[p. 277]

EPISTOLARVM LIBER PRIMVS.

Ad Maecenatem. 1.

Prima dicte mihi, summa dicende camoena,

Spectatum satis, & donatum iam rude, quaeris

Maecenas iterum antiquo me includere ludo.

Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis

5 Herculis ad postem fixis, latet abditus agro :

Ne populum extrema toties exoret arena.

Est, mihi purgatam crebro qui personet aurem :

Solue senescentem mature sanus equum, ne

Peccet ad extremum ridendus, & ilia ducat.

10 Nunc itaque & uersus, & cetera ludicra pono :

Quid uerum, atque decens, curo, & rogo : & omnis in hoc sum.

Condo, et compono quae mox depromere possim

Ac, ne forte roges, quo me duce, quo Lare tuter :

Nullius addictus iurare in uerba magistri,

15 Quo me cunque rapit tempestas, deferor hospes.

Nunc agilis fio, & mersor ciuilibus undis

Virtutis uerae custos, rigidusque satelles :

Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,

Et mihi res, non me rebus subiungere conor.

20 Vt nox longa, quibus mentitur amicae, diesque

Longa uidetur opus debentibus : ut piger annus

Pupillis, quos dura premit custodia matrum :

Sic mihi tarda fluunt, ingrataque tempora, quae spem,

[p. 278]

Consiliumque morantur agendi nauiter id, quod

25 Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque :

Aeque neglectum pueris, senibusque nocebit.

Restat, ut his ego me ipse regam, solerque elementis.

Non possis oculo, quantum contendere Lynceus :

Non tamen iccirco contemnas lippus inungi :

30 Nec, quia desperes inuicti membra Clyconis,

Nodosa corpus nolis prohibere chiragra.

Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

Feruet auaritia, miseroque Cupidine pectus ?

Sunt uerba, & uoces, quibus hunc lenire dolorem

35 Possis, & magnam morbi deponere partem.

Laudis amore tumes ? sunt certa piacula, quae te

Ter pure lecto poterunt recreare libello.

Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,

Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

40 Si modo culturae patientem commodet aurem.

Virtus est uitium fugere : & sapientia prima,

Stultitia caruisse. uides, quae maxima credis

Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam,

Quanto deuites animi, capitisque labore.

45 Impiger extremos curris mercator ad Indos,

Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per igneis.

Ne cures ea, quae stulte miraris, & optas :

Discere, & audire, & meliori credere non uis ?

Quis circum pagos, & circum compita pugnax,

50 Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,

Cui sit conditio dulcis sine puluere palmae ?

Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum.

O ciues, ciues : quaerenda pecunia primum est,

Virtus post nummos. haec Ianus summus ab imo

[p. 279]

55 Prodocet : haec recinunt iuuenes dictata, senesque

Laeuo suspensi loculos, tabulamque lacerto.

Si quadringentis sex septem millia desunt,

Est animus tibi, sunt mores, & lingua, fidesque :

Plebs eris. at pueri ludentes, rex eris, aiunt,

60 Si recte facies. hic murus aëneus esto,

Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est

Naenia, quae regnum recte facientibus offert,

Et maribus Curiis, & decantata Camillis ?

65 Isne tibi melius suadet, qui, ut rem facias, rem

Si possis recte : si non, quocunque modo rem :

Vt propius spectes lacrymosa poëmata Puppi :

An, qui fortunae te responsare superbae

Liberum, & erectum praesens hortatur, & optat ?

70 Quod si me populus Romanus forte roget, cur

Non, ut porticibus, sic iudiciis fruar iisdem,

Nec sequar, aut fugiam, quae diligit ipse, uel odit :

Olim, quod uulpes aegroto cauta leoni

Respondit, referam : quia me uestigia terrent

75 Omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.

Bellua multorum es capitum. nam quid sequar ? aut quem ?

Pars hominum gestit conducere publica : sunt, qui

Frustis, & pomis uiduas uenentur auaras,

Excipiantque senes, quos in utuaria mittant.

80 Multis occulto crescit res faenore. uerum

Esto aliis alios rebus, studiisque teneri :

Iidem eadem possuntne horam durare probantes ?

Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis,

Si dixit diues : lacus, & mare sentit amorem

85 Festinantis heri. cui si uitiosa libido

[p. 280]

Fecerit auspicium : cras ferramenta Theanum

Tolletis fabri. lectus Cenialis in aula est ?

Nil ait esse prius, melius nil caelibe uita.

Si non est : iurat bene solis esse maritis.

90 Quo teneam uultus mutantem Protea nodo ?

Quid pauper ? ride. mutat coenacula, lectos,

Balnea, tonsores : conducto nauigio aeque

Nauseat, ac locuples, quem ducit priua triremis.

Si curtatus inaequali tonsore capillos

95 Occurri : rides. si forte subucula pexae

Trita subest tunicae : uel si toga dissidet impar :

Rides. quid, mea cum pugnat sententia secum ?

Quod petiit, spernit : repetit, quod nuper omisit :

Aestuat, & uitae disconuenit ordine toto :

100 Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis.

Insanire putas solennia me : neque rides :

Nec medici credis, nec curatoris egere

A praetore dati : rerum tutela mearum

Cum sis, & praue sectum stomacheris ad unguem

105 De te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam, sapiens uno minor est Ioue, diues,

Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum :

Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

COMMENTARII.

In hac epistola plurima elucent & uerborum, & sententiarum lumina : elegantissimae insunt in ea translationes, & allegoriae, aliaeque uerborum immutationes, & sententiarum formae. Res quidem ipsae e media philosophia petitae, atque e liquidissimis Academiae fontibus haustae sunt, ut facile appareat Horatium iam natu grandem, iocis, & nugis relictis, ad studium seuerius, & sene dignius transire meditari. Perpetua autem est in hoc principio tralatio : quam sic explico, Maecenas, quem ego primis meis uersibus praedicaui, laudaui, atque ornaui : quemque meis ultimis scriptis laudare, & ad immortalitatem consecrare institui, debeo quidem certe : [p. 281] tu me ad pristinum illud scriptionis genus, nempe ad uersus lyricos, & (si satyrae in scriptis ludicris numerandae sunt, ut quidam uolunt) ad satyras reuocare, & perpellere conaris, me (inquam) ex meis scriptis, quae ad hominum manus peruenerunt, satis a populo cognitum. uerum haec aetas aliam uitam, alios mores, aliud studium denique postulat. uersus lyricos feci partim iuuenis, partim aetate uirili, ac media : satyras scripsi ludibundus : quibus comiter, & urbane hominum mores reprehendi. neque mihi scribendi uel uoluptatem turpem, uel laborem recusandum esse duxi. Nunc autem aetate iam ad senectutem praecipitata, periculum esse puto, ne, si me iterum ad uersus scribendos, & ceteras res ludicras conferam, & ita me populi iudicio de integro committam, meam canitiem populo deridendam propinem.

