[p. 369]

Ad Torqvatvm. Ode 7.

Veris aduentu, & aequa moriendi conditione proposita, inuitat ad hilariter uiuendum.

Diffvgere niues : redeunt iam gramina campis,

Arboribusque comae.

Mutat terra uices, & decrescentia, ripas

Flumina praetereunt.

5 Gratia cum Nymphis, geminisque sororibus audet

Ducere nuda choros.

Immortalia ne speres, monet annus, &, almum

Quae rapit hora diem.

Frigora mitescunt zephyris : uer proterit aestas

10 Interitura, simul

Pomifer autumnus fruges effuderit : & mox

Bruma recurrit iners.

Damna tamen celeres reparant caelestia Lunae :

Nos ubi decidimus,

15 Quo pius Aeneas, quo Tullus diues, & Ancus :

Puluis, & umbra sumus.

Quis scit, an adiiciant hodiernae crastina summae

Tempora Dii superi ?

Cuncta manus auidas fugient heredis, amico

20 Quae dederis animo.

Cum semel occideris, & de te splendida Minos

Fecerit arbitria,

Non, Torquate, genus, non te facundia, non te

Restituet pietas.

25 Infernis neque enim tenebris Diana pudicum

Liberat Hippolytum :

Nec lethaea ualet Theseus abrumpere caro

[p. 370]

Vincula Pirithoo.

COMMENTARII.

[2] comae] frondes, ut sup. Od. iii. huius lib. Et spissae nemorum comae. [Carm., IV, 3, 11] & Od. xxi. lib. 1. Vos laetam fluuiis, & nemorum coma, [Carm., I, 21, 5] &c. honorem appellat Od. xi. epodon , Hic tertius december, ex quo destiti Inachia furere, siluis honorem decutit. [Epod., 11, 5]

[3] Mutat terra uices] id est, mutatur anni tempus. fit in terris temporis commutatio, & uicissitudo.

[3] & decrescentia, ripas, &c.] id est, flumina, quae niuibus, & pluuiis hibernis creuerant, nunc decrescentia intra alueos suos, & intra ripas suas labuntur, & fluunt.

[5] Gratia cum Nymphis &c.] Pausanias Boeoticis, complures enumerat Gratiarum imagines, & statuas a ueteribus pictoribus, ac fictoribus pictas, & fictas. sua autem aetate miratur, cur fingantur, & pingantur nudae. nos supra Ode xxx. libr. 1. [Ad Carm., I, 30, 5] rationes aliquot probabiles attulimus. cum hoc loco congruit id, quod est Od. xix. lib. 3. Gratia Nudis iuncta sororibus. [Carm., III, 19, 17]

[7] Immortalia ne speres] saepe nos deterret Pindarus a spe, & cogitatione immortalitatis, iubetque ea & sperare, & optare, quae in nobis sita sunt. ut Pyth. εἴδ. γ. μὴ φίλα ψυχὰ βίον ἀθάνατον σπεῦδε· τὰν δ’ ἔμπρακτον ἄντλει μαχανάν. [Pyth., 3, 61] & item εἴδ. ἕκτῳ Ἰσθμ. [Isthm., 7, 44] quem locum producemus infra Od. xi. huius lib. [Ad Carm., IV, 11, 26] Annus (inquit Horatius) in quo magnae existunt uarietates, & qui certo dierum numero clauditur, ac terminatur, menses, dies, hora monent nos ne immortalia speremus.

[9] mitescunt Zephyris] mitigantur a uere, cuius nuncii sunt, & prodromi Zephyri.

[10] simul] simulatque, simul ut. uide annot. ad Od. iiii. lib. 1. [Ad Carm., I, 4, 17]

[11] Pomifer autumnus] sup. Od. xxiii. lib. 3. Pomifero graue tempus anno. [Carm., III, 23, 8] Scribit Festus quosdam existimare autumnum ex eo dictum, quod tum maxime augeantur opes hominum coactis agrorum fructibus.

