια μῆλα, Ἠελίου. [Od., XII, 320] Illi autem tandem cum cibariis deficientibus, uinoque consumto, tum ab Eurylocho impulsi, quae ex bobus Solis erant praestantissimae, eas Vlysse dormiente abegerunt, & mactauerunt : quo facto Sol uehementer offensus, questus est apud deos immortales facinoris illius atrocitatem : minatus est denique se caelo relicto ad inferos descensurum, lumenque suum a Diis, & hominibus ad Plutonem, & manes translaturum, si tam insignem in se iniuriam, atque impietatem inultam relinquerent. qua re audita, Iupiter pollicetur ei se naues Vlyssis fulmine consumturum.

[64] Cui potior patria fuit interdicta] id est, qui Vlyssis remiges, & socii maluerunt proposito naufragii periculo boues solis uiolare, quam in patriam incolumes reuerti. sic apud Homerum loquitur Eurylochus. ὀδυσσ. μ. Εἰ δὲ χολωσάμενός τι βοῶν ὀρθοκραιράων Νῆ’ ἐθέλῃ ὀλέσαι, ἐπὶ δ’ ἔσπωνται θεοὶ ἄλλοι, Βούλομ’ ἅπαξ πρὸς κῦμα χανὼν ἀπὸ θυμὸν ὀλέσσαι, Ἢ δηθὰ στρεύγεσθαι ἐὼν ἐν νήσῳ ἐρήμῃ. [Od., XII, 348] id est, Quod si Sol iratus propter boues nauem nostram obruere fluctibus uoluerit, eumque alii Dii secuti fuerint, semel mori malo fluctu demersus, quam diu in deserta insula morans languere, ac tabescere.

[65] Si, Mimnermus uti censet] Mimnermus legendum : non, ut in nonnullis codicibus Mimermnus. Μίμνερμος enim semper apud Athenaeum scribitur & lib. 14. & 15. & 16. Eius tota fere poesis fuit amatoria. cuius extant hi uersus apud Plutarchum περὶ ἠθικῆς ἀρετῆς, Τίς δὲ χάρις, τί δὲ τερπνὸν ἄνευ χρυσῆς Ἀφροδίτης. Τεθναίην, ὅτε μοι μηκέτι ταῦτα μέλει [Virt. mor., 445f], id est, quis lepos, quid iucundum est sine aurea Venere ? Moriar tum, cum haec desinent mihi esse curae. Propertius lib. 1. Plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero : Carmina mansuetus laeuia quaerit amor. [Eleg., I, 9, 11] Horatius infra epist. ad Iulium Florum lib. 2. [Epist., II, 2, 101] significat eum [p. 321] Callimacho fuisse a ueteribus antepositum. Discedo Alcaeus puncto illius : ille meo, quis ? Quis nisi Callimachus ? si plus apposcere uisus, Fit Mimnermus, & optiuo cognomine crescit. si igitur (inquit Horatius) Mimnermi sententiam secutus uitam beatam & iucundam in amore, & iocis esse locatam existimas, totam aetatem in amore, & iocis exige.