[1] Prima dicte mihi, summa, &c.] sic Homerus. ἐπὶ τοῦ βασιλέως, Ἔν σοι μὲν λήξω, σέο δ’ ἄρξομαι. [Il., IX, 97] & Theognis, ἐγκωμ. Πτολεμ. Ἀνδρῶν δ’ αὖ Πτολεμαῖος ἐνὶ πρώτοισι λεγέσθω, καὶ πύματος καὶ μέσσος· ὃ γὰρ προφερέστατος ἀνδρῶν. [Idyll., 17, 3] Ex hoc loco argumentantur quidam epistolas postremo loco ab Horatio esse scriptas, & postremo loco esse locandas.

[1] summa] suprema, ultima, ut Ode xxviii. lib. 3. Summo carmine, quae Cnidon, Fulgentesque tenet Cycladas. [Carm., III, 28, 13]

[2] Spectatum satis] satis perspectum, & cognitum, δοκιμασθέντα. nota sunt illa loquendi genera apud Marcum Tullium. spectata uirtus, spectata fides, spectata nobilitas, [Rosc. Amer., 141] quae translata sunt ab histrionibus, & gladiatoribus. Terentius in Andria. enimuero spectatum satis putabam, & magnum exemplum continentiae. [Andr., 92] pertinet etiam interdum ad nummos. Plautus in Persa. Non hercle quoi nunc hoc dem spectandum, scio. [Pers., 440]

[2] & donatum iam rude] liberati gladiatores rude donabantur. M. Tullius Philippica 2. Tam bonus gladiator rudem tam cito accepisti ? [Phil., II, 29]

[2] quaeris Maecenas iterum antiquo] translatio sumta a gladiatoribus. significat autem per ludum antiquum, uersus lyricos, atque amatorios, & fortasse etiam satyras, & omne genus uersuum. Iam hoc genus loquendi quaeris includere, Horatio usitatum, ut annotauimus ad Oden xv. lib. 1. [Ad Carm., I, 16, 25]

[4] Veianius] gladiatoris nomen.

[5] Herculis ad postem fixis] Herculi consecratis, & ad eius aedem suspensis.

[5] latet abditus agro] delitescit in agro, arte armorum ludicra omissa.

[6] Ne populum extrema toties] id est, ne toties populo supplicet, ut eum libertatem exoret. sed potestne saepius exorari, seu obtineri libertas ? eueniebat interdum, ut boni gladiatores, tametsi a populo libertatem obtinuissent, tamen propter excellentiam, in ludum iterum, atque iterum reuocarentur, atque adeo retraherentur. Iam locus, in quo gladiatores decertabant, arena appellabatur. extrema autem dixit, quia ab extrema parte arenae gladiatores a populo libertatem petere solebant.

[7] purgatam] sic Plautus Milite glorioso. Perpurgatis ambo damus tibi operam auribus. [Mil., 774] contra epistola proxima. Auriculas citharae collecta sorde dolentes.

[p. 282]

[7] purgatam personet aurem] id est, qui me moneat non auersum a monitis. personet aurem autem idem ualet, quod per aurem sonet. quale est illud Ode vii. lib. 2. quis udo Deproperare apio coronas, Curatue myrto ? [Carm., II, 7, 24] pro eo quod est, de udo apio properare coronas curat, aut myrto. cuius generis aliquot exempla ad illum locum collegimus. alioqui personare uerbum est absolutum & compositum : quod cum sexto casu iungi solet, ut Ode xvii. lib. 1. dulci Tyndari fistula Valles, & usticae cubantis Laeuia personuere saxa. [Carm., I, 17, 11] & M. Tullius in Pisonem, cum collegae tui domus cantis, & cymbalis personaret. [Pis., 20] uide plura ad Oden illam xvii. lib. 1. [Ad Carm., I, 17, 12]

[8] Solue senescentem] huc pertinent uersus Ennii, Sicut fortis equus, spatio qui forte supremo Vicit Olympia, nunc senio confectu’ quiescit.

[9] ilia ducat] aegre spiritum ducat, spiritus difficultate laboret, ilia trahat, ut loquitur Plinius lib. 26.

[10] uersus, & cetera ludicra] omnes fere per uersus, & ludicra, carmina lyrica significari putant. Non desunt tamen, iique docti, qui etiam satyras in numero scriptorum ludicrorum habent, multoque adeo magis, quam Odarum libros. sic enim disputant illi, Satyrarum locutio sermo merus est, nihilque ex satyris Horatius, praeterquam risum legentium, quaerit. Praeterea duobus locis satis aperte declarat, satyras scriptionis genus esse ludicrum : uno, qui est saty. x. lib. 1. haec ego ludo, Quae nec in aede sonent, [Serm., I, 10, 37] &c. altero, qui est saty. v. eiusdem ubi quid datur oci, Illudo chartis. [Serm., I, 4, 138] ego iudicium meum non interponam. hoc tantum dicam, in satyris multum quidem inesse urbanitatis, & comitatis, & ioci : sed Horatium tamen, dum ridere, & iocari, & ludere uidetur, plerunque in eis res serias agere : hic autem satis plane (ut mihi quidem uidetur) quid sentiat, uerbis exprimere, atque eloqui, nempe se uersuum faciendorum finem facere, iocos omnes, amores, conuiuia, nugas, res omneis ludicras denique omittere, seseque totum ad Philosophiam, tanquam uitae superioris emendatricem, & omnium uirtutum, uitaeque adeo beatae effectricem, conferre in animo habere : quibus consentaneum est illud in epist. ii. lib. 2. in extrem. Nimirum sapere est abiectis utile nugis : Et tempestiuum pueris concedere ludum, Ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis, Sed uerae numerosque, modosque ediscere uitae. [Epist., II, 2, 141] Idem eadem epistola duabus ante pagellis , ait annos, & aetatem ingrauescentem sibi eripuisse iocos [Epist., II, 2, 55] omneis, Venerem, conuiuia, ludum. Tendunt praeterea (inquit) extorquere poëmata.