[12] bruma iners] Virgilius Georg. 1. hiems ignaua colono. [Georg., I, 299] sup. Od. ix. lib. 2. glacies iners. [Carm., II, 9, 5]

[13] Damna tamen celeres, &c.] attamen haec damna temporum reparant, & resarciunt Lunae, Soles, & ceteri planetae (Lunam autem posuit, quia nobis est omnium proxima, & quia eius uim maxime sentimus.) tempora igitur redeunt : sed nos semel extincti nunquam renascimur. aliter M. Tullius in Catone maiore de temporibus. horae quidem cedunt, & dies, & menses, & anni, nec praeteritum tempus unquam reuertitur. [Senect., 19] Catullus hanc Horatii sententiam sic complectitur. Soles occidere, & redire possunt : Nobis cum semel occidit breuis lux, Nox est perpetua una dormienda. [Carm., 5, 4] Theocritus epitaph. Bionis, eandem pastorali quidem sermone & more : sed in primis eleganter, & uenuste expressit, Αἰ, αἰ· ταὶ μαλάχαι μὲν ἐπὰν κατὰ κᾶπον ὄλωνται, Ἠ τὰ χλωρὰ σέλινα, τότ’ εὐθαλὲς οὖλον ἄνηθον· ῞Υστερον αὖ ζώοντι καὶ εἰς ἔτος ἄλλο φύοντι· ἄμμες δ’ οἱ μεγάλοι, καὶ καρτεροὶ, ἢ σοφοὶ ἄνδρες, ὁππότε πρῶτα θάνωμες, ἀνάκοοι [p. 371] ἐν χθονὶ κοίλᾳ Εὕδομες εὖ μάλα μακρὸν, ἀτέρμονα, νήγρετον ὕπνον. [Epit. Bio., 99] quos ego uersus sic Latine reddidi ludibundus. Eheu : cum semel in culto malua aruit horto, Aut uiuax apium, foliumque uirentis anethi, Vere reuiuiscunt, alium & nascuntur in annum : Nos autem magni, & sapientes, atque potentes, Vt semel occidimus sub terra lumine cassi Dormimus longum, immensum, aeternumque soporem. Homerus omnium antiquissimus, ut facilius, qui uolet, disputare, ac defendere queat, nihil hodie dici, quin prius sit dictum, esseque in omnium nostrum animis innatas, atque insitas communes quasdam sententias, & generales, ἰλ. ι. sub Achillis persona ait pecudes, boues, equos, tripodes quaeri, comparari, & redimi posse : animum autem hominis, posteaquam semel e corpore euolarit, nunquam emissum retrahi, nunquam recuparari, nunquam apprehendi posse, id est, nunquam eum, qui mortuus sit, reuiuiscere. Versus Homeri sunt hi. Ληϊστοὶ μὲν γάρ τε βόες, καὶ ἴφια μῆλα, Κτητοὶ δὲ τρίποδές τε, καὶ ἵππων ξανθὰ κάρηνα· Ἀνδρὸς δὲ ψυχὴ πάλιν ἐλθεῖν οὔτε λεϊστὴ, Οὔθ’ ἑλετή, ἐπεὶ ἄρ κεν ἀμείψεται ἕρκος ὀδόντων. [Il., IX, 406] Non dissimili admodum ratione queritur Tibullus lib. 1. pueritiam, & florem aetatis reuerti nunquam, ubi semel defloruerit. Crudeles Diui : Serpens nouus exuit annos : Formae non ullam fata dedere moram. Solis aeterna est Phoebo, Bacchoque iuuenta. Nam decet intonsus crinis utrunque Deum. [Eleg., I, 4, 35]

[15] Quo pius Aeneas, quo Tullus, &c.] ad inferos uoluit dicere : sed uel extenuandae rei tam formidolosae : uel consolandae conditionis humanae gratia, ita locutus est. Nam, qui dicit eundum esse, quo Aeneas, quo Romulus, quo Themistocles, quo Socrates, quo Plato, molliore oratione utitur, quam si diserte diceret, moriendum esse : simulque magnum affert tali oratione solatium ei, quicum loquitur, cum ille eodem tempore cum animo suo considerat, sibi non esse recusandum, quo minus eadem, atque illi clarissimi, & praestantissimi uiri, conditione utatur. sic loquitur epist. ad Numicium lib. 1. Ire tamen restat, Numa quo deuenit, & Ancus. [Epist., I, 6, 27] lege annot. ad Od. xxviii. lib. 1. lectorem non celabo in cod. Faërn. legi. Quo pater Aeneas. [Ad Carm., I, 28, 7] ego tamen scripturam alteram sequor.