[11] omnis in hoc sum] totus in hoc sum. sic saty. ix. lib. 1. Nescio quid meditans nugarum, totus in illis. [Serm., I, 9, 2]

[36] Condo, & compono quae mox &c.] non dicit se ea scribere, quae mox in lucem edere, & diuulgare possit, sed ea congerere, & recondere in animo, quae mox ad usum suum, & ad recte, sapienter, & uirtuti conuenienter uiuendi facultatem sumere, & depromere queat. allegoria est ducta ab eo, qui in penu, seu in apotheca recondit res ad uictum necessarias, quas suo tempore depromat, & quibus, cum opus sit, utatur. ut epist. ii. huius libri ualeat possessor oportet, Si comportatis rebus bene cogitat uti. [Epist., I, 2, 49] his adde exemplum formicae, quod est saty. 1. lib. 1. [Serm., I, 1, 33]

[13] Quo Lare] qua familia : seu quo familiae duce. erant enim plures [p. 283] Philosophorum familiae, ut familia Platonis, & Academicorum, familia Aristotelis, & Peripateticorum, Zenonis, & Stoicorum., &c.

[14] Nullius addictus] uidetur significare se esse Academicum, quorum est nulli rei assentiri. qua de re M. Tullius lib. de finibus. Sed quod ait se nullius in uerba magistri iurasse, idem fere dicit M. Tullius aliis uerbis, in prooemio libri 4. Tusculanarum. nos institutum tenebimus, nullisque unius disciplinae legibus astricti, quid sit in quaeque re maxime probabile, maxime requiremus. [Tusc., IV, 4] Idem in prooemio libri 2. notans, ac describens eos philosophos, qui uni disciplinae sese dediderunt, eodem uerbo utitur, quo Horatius nosque ipsos redargui, refellique patiamur. quod ii ferunt iniquo animo, qui certis quibusdam, destinatisque sententiis quasi addicti & consecrati sunt, eaque necessitate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, ea cogantur constantiae causa defendere. [Tusc., II, 2] In uoce addictus quidam subintelligunt sum, sed minus recte. nam pertinet ad uerbum deferor, quod sequitur. Addicti autem proprie dicebantur debitores, qui, cum damnati iudicatum soluere non possent, nexi, creditoribus in seruitutem addicebantur.

[14] iurare in uerba] supra Ode xvi. epod. Sed iuremus in haec. [Epod., 16, 25] & Ode xv. In uerba iurabas mea. [Epod., 15, 4]

[15] Quo me cunque rapit, &c.] tralatio perpetua est a nauigantibus ducta.

[16] agilis] quasi ad agendum promtus, & expeditus, πρακτικὸς. ut epist. ad Lollium 2. hoc libro, agilem, nauumque remissi. & epist. ad Iulium Florum. eodem libro. Quae circumuolitas agilis thyma.

[16] & mersor ciuilibus undis] idem dicit. significat enim se interdum Stoicorum, aut Peripateticorum disciplinam colere, ac probare, qui sapientem a reipublicae administratione non auocant, ut mox ex Marco Tullio ostendemus : interdum Cyrenaicis & Epicureis assentiri, qui sapientem ad rempublicam accessurum negant. M. Tullius in oratione pro Sexto. de Epicuro. Sapientem omnia sua causa facere, Rempublicam capessere hominem bene sanum non oportere. mersor [Sext., 10] autem scriptum reperi in tribus Vaticanis & Iannoctii & sane magis conuenit undis hoc uerbum, quam uersor. sic fere Catullus ad Manlium, Accipe, queis merser fortunae fluctibus ipse. [Carm., 68, 13]

[17] Virtutis uerae custos] quales sunt Stoici, qui summum bonum, & uitam beatam in uirtute ponunt : aiuntque etiam sapientem ad Rempublicam administrandam accessurum. M. Tullius lib. 3. de finibus sub Catonis persona, Cum autem ad tuendos, conseruandosque homines hominem natum esse uideamus : consentaneum est huic naturae, ut sapiens uelit gerere, & administrare rempublicam. [Fin., III, 20]

[19] subiungere] sic habent tres libri Vaticani & item Iannoctii Faerni Tornesii Rainuntii Cardinalis. quam scripturam probo, ut germanam, & ueram, reiecta altera, ut supposititia : quamuis & uerbum summittere sciam huic sententiae conuenire.

[18] Nunc in Aristippi] a quo Cyrenaica disciplina manauit. M. Tullius Off. 3. Atqui ab Aristippo Cyrenaici, atque Aunicerii nominati omne bonum in uoluptate posuerunt, [Off., III, 33] &c. de quo plura dicemus ad epistolam ad Scaeuam, hoc libro.

[20] amica] ἑταῖρα. ut epist. ad Vallam lib. 1. Quod me Lucanae iuuenem commendet amicae. [Epist., I, 15, 21]

[21] opus debentibus] iis, qui conducti sunt, ut opus faciant.

[24] agendi nauiter id, quod, &c.] philosophandi. nam sapientiae [p. 284] studium aeque pauperibus, ac diuitibus prodest, eiusdemque neglectio aeque pueris, ac senibus nocet.

[27] Restat, ut his ego me, &c.] cum impeditus duris temporibus, & potentiorum, ac principum amicitia non possim operam omnem in studium sapientiae conferre, restat ut his primordiis, & elementis philosophiae me contentum esse oporteat.

[28] Non possis oculo] a simili. Et si aliquis (inquit) tantum oculorum acie ualere non possit, quantum Lynceus, non tamen oculorum morbum negligere debet.

[28] Lynceus] de Lynceo notissima fabula est, eum usque adeo ceteris oculorum acie praestitisse, ut, quae apud inferos agerentur, uideret. sed plura de eo diximus ad satyram ii. lib. 1. [Ad Serm., I, 2, 90]

[30] Nec, quia desperes inuicti, &c.] Glyconem athletam fuisse uerisimilius est, quam gladiatorem.

[31] Nodosa] quae ueluti nodis quibusdam usum manuum, & articulorum impedit.

[32] Est quadam prodire tenus] licet usque ad certum aliquem finem progredi, si non licet superare, aut transgredi. in tribus codicibus Vaticanis & Tornesii scriptum est Est quodam, ex qua scriptura feci Est quadam, quae sine dubio uera est.

[14] uerba & uoces] id est, carmina, & cantiones, & (ut Graeci uocant) ἐπῳδαι  : sed significat ἀλληγορικῶς sermones philosophicos. M. Tullius ἐπῳδὰς quas appellant Graeci, cantiones uidetur nominare in libro de claris oratoribus. Cum ego pro Titinia Cottae perorauissem : ille [al.Curio] contra me pro Seruio Naeuio diceret, subito totam causam oblitus est, idque ueneficiis & cantionibus Titiniae factum esse dicebat. Horatius uoces, & carmina appellat, ut & Virgilius Pharmaceutria. Carmina uel caelo possunt deducere lunam. [Buc., 8, 69] Tibullus cantus libro 1. elegia viii. Cantus uicinis fruges traducit ab agris : Cantus & iratae detinet anguis iter. sic nutrix illa apud Euripidem in Hippolyto, Phaedram amore Hippolyti captam, & ex eo amore grauiter laborantem consolans dicit, uoces esse nonnullas, & quaedam carmina, quibus illa aegritudinem suam leuare possit, his uerbis, Εἰσὶν δ’ ἐπῳδαὶ καὶ λόγοι θελκτήριοι· Φανήσεταί τι τῆσδε φάρμακον νόσου. [Hipp., 478] ueteres autem tantam uim in huiusmodi carminibus, seu cantionibus inesse putabant, ut eas etiam morbis, & uulneribus mederi existimarent. Itaque Homerus ὀδ. τ. sanguinem ex eo uulnere, quod Vlyssis femori aper inflixerat, manantem, facit ἐπῳδῇ. id est, carmine, seu cantione, & quibusdam uocibus cohiberi, his uerbis, Ὠτειλὴν δ’ Ὀδυσῆος ἀμύμονος ἀντιθέοιο Δῆσαν ἐπισταμένως, ἐπαοιδῇ δ’ αἷμα κελαινὸν Ἔσχεθον. [Od., XIX, 456] Et Pindarus εἰδ. γ. Πυθ. cum exposuisset, Aesculapium Chironi in disciplinam esse traditum, ut ab eo medendi scientiam disceret, atque ad Aesculapium postea conuenire & concurrere solitos, qui aut morbis affecti, aut ulcerosi, aut saucii essent, subiungit ad extremum, eam fuisse in Aesculapio artis praestantiam, ut quotquot ad se uenirent aegri, aut debiles, aut uulnerati, omneis malis ac laboribus leuatos abs se dimitteret, alios carminibus curans, alios potionibus, alios pharmacis, & medicamentis foris admotis, alios adhibita sectione. [p. 285] uerba Pindari sunt haec. τοὺς μὲν μαλακαῖς ἐπαοιδαῖς ἀμφέπων, τοὺς δὲ προσανέα πίνοντας, ἢ γυίοις περιάπτων πάντοθεν φάρμακα, τοὺς δὲ τομαῖς ἔστασεν ὀρθούς. [Pyth., 3, 51] Idem εἴδ. η. Νεμ. ἐπαοιδαῖς δ’ ἀνήρ νόδυνον καί τις κάματον θῆκεν. [Nem., 8, 49] Habuit, & Medea suas ἐπῳδάς. de quibus Pausanias in Corintho. Plato quoque in Euthydemo eorum artem, qui orationes componunt, cum arte excantatorum comparat, quia, quemadmodum haec uiperas, phalangia, scorpios, & huiusmodi animalia pestifera, & morbos lenit, ac permulcet : ita illa iudicum, concionis, & multitudinis animos delinire solet. uerba Platonis sunt haec. ἡ μὲν γὰρ τῶν ἐπῳδῶν ἔχεών τε καὶ φαλαγγίων, καὶ σκορπίων καὶ τῶν ἄλλων θηρίων τε καὶ νόσων κήλησίς ἐστιν· ἡ δὲ δικαστῶν τε, καὶ ἐκκλησιαστῶν καὶ τῶν ἄλλων παραμυθία τυγχάνει οὖσα. [Euthyd., 290a]

[36] Laudis amore tumes ?] φιλοτιμεῖς  ; ambitiosus es ? ambitione laboras ?

[36] piacula] καθάρματα. supra lib. 1. Ode xxviii. Teque piacula nulla resoluent. [Carm., I, 28, 34]

[1] ter] τρίς. numerus est perfectus, ut annotauimus ad Oden i. lib. 1. [Ad Carm., I, 1, 8]

[38] amator] ἐραστής. amator (inquit Donatus) corporis est, amicus animi. [In Andr., 718]

[39] Nemo adeo ferus est] nemo adeo uitiosus est, quin uirtutem consequi : nemo adeo immanis & ferus, quin exuere feritatem, & humanitate expoliri possit. Est autem usus duabus translationibus, quae mutuo non respondent, ferus, & mitescere, cum feri mansuescant potius, seu cicurentur : acerba mitescant : praeterea in uoce culturae alia translatio inest : qua & M. Tullius usus est Tusc. ii. cultura porro animi philosophia est. [Tusc., II, 5] Theognis autem longe aliter sentit, nempe animi morbos nulla medicina sanabiles esse. quod si Deus (inquit) hanc medicis uim, ac facultatem dedisset, ut uitium tollere, & malam mentem sanare possent, magnam mercedem ferant.