[16] Puluis & umbra sumus] Pleni sunt ueterum scriptorum libri huius sententiae. Soph. in Aiace. Ὁρῶ γὰρ ἡμᾶς οὐδὲν ὄντας ἄλλο, πλὴν Εἴδωλ’, ὅσοιπερ ζῶμεν, ἢ κούφην σκιάν. [Ai., 125] Pindarus duo inanissima coniunxit inter se : umbram, & somnium. Ait enim homines esse umbrae somnium, εἴδ. η. Πυθ. ἐπάμεροι. τί δέ τις, τί δ’ οὔτις ; σκιᾶς ὄναρ ἄνθρωποι. [Pyth., 8, 95] Athenaeus lib. octauo uersus nescio cuius poëtae producit : quorum haec sententia est : suadere omnibus mortalibus, ut in diem uiuant, uolo. nam hominem mortuum, esse nihil, & umbram sub terra. uerba illius poëtae non nominati sunt haec. Πᾶσιν θνητοῖσι βούλομαι παραινέσαι, Τοὐμφήμερον ζῆν ἡδέως· ὁ γὰρ θανὼν Τὸ μηδέν ἐστι, καὶ σκιὰ κατὰ χθονός. [Deipn., VIII, 336a] Theognis item animum suum hortatur, ut sese tantisper dum uiuit, oblectet, quando aetas succedat aetati, aliique homines cito orituri sint : ipse autem puluis, & cinis futurus. Τέρπεό μοι φίλε θυμέ, τάχ' αὖ τινες ἄλλοι ἔσοντο Ἄνδρες· ἐγὼ δὲ θανὼν γαῖα μέλαιν’ ἔσομαι. [Eleg., 1071] Anacreon similiter. Ὀλίγη δὲ κεισόμεθα Κόνις ὀστέων λυθέντων. [Carm. Anacreont., 32, 9] & in epigr. Graecis. ἐν δ’ Ἀχέροντι Ὀστέα καὶ σποδίη, παρθένε, κεισόμεθα. [Anth. Gr., Didot t. I, p. 74 ; V, 85] Euripides in Protesilao apud Stob. οὐ θαῦμ’ ἔλεξας [p. 372] θνητὸν ὄντα δυστυχεῖν, Ἄνθρωπός ἐστι πνεῦμα καὶ σκιὰ μόνον. [Anth., IV, 39, 51]

[17] Quis scit, an adiiciant, &c.] Quis scire potest, an Dii immortales diem crastinum uitae nostrae adiecturi sint, quando ne id quidem exploratum habemus, an usque ad uesperum uicturi simus ? Quia autem dies crastinus hodierno est proximus, iccirco Horatius significans uitae nostrae spatium esse incertissimum : ait incertum nobis esse etiam utrum die crastino simus uicturi, necne. sic Theocritus in Hyla. Οἳ θνατοὶ πελόμεσθα, τὸ δ' αὔριον οὐκ ἐσορῶμες· [Idyll., 13, 4] Euripides in Alcestide. Βροτοῖς ἅπασι κατθανεῖν ὀφείλεται, Κοὐκ ἔστιν αὐτῶν ὅστις ἐξεπίσταται, Τὴν αὔριον μέλλουσαν εἰ βιώσεται. Τὸ τῆς τύχης γὰρ ἀφανὲς ὅπποι βήσεται. [Alc., 782] Sophocles in Trach. ὥστ’ εἴ τις δύο, Ἢ καί γε πλείους ἡμέρας λογίζεται, Μάταιός ἐστιν. οὐ γάρ ἔσθ’ ἥγ’ αὔριον Πρὶν εὖ πάθῃ τις τὴν παροῦσαν ἡμέραν [Trach., 943], id est, si quis duos, aut plures dies secum reputet, suosque numeret, inanis est. non est enim dies crastinus prius, quam quis hodie sibi fecerit bene.

[17] hodiernae summae] id est, ad numerum, aut multitudinem dierum, quos usque ad hodiernum diem uiximus. cod. Faer. Iann. Torn. Raïnunt. Card. & duo Vaticani habent uitae, non, summae. alii, quibuscum omnes fere uulgati consentiunt, summae, eosque secutus sum : non quod alteram illam scripturam improbem : sed quod haec uulgata uideatur mihi quodammodo uenustior, & magis Horatiana. Est enim tralatio. & ita fere locutus est Od. iiii. lib. 1. Vitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam. [Carm., I, 4, 15]