[41] Virtus est uitium fugere] Quinctilianus lib. 9. cap. 3. ubi disputat de figuris uerborum, ita hunc locum explicat. Interim etiam dubitari potest, cui simile uitio sit schema : ut in hoc. Virtus est uitium fugere. Aut enim partes orationis mutat ex illo. Virtus est fuga uitiorum : aut casus ex illo, uirtutis est uitium fugere. [Inst., IX, 3, 10]

[43] turpemque repulsam] cur turpem ? quia turpe est petiisse magistratum, & non obtinuisse. sed M. Tullius in orat. de Arusp. respons. eos repulsos esse dicit, non qui aliquando honorem uitio ciuitatis, non suo, non sunt assecuti : nam id quidem [Harusp. Resp., 26] (inquit) multis saepe optimis, atque honestissimis uiris accidit : Repulsi sunt ii, quos ad omnia progredientes, quos munera contra leges gladiatoria parantes, quos apertissime largientes non solum alieni, sed etiam sui, uicini, tribules, urbani, rustici repulerunt. Haec igitur duntaxat repulsa, Ciceronis sententia, turpis est.

[45] Impiger extremos curris mercator] nauigas ad Indos. nam currere, & cursum, ad nauigationem pertinere : & currum pro naui usurpari supra ostendimus. mercatores autem a mercibus & mercando sunt appellati, quod merces aliunde petant, siue ementes, siue permutantes, quas in patriam suam deportent, ut eas pluris distrahant. cui rei multum dissimilis est negociatorum ratio. negociantur enim uel arando, uel pascendo, uel pecuniis occupandis, & exercendis, uel uectigalibus conducendis.

[46] Per mare pauperiem fugiens, &c.] Theognidem uidetur expressisse. Χρὴ γὰρ ὁμῶς ἐπὶ γῆν τε, καὶ εὐρέα νῶτα θαλάσσης Δίζεσθαι χαλεπῆς [p. 286] Κύρνε, λύσιν πενίης. [Eleg., 179] Idem alibi non solum per mare currendum censet, ut paupertatem fugiamus, uerum etiam in mare desiliendum, & ex altis, ac praeruptis saxis praecipitandum, his uerbis. ἣν δὴ χρὴ φεύγοντα καὶ ἐς μετακήτεα πόντον Ῥιπτεῖν, καὶ πετρέων, Κύρνε, κατ’ ἠλιβάτων. [Eleg., 175]

[1] per ignes] per ignem, seu per ignes ire dicuntur, qui quippiam magno cum sui capitis periculo moliuntur. Aristophanes in Lysistrata Κἄν με χρὴ διὰ τοῦ πυρὸς, Θέλω βαδίζειν. [Lys., 133]

[47] Ne cures ea, quae, &c.] haec est huius loci sententia. ut rem familiarem augeas, paupertatemque fugias, terras omnes, & maria omnia peragras : ut non cures autem, & ut contemnas ea, quae stulte admiraris, & concupiscis, quales sunt diuitiae, honores, opes, potentia : discendi laborem perferre non uis, nec prudentiori, sapientorique credere ? ne hoc loco ualet ut non, ne quis putet prohibendi uim habere.

[50] Magna coronari contemnat] Quis in paruis, & uulgatis certaminibus aetatem suam consumere, uiresque conterere uelit : certamina autem nobilissima, qualia sunt Olympica, contemnat, praesertim cui uincendi spes proponatur, conditioque feratur non magno admodum labore suscepto ? profecto nemo. Ita stultum est pecuniarum, & inanissimarum rerum gratia totam uitam in molestissimis curis, ac laboribus traducere : animorum autem sanandorum, & sapientiae parandae causa discendi laborem perferre nolle. M. Tullius in oratione pro Flacco ait iocans, & Graecos irridens, Olympicorum certaminum uictoriam Graecis maiorem, & gloriosiorem fuisse, quam Romanis triumphum. Et Plato Olympionicarum uitam pro beatissima posuit. lib. 5. de republica ubi enumeratis iis commodis, quibus fruentur : & incommodis, quibus liberabuntur ciues ii, quibus inter ipsos bona fuerint communia, subiicit : ab his igitur malis omnibus erunt liberi, uitamque uiuent Olympionicarum uita beatiorem. uerba Platonis sunt haec, ζήσουσί τε τοῦ μακαριστοῦ βίου ὃν οἱ ὀλυμπιονίκαι ζῶσι, μακαριώτερον. [Rep., V, 465d]. coronari Olympia autem, genus est loquendi Graecum, pro coronari Olympiorum nomine.

[51] sine puluere] sine labore, Graeci ἀκονιτὶ dicunt [ Erasmus Ad. 479 ] Pausanias. Ἠλιακων. β. τότε μὲν δὴ τοῦ παγκρατίου τὴν νίκην ἀνὴρ ἐκ Μαντινείας Δρομεὺς ὄνομα πρῶτος, ὃν ἴσμεν, ἀκονιτὶ λαβεῖν λέγεται. [Descr. Gr., VI, 11, 4] & Lucianus in dialogo quodam ἀκονιτί κρατήσομεν. [Nauig., 32]

[17] Virtus post nummos] huc pertinet illud Phocylidis, quod refert Plato lib. 3. de republica his uerbis. Φωκυλίδου γάρ, ἦν δ’ ἐγὼ, οὐκ ἀκούεις πῶς φησι δεῖν, ὅταν τῷ ἤδη βίος ᾖ, ἀρετὴν ἀσκεῖν [Rep., III, 407a] ; id est, Phocylidem (inquam) non audis, quemadmodum dicat, cum alicui suppetunt uiuendi facultates, tum uirtutem colere, atque exercere oportere ?

[54] Ianus summus ab imo] uia quaedam a Iani templo Romae Ianus fuit appellata, in qua trapezitae, & faeneratores habitabant. M. Tullius offic. lib. 2. in extremo. sed toto hoc de genere, de quaerenda, de collocanda pecunia, etiam de utenda, commodius a quibusdam optimis uiris ad medium Ianum sedentibus, quam ab ullis philosophis ulla in schola disputatur. [Off., II, 87] & Philippicae vi. Ianus medius in Antonii clientela sit ? quis unquam in illo Iano inuentus est, qui L. Antonio mille nummum expensum ferret ? [Phil., VI, 5] erat autem templum Iani in foro Romano.