[19] Cuncta manus auidas, &c.] id est, ea omnia, quae tu in curando corpore, & explenda libidine consumseris, tua erunt, neque ad heredem peruenient. Plane haec sententia cum iis, quae Sardanapali sepulcro litteris Chaldaïcis fuisse inscripta tradit Athenaeus lib. 12. consentanea est. ea autem sunt huiusmodi, ἐγὼ ἐβασίλευσα, καὶ ἄχρις ἑώρων φῶς τοῦ ἡλίου, ἔφαγον, ἔπιον, ἠφροδισίασα εἰδὼς τόν τε χρόνον ὄντα βραχὺν, ὃν ζῶσιν οἱ ἄνθρωποι, καὶ τοῦτον πολλὰς ἔχοντα μεταβολὰς καὶ κακοπαθείας· καὶ ὅτι, ὧν ἂν καταλίπω ἀγαθῶν ἄλλοι ἕξουσι τὰς ἀπολαύσεις. διὸ κἀγὼ ἡμέραν οὐδεμίαν παρέλιπον τοῦτο ποιῶν [Deipn., XII, 529f], id est, ego regnaui, & quandiu mihi lucis usura data est, edi, bibi, rei Venereae operam dedi, cum scirem & perbreue esse uitae humanae curriculum, & in hoc multas rerum commutationes, & calamitates incidere : &, quae bona reliquero, eorum bonorum fructum alios percepturos. Quocirca nullum diem intermisi, quin hoc agerem. uerborum autem illorum amico animo, eam, quam dixi sententiam esse, Graecorum testimonio uincam, a quibus Latini hoc genus mutuati sunt. sic enim loquuntur illi, φίλῃ ψυχῇ χαρίζεσθαι. id est, caro animo obsequi, aut gratificari, pro, libidini suae seruire. Simonides apud Stobaeum. Νήπιοι, οἷς ταύτῃ κεῖται νόος, οὐδέ τ’ ἴσασιν, Ὡς χρόνος ἐσθ’ ἥβης, καὶ βιότου ὀλίγος Θνητοῖς, ἀλλὰ σὺ ταῦτα μαθὼν βιότου ποτὶ τέρμα Ψυχῇ τῶν ἀγαθῶν τλῆθι χαριζόμενος , [Anth., IV, 34, 28, 11] id est, ut nos quidem uertimus, Stulti, mens quibus est talis, nec, quanta iuuenta, Et uitae humanae sit breuis hora, tenent. Tu uero haec doctus, bona, donec luce frueris, Obdura caro gratificans animo. Theocritus Hierone. οὐχ ἅδε πλούτου φρονέουσιν ὄνασις, Ἀλλὰ τὸ μὲν ψυχᾷ, τὸ δέ καὶ τινι δοῦναι ἀοιδῶν [Idyll., 16, 23], id est, non est hic diuitiarum usus, seu fructus aurum domi conditum seruare : sed alteram partem animo, alteram poëtae alicui donare. & apud Athenaeum, Bacchida ille, qui consimilem, & geminam Sardanapali uitae uitam egit, ita loquitur in ea [p. 373] inscriptione, quam in sepulchro suo incidi iussit : Πῖεν, φάγεν καὶ πάντα τᾷ ψυχᾷ δόμεν [Deipn., VIII, 336d], id est, ede, bibe, & omnia animo largire. Atque ita Latini Graecorum exemplo animum usurparunt. Plautus Aulular. egomet me fraudaui, Animumque meum, Geniumque meum. [Aul., 724] Idem Bacchid. Paulisper, Lyde, lubido est homini animo obsequi. Iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. [Bacch., 416] Idem Mil. glo. meo animo morem gero. [Mil., 136] idem in Trinummo, si animus hominem perculit, actum est, [Trin., 308] id est, libido a ratione auersa : quem locum alias explicabimus. Teren. Adelph. Vxor, si cesses, aut te amare cogitat, Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi.

[21] Cum semel occideris, &c.] ubi semel mortuus fueris, reuiuisces nunquam, cum θάνατος sit ἀθάνατος. ut inquit ille apud Athenaeum

[21] & de te splendida Minos Fecerit] & cum de te Minos iudicarit, sententiamque tulerit. Homerus Minoa iudicem facit apud inferos ὀδυσσ. λ. Narrat enim Vlysses Alcinoo inter cetera, se illum uidisse iudicantem cum sceptro, his uerbis. Ἔνθ’ ἦτοι Μίνωα ἴδον Διὸς ἀγλαὸν υἱόν, Χρύσεον σκῆπτρον ἔχοντα θεμιστεύοντα νέκυσσι Ἥμενον, οἱ δέ μιν ἀμφὶ δίκας εἴροντο ἄνακτα. [Od., X, 568] Plato quoque in Gorgia, in ea fabula, quam narrat de iudiciis morientium, quae antea penes uiuos erant, ad mortuos translatis : Iouem inducit duos ex Asia iudices dantem, Minoëm & Radamanthum : unum ex Europa, Aeacum, quia cum ipsi quoque mortui sint, uerisimile sit eos integre & incorrupte de mortuis iudicaturos. Primae autem, & praecipuae iudicandi partes Minoi dantur, ut ex his Platonis uerbis intelligere licet. Μίνῳ δὲ πρεσβεῖα δώσω ἐπιδιακρίνειν ἐὰν ῇ ἀπόῤῥητόν τι ἑτέρῳ, ἵνα ὡς δικαιοτάτη ἡ κρίσις ᾖ περὶ τῆς πορείας τοῖς ἀνθρώποις. [Gorg., 524a] uide annot. ad Od. xiii. lib. 2. [Ad Carm., II, 13, 22]