[55] Prodocet] sic est legendum, & ita scriptum reperi in tribus codicibus Vaticanis & [p. 287] Rainuntii Cardinalis Iannoctii Faërni Tornesii. prodocere autem est foris, & palam, & publice docere. pro enim, ut alibi admonuimus, saepe idem ualet in compositione, quod foris, seu foras, & palam.

[55] dictata] tralatio est a magistrorum dictatis. epist. ad Lollium ii. huius libri. Sic iterat uoces, & uerba cadentia tollit, ut puerum credas saeuo dictata magistro Reddere. [Epist., I, 18, 12] M. Tullius de finibus 4. quae quidem res efficit, ne necesse sit iisdem de rebus semper quasi dictata decantare. [Fin., IV, 4] Idem ad Quintum Fratrem lib. 3. praesertim cum illam orationem nemo lecturus sit : meam in illum pueri omnes tanquam dictata, perdiscant.

[56] Laeuo suspensi loculos] hic uersus repetitur saty. vi. lib. 1. [Serm., I, 6, 74]

[57] Si quadringentis sex septem millia desunt] id est, si quadringentis millibus sestertium, qui census erat equestris, sex, aut septem millia desunt, non eris eques : at plebs eris, id est, de plebe, seu plebeius : beate autem uiuere licet, etiam si quis non sit eques. Iam sex septem dictum pro sex, aut septem. sic M. Tullius ad Atticum lib. 10. epist. cuius principium est. Et si res ipsa monebat, [Att., X, 8] &c. quippe qui florentissimus, ac nouus vi. vii. diebus ipsi illi egenti, ac perdita multitudini in odium acerbissimum uenerit.

[60] hic murus aëneus esto] id est, in hac una re totius uitae tuae praesidium sit positum, ut nullius flagitii tibi conscius sis, & ab omni culpa uaces. haec sit tua arx, tuumque propugnaculum, nullius turpitudinis tibi esse conscium.

[62] Roscia dic sodes &] de lege Roscia supra diximus ad Oden 4. epod.

[62] an puerorum est] sic habent duo libri Vaticani & Faërni & Tornesii. in aliis libris deest uerbum est.

[63] Naenia] cantilena puerilis : carmen leue. supra ad Oden 1. lib. 2. alias Naenia carmen, quod in funere cantabatur ad tibiam laudandi gratia. uide Festum. uidetur autem respexisse (& ita Marcus Antonius Muretus putabat) ad locum illum Platonis, qui est in Theaeteto, his uerbis. ὁ μὲν ἁμαρτών, καὶ ὃς ἂν ἀεὶ ἁμαρτάνῃ, καθεδεῖται, ὥσπερ φασὶν οἱ παῖδες σφαιρίζοντες, ὄνος· ὃς δ’ ἂν περιγένηται ἀναμάρτητος, βασιλεύσει ἡμῶν, καὶ ἐπιτάξει ὅ, τι ἂν βούληται [Theaet., 146a], id est, qui peccauit, & qui semper peccauerit, sedebit asinus, ut aiunt pueri, pila ludentes : qui uero non peccando superior fuerit, rex erit noster, & quicquid uolet, imperabit.

[64] Et maribus Curiis, &. decantanta] a priscis illis Romanis mascula uirtute praeditis, non mollibus, neque effaeminatis decantata.

[65] Isne tibi melius suadet] puta Roscius Otho Rosciae legis auctor.

[65] qui, ut rem facias] qui suadet, ut rem facias, si possis rem recte facere.

[67] Vt propius spectes lacrymosa poëmata] ut sis eques Romanus & spectes ludos, & fabulas in quattuordecim ordinibus.

[67] lacrymosa poëmata] tragoedias Puppii. de Puppio tragico nihil me legere memini.

[68] responsare] repugnare, obsistere, non succumbere. sic dixit, Responsare cupidinibus saty. vi. lib. 2. [Serm., II, 7, 85]

[69] praesens hortatur] qui praesens hortatur alterum, magis commouet, quam, qui absens per nuncium, aut per litteras. Sic Vlysses apud Homerum ὀδυσσ. μ. ununquenque sociorum hortatur astans, & praesens, ut remis enixe impulsis Scyllam, & Charybdin uitent. Αὐτὰρ ἐγὼ διὰ νηὸς ἰὼν ὤτρυνον ἑταίρους Μειλιχίοις ἐπέεσσι παρασταδὸν ἄνδρα ἕκαστον. [Od., XII, 206] ἰλιάδ. μ. Δὴ τότε Πουλυδάμας [p. 288] θρασὺν Ἕκτορα εἶπε παραστάς. [Il., XII, 210] Praeterea maiorem uim habent, & plus ualent, qui praesentes sunt. ex quo praesentes Diuos dicimus. uide ann. ad Oden xxxv. lib. 1. [Carm., I, 35, 2] sic etiam loquitur M. Tullius lib. 3. accusat. neque, cum praesens oraret, ut quamplurimum sereret, [Verr., II, 3, 54] &c. ibidem. nisi litteras misissem : non est satis : nisi praesens confirmassem.

[69] optat] quidam libri scripti. orat.

[24] Olim, quod Vulpes aegroto cauta] Notissimus est hic Aesopiapologus. commemorat eum Plato in Alcibiade primo, seu de natura humana, eo loco, ubi ostendit, Lacedaemonem omnium Graecarum urbium auri, argentique esse plenissimam, atque opulentissimam propterea, quod iam diu cum ex omni Graecia, tum interdum etiam ex Barbaria aurum eo ingrediatur, atque influat : effluat nunquam : quin plane (inquit) ut fabulatur Aesopus uulpem leoni dixisse : nummorum ingredientium quidem uestigia omnia ad Lacedaemonem uersa apparent : egredientium autem nulla extant. uerba Platonis sunt haec, Ἀλλ’ ἀτεχνῶς κατὰ τὸν Αἰσώπου μῦθον, ὃν ἡ ἀλώπηξ πρὸς τὸν λέοντα εἶπε, καὶ τοῦ εἰς Λακεδαίμονα νομίσματος εἰσιόντος μὲν τὰ ἐκεῖσε τετραμμένα δῆλα· ἐξιόντος δ’ οὐδαμῇ ἄν τις ἴδοι. [Alcib. I, 123a] cum his Horatianis consentanei sunt illi Lucillii uersus, qui extant apud Nonium. Quid sibi uult, quare sit ut introuorsus, ut ad te Spectent, atque ferant uestigia se omnia prorsus ? [Comp. Doc., IV, p. 303 M]

[76] multorum capitum] θηρίον πολυκέφαλον.

[77] conducere publica] ex quo dicti sunt publicani, qui uectigalia populi Romani conducebant, ut, quo plus exigerent, quam conduxissent, eo plus lucri facerent. conducunt etiam publica, qui opus aliquod publicum faciendum, qui exercitum alendum, ac uestiendum suscipiunt : cuius posterioris exemplum pulcherrimum extat apud Titum Liuium lib. 23. ad finem.

[58] sunt, qui Frustis, & pomis, &c.] captatores : quod genus hominum describit saty. v. lib. 2. [Serm., II, 5] & M. Tullius paradox. ὅτι οἱ σοφοὶ ἐλεύθεροι. &c. his uerbis : hereditatis spes quid indignitatis in seruiendo non suscipit ? quem nutum locupletis orbi senis non obseruat ? loquitur ad uoluntatem, quicquid denunciatum sit, facit, assentitur, assidet, miratur. quid horum est liberi ?

[79] Excipiantque senes] aptissimum uerbum ad exprimendam captatorum calliditatem, ac sollertiam in ambiendis, & colendis senibus orbis. dicimus enim excipere, & exceptare pisces. M. Tullius eodem paradoxo. & uideat aliquem summis populi beneficiis usum, barbatulos mullulos exceptantem de piscina, & pertrectantem, & muraenarum copia gloriantem. [Paradox., 5, 2] uel dicendum potius excipere, esse hic insidiose adoriendo capere, ut excipere aprum uenabulo, & excipere e praelio fugientes. uide annot. ad Od. xii. lib. 3. [Ad Carm., III, 12, 10]

[1] uiuaria] uiuaria, septa quaedam loca, in quibus ferae uiuae pascuntur. leporaria appellat Varro, ut refert Gellius lib. 2. cap. xx.

[80] uerum, Esto aliis alios, &c.] uerum (inquit) cum tot sint hominum capita, & tam uaria ingenia, concedendum est, ut alii aliis studiis dediti sint. Quid autem minus ferendum, quam unum, eundemque hominem nunc hoc, nunc illud probare ? neque in una sententia perpetuo manere ? neque unum consilium diutius amplecti ? Plato in Gorgia Socratem ita facit loquentem. καί τοι ἔγω γε οἶμαι ὦ βέλτιστε, καὶ τὴν λύραν μοι κρεῖττον εἶναι [p. 289] ἀνάρμοστόν τε, καὶ διαφωνεῖν, καὶ χορὸν ᾧ χορηγοίην, καὶ πλείστους ἀνθρώπους μὴ ὁμολογεῖν μοι ἀλλ’ ἐναντία λέγειν μᾶλλον ἢ ἕνα ὄντα ἐμὲ ἐμαυτῷ ἀσύμφωνον εἶναι, καὶ ἐναντία λέγειν [Gorg., 482b], id est, Atqui equidem arbitror multo praestare lyram mihi disconuenire & discordem esse, & chorum, cui ego praepositus sim, & complures homines mihi non assentiri, sed potius aduersari sua oratione, quam me, qui unus sim, a meipso discrepare, mecumque pugnantia loqui.

[82] possuntne] secutus sum hic unum codicem Vaticanum & Rainuntii Cardinalis. nam ceteri non habent particulam interrogantem ne.

[83] praelucet] amoenior est : praestat. Sic praeniteat dixit Ode xxxiii. lib. 1. pro eo, quod est, formosior sit, seu uideatur. cur tibi iunior Laesa praeniteat fide. [Carm., I, 33, 4]

[84] lacus, & mare sentit amorem] quia diues statim eo materiam, caementa, ferramenta, & cetera comportari iubet, ut ibi aedificet.

[85] cui si uitiosa libido Fecerit auspicium] propterea, quod olim nihil suscipiebat populus Romanus inauspicato : alioqui minus secundos rerum susceptarum exitus, contemtioni religionis ascribebat, fit ut auspicium pro rei gerendae ratione, & principio sumatur. hoc igitur significat Horatius si diuiti initium huius consilii a uitiosa libidine natum sit : si uitiosa libido, tanquam auis cantu, aut uolatu, auspicium ratum fecerit, id est, diuitem impulerit, ut aedificet, statim mutato consilio fabros iubet ferramenta, ceteraque ad aedificandum necessaria Theanum transportare.

[87] lectus Genialis in aula est ?] maritus est ? uxor est domi ? lectus Genialis (inquit Festus) qui nuptiis sternitur, ex quo etiam appellatur. M. Tullius in Cluentiana, lectum illum Genialem, quem biennio ante filiae suae nubenti strauerat, in eadem domo sibi ornari, & sterni iubet. [Cluent., 5] Virgilius Aeneide vi. lucent Genialibus altis Aurea fulcra toris.

[65] Nil ait esse prius, melius nil, &c.] quantum mali afferat mulier, & quae sint matrimonii incommoda, quae rursum commoda : & quae ex uita caelibe nascantur incommoda, pulchre explicat Hesiodus in Theogonia.

[89] iurat bene solis] id est, iurat eos solos, qui uxorem duxerunt, beatos esse. notauimus alibi hoc genus loquendi, bene esse alicui.