[24] non te Restituet pietas] sic sup. Od. xiiii. lib. 2. Eheu, fugaces Posthume, Posthume, Labuntur anni, nec pietas moram Rugis, & instanti senectae Afferet, indomitaeque morti. [Carm., II, 14, 1] habet autem haec repetitio, Non genus, non te fac, non te, &c. quam Graeci ἀναδίπλωσιν uocant, multum uenustatis. Sic Sapho, οὐκ ἔτι ἥξω πρός σε, οὐκ ἔτι ἥξω. [Frag., 114]

[25] Infernis neque enim tenebris, &c.] Pallas apud Homerum ὀδυσσ. γ. ait ne deos quidem immortales ab eo, quem carum habeant, mortem arcere, aut propulsare posse, his uersibus, Ἀλλ’ ἦτοι θάνατον μὲν ὁμοίϊον οὐδὲ θεοί περ Καὶ φίλῳ ἀνδρὶ δύνανται ἀλαλκέμεν [Od., III, 236], &c. quos supra produximus ad Od. xxiiii. libri tertii [Ad Carm., III, 24, 8] .

[25] pudicum] pudicus est proprie, qui alterius libidinem in suo corpore non est passus, ut epist. ad Quinct. lib. 1. neget esse pudicum. [Epist., I, 16, 36] quae significatio huic loco conuenire non potest. Itaque putauerim hic pudicum accipiendum, pro eo qui alterius pudicitiam non uiolet : & qui alterum non efficiat impudicum.

[26] Liberat Hippolitum] Theseus Aegei filius Hippolyto ex Antiopa Amazone suscepto, Phaedram Minois filiam duxit uxorem. Ille uxoris in filium insidias ueritus, Hippolytum Troezenem amandauit, ut illic regnaret. Phaedra autem illius amore incensa, primum Veneri templum consecrauit Athenis, ut eam sibi placatam, propitiamque haberet, quod postea Hippolyteum appellatum est : Deinde Troezenem profecta, sperans se [p. 374] iuueni persuasuram, ut secum rem haberet, ab eoque male accepta, ac repudiata, dicitur crimen, quod erat ipsius proprium, in illum transtulisse, Theseoque renunciasse se ab illo de stupro esse appellatam. Theseus re credita, Hippolyto iratus, cum tres ei optiones dedisset Neptunus, filii sui interitum optauit. Neptunus autem Hippolyto sese quadrigarum curriculo exercente, repente belluam marinam in equos immisit : cuius aspectu territi Hippolytum distraxerunt. lege Euripidis Hippolytum coronatum. Sed quod hic negat Horatius Hippolytum a Diana liberatum esse, nihil uidetur ad rem attinere, cum Pindarus Πυθ. εἴδ. γ. eum ab Aesculapio ad lucem, uitamque ab inferis reuocatum esse auro accepto tradat : atque ob id Iouem iratum fulmen in utrunque misisse : quod confirmat Pausanias Corinth. his uerbis : ταύτης τῆς στηλῆς τῷ ἐπιγράμματι ὁμολογοῦντα λέγουσιν Ἀρικιεῖς, ὡς τεθνεῶτα Ἱππόλυτον ἐκ τῶν Θησέως ἀρῶν ἀνέστησεν Ἀσκληπιός. [Descr. Gr., ΙΙ, 27, 4] & Plato lib. 3. de legibus, Ἀπόλλωνος μέν φασιν Ἀσκληπιὸν εἶναι· ὑπὸ δὲ χρυσοῦ πεισθῆναι πλούσιον ἄνδρα θανάσιμον ὄντα ἰάσασθαι· ὅθεν δὴ καὶ κεραυνωθῆναι αὐτόν. [Rep., III, 408b]

[27] Nec lethea ualet Theseus abrump. &c.] de Pirithoo diximus sup. ad Od. iiii. lib. 3. ibi, amatorem trecentae Pirithoum cohibent catenae. [Carm., III, 4, 79] de Theseo uide Plutarchum in Theseo.