[90] Protea] ad notissimam de Proteo fabulam pertinent ea, quae sunt saty. 3. lib. 2. Effugiet tamen haec sceleratus uincula Proteus, Cum rapies in iura malis ridentem alienis : Fiet aper, modo auis, modo saxum, & cum uolet, arbor. [Serm., II, 3, 71] eius auctor est Homerus. ὀδυσσ. λ. Ἀλλ’ ἤτοι πρώτιστα λέων γένετ’ ἠϋγένειος. Αὐτὰρ ἔπειτα δράκων, καὶ πάρδαλις, ἠδὲ μέγας σῦς,·Γίνετο δ’ ὑγρὸν ὕδωρ, καὶ δένδρεον ὑψιπέτηλον [Od., IV, 456] : quam Virgilius expressit his uersibus Georgic. 4. Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris, squammosusque draco, & fulua ceruice leaena. Aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita uinclis Excidet, aut in aquas tenueis dilapsus abibit. [Georg., IV, 407]

[25] aeque Nauseat] aeque fastidiosus est : aeque fastidio afficitur.

[93] priua] sua, propria. priuos, priuasque antiqui dicebant pro singulis, ut scribit Festus. Lucretius lib. 4. In multas igitur uoces uox una repente Diffugit, in priuas quoniam se diuidit aureis. [Nat. Rer., IV, 565] Horatius saty. v. lib. 2. turdus, Siue aliud priuum dabitur tibi : deuolet illuc, Res ubi magna nitet domino sene. [Serm., II, 5, 11] Iterum Lucretius lib. 5. Aëra nunc igitur dicam, qui corpore toto Innumerabiliter priuas mutatur in horas. [Nat. Rer., V, 273] Titus Liuius lib. annalium 30. senatusconsultum in haec uerba factum est, ut priuos lapides silices, [p. 290] priuasque uerbenas secum ferrent.

[94] Si curtatus] curtatus capillos, hellenismus est, quale est odorati capillos, & alia sexcenta. reclamantibus fere omnibus libris manu scriptis, qui habent curatus, ego uulgatam scripturam tenui.

[94] inaequali tonsore] ex efficiente effectum intellige. capilli igitur ab inaequali tonsore decurtati, intelligendi sunt inaequaliter decurtati : quemadmodum infra epist. ad Maecenatem 3. huius libri. per textorem exiguae togae, exiguam togam significat Horatius Exiguaeque togae simulet textore Catonem.

[95] si forte subucula pexae Trita] si subucula mea trita est, tunica autem comta, elegans, munda, atque ita uestitus incedo, rides, quasi hoc cultus genus ineptum sit, & indecorum propter inaequalitatem, & discrepantiam. pexum opposuit trito. pexae uestes lanosae, uillosaeque, sint oportet : & a pectendo, uel a pectine sunt appellatae : a quibus pexati, qui pexis uestibus amicti sunt. Martilais. Pexatus pulchre.

[99] Aestuat] commouetur, & agitatur animi perturbatione, & inconstantia. tralatio ducta est a maris aestibus nunc accedentibus, nunc recedentibus. sic M. Tullius accus. lib. 2. de iuredicundo. aestuare illi, qui dederant pecuniam. [Verr., II, 2, 23] ibidem. Itaque aestuabat dubitatione : uersabat se in utranque partem non solum mente, uerum etiam corpore.

[99] disconuenit] dissidet, discrepat. ut disconducit apud Plautum in Trinummo.

[101] Insanire putas sollennia me] id est, putas insaniam mihi esse sollennem, & usitatam : iccirco neque miraris, neque rides. dictum sollennia pro sollenniter : uel putas me communi omnium hominum more insanire. alii legendum putant sollennia mi, pro mihi. hoc sensu. putas mihi rem esse sollennem, & usitatam mutare in horas sententiam, & insanire. uocabuli autem sollenne haec significatio est, quam ostendimus. sic epist. ad Lollium 2. hoc libro. Romanis sollenne uiris opus, utile famae, uitaeque, & membris. sic Tibullus lib. 2. Ille leuis stipulae sollenneis potus aceruos Accendet, flammas transilietque sacras. [Eleg., II, 5, 89] Cicero ad Atticum lib. 7. tantum illud nostrum sollenne seruemus, ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus. [Att., VII, 6] Iterum Horatius epist. i. lib. 2. Romae dulce diu fuit, & sollenne, reclusa Mane domo, uigilare. [Epist., II, 1, 103]

[102] Nec medici] qui me sanet. qui elleboro purget.

[103] A Praetore dati] Praetoris erat furiosis, & mente captis curatores dare, si deessent agnati & gentiles. nam, ut scribit M. Tullius Tusculan. 3. qui ita sit affectus, cum dominum esse rerum suarum uetant [Tusc., III, 5] xii. tabula. uide Caium iurisconsultum in institutibus iuris ciuilis.

[103] tutela] tutor, defensor. aliter dixit Ode vi. lib. 4. Deliae tutela deae, [Carm., IV, 6, 33] &c.

[104] & praue sectum stomacheris] ob rem leuem : ob rem nihili irascaris.

[106] Ad summam, sapiens uno minor est Ioue] hac de re diximus saty. 3. lib. 1. ad illum locum si diues, qui sapiens est. [Serm., I, 3, 128]

[108] Praecipue sanus] nomen sanus ad corpus proprie pertinet : transfertur autem etiam ad animum. ad corpus retulit Horatius epist. ad Maecenatem 2. huius libri. Si me uiuere uis sanum, recteque ualentem. Et certe mihi uidetur hoc loco ita posuisse, ut utroque modo intelligi uellet, & pro eo, qui corpore ualet, & pro eo, qui sanae mentis est. nam nomen pituita, quod statim sequitur, quanuis [p. 291] morbum corporis proprie significet, per tralationem tamen etiam ad animi morbum pertinet, inanemque quandam laudis, & gloriae cupiditatem significat, ut κόρυζα apud Graecos. Lucianus in dialogo Μενίππου καὶ Αἰάκου. ἀλλὰ κενοδοξία, καὶ τῦφος, καὶ πολλὴ κόρυζα. [Dial. mort., 6, 4] fortasse autem Stoicos irridet, qui affirment sapientem non solum diuitem, &c. sed etiam sanum semper futurum : cum id neque in sapientis, neque in cuiusquam sit potestate positum. in nomine pituita autem cum prima syllaba longa sit, dubium non est quin duae uocales sequentes u, & i. contrahantur, & coeant in unam syllabam κατὰ συναίρεσιν qua de re alibi diximus.