[p. 350]

Drvsi lavdes. Ode 4.

Qvalem ministrum fulminis alitem,

Cui rex deorum regnum in aueis uagas

Permisit expertus fidelem

Iupiter in Ganymede flauo,

5 Olim iuuentas, & patrius uigor

Nido laborum propulit inscium :

Vernique, iam nimbis remotis,

Insolitos docuere nisus

Venti pauentem : mox in ouilia

10 Demisit hostem uiuidus impetus :

Nunc in reluctanteis dracones

Egit amor dapis, atque pugnae :

Qualemue laetis caprea pascuis

Intenta, fuluae matris ab ubere

15 Iam lacte depulsum leonem,

Dente nouo peritura uidit :

Videre Rhoeti bella sub Alpibus

Drusum gerentem, Vindelici : quibus

Mos unde deductus per omne

20 Tempus Amazonia securi

[p. 351]

Dextras obarmet, quaerere distuli :

Nec scire fas est omnia : Sed diu,

Lateque uictrices cateruae

Consiliis iuuenis reuictae

25 Sensere, quid mens rite, quid indoles

Nutrita faustis sub penetralibus

Posset, quid Augusti paternus

In pueros animus Nerones.

Fortes creantur fortibus : & bonis

30 Est in iuuencis, est in equis patrum

Virtus : nec imbellem feroces

Progenerant aquilae columbam.

Doctrina sed uim promouet insitam :

Rectique cultus pectora roborant :

35 Vtcunque defecere mores,

Dedecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus

Testis Metaurum flumen, & Asdrubal

Deuictus, & pulcher fugatis

40 Ille dies Latio tenebris :

Qui primus alma risit adorea,

Dirus per urbeis Afer ut Italas,

Ceu flamma per tedas, uel Eurus

Per Siculas equitauit undas.

45 Post hoc secundis usque laboribus

Romana pubes creuit : & impio

Vastata Poenorum tumultu

Fana deos habuere rectos :

Dixitque tandem perfidus Annibal,

50 Cerui luporum praeda rapacium

Sectamur ultro, quos opimus

[p. 352]

Fallere, & effugere est triumphus.

Gens, quae cremato fortis ab Ilio

Iactata Tuscis aequoribus sacra,

55 Natosque, maturosque patres

Pertulit Ausonias ad urbeis,

Duris ut ilex tonsa bipennibus

Nigrae feraci frondis in Algido,

Per damna, per caedeis ab ipso

60 Ducit opes, animumque ferro.

Non Hydra secto corpore firmior

Vinci dolentem creuit in Herculem :

Monstrumue summisere Colchi

Maius, Echioniaeue Thebae.

65 Merses profundo : pulchrior euenit.

Luctere : multa proruet integrum

Cum laude uictorem : geretque

Praelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuncios

70 Mittam superbos : occidit, occidit

Spes omnis, & fortuna nostri

Nominis, Asdrubale interemto.

Nil Claudiae non perficient manus :

Quas & benigno numine Iupiter

75 Defendit, & curae sagaces

Expediunt per acuta belli.

COMMENTARII.

[1] Qualem ministrum fulminis, &c.] Quo tempore in lucem editus est Iupiter, eodem natam esse aquilam, & ad id praelium, quod aduersus gigantes commissum est, aduolasse tradunt fabularum scriptores, quasi uictoriae Deorum nunciam. Itaque in auium partitione, Iupiter aquilam sibi adoptauit : qua ministra, & nuncia uti solet ad eos, quibus laeti aliquid significare, quosque insignes, & claros efficere in animo habet. Propterea αἰετὸν a [p. 353] Graecis appellatam esse uolunt non ἀπὸ τοῦ ἀΐσσειν. sed παρὰ τὸ ἐτεὸν δηλοῦν. id est, quia uerum patefaciat, ac declaret. Qualis igitur (inquit) Aquila est, quam iuuenta uolandi imperitam e nido primum foras extrusit, uentique uerni docuerunt insolitos uolandi conatus, mox in ouium greges, & septa uigor a natura insitus deorsum immisit, tum edendi, pugnandique cupiditas in dracones incitauit, atque impulit : aut qualis est catulus leonis, quem caprea pascuis intenta eius dentibus iamiam dilaceranda, ac peritura uidit, talem Drusum Rhoeti, & Vindelici uidere. lege hac de re Strabonem lib. 4. & Paterculum lib. poster.

[3] expertus fidelem] immo Iupiter ipse (ut est in fabulis) aquilae specie Ganymedem rapuit.

[5] patrius] paternus : nempe aquilae. Itaque statim sequitur. neque imbellem feroces Progenerant aquilae columbam.

[6] nido propulit] nido foras expulit nondum ad uolatum assuefactam. in aliis libris protulit : sed propulit malo : & ita libri aliquot manuscripti : in quibus est Faer. Vrs. Vatic. ii.

[15] lacte depulsum leonem] catulum leonis ab ubere matris deiunctum.

[17] Rhoeti] Strabo lib. 4. Rhoetos, & Vindelicos in iis Alpium partibus collocat, quae ad orientem, & Austrum spectant, ut sint Heluetiis, & Boiis finitimi : ubi & de Druso eadem scribit, quae hic laudat Horatius. de Vindelicis etiam Ode xiiii. huius libri . Vindelici didicere nuper, Quid Marte posses. Rhoeti, Vindelici [Carm., IV, 14, 8] autem est ἀσύνδετον. uel addenda copulatio, &, quae tamen abest a codicibus Donati, Faër. Torn. & duob. Vatic.

[18] Drusum] Claud. Drusum, qui in Germania diem suum obiit.

[19] quibus Mos unde deductus, &c.] id est, qui Vindelici quamobrem utantur securibus in praelio Amazonum more, non nimis diligenter hoc quidem tempore exquisiui, atque in aliud tempus distuli. Strabo lib. ii. quae de Amazonibus tradita sunt, monstri similia, fabulosa, incredibilia denique esse existimat his uerbis. Περὶ δὲ τῶν Ἀμαζόνων τὰ αὐτα λέγεται καὶ νῦν καὶ πάλαι τερατώδη, καὶ πίστεως πόρρω. Τίς γὰρ ἂν πιστεύσειεν, ὡς γυναικῶν στρατὸς, ἢ πόλις ἢ ἔθνος συσταίη ἂν χωρὶς ἀνδρῶν, καὶ οὐ μόνον γε συσταίη, ἀλλὰ καὶ ἐφόδους ποιήσαι ἐπὶ τὴν ἀλλοτρίαν χώραν [Geog., XI, 5, 3] ;

[22] Nec scire fas est omnia] fas, id est, pote, δυνατόν. ut diximus sup. ad Od. xi. lib. 1. [Ad Carm., I, 11, 1] uel ita interpretare. nec scire licet omnia, ut alii malunt : quibuscum pugnare nolo. Tibullus quidem fas pro eo, quod δυνατὸν dicunt Graeci, usurpauit eleg. ix. lib. 1. Nec tibi celanti fas sit peccare : fortasse & eleg. v. proprios ego tecum, Sit modo fas, annos contribuisse uelim. & Propertius lib. 1. Mi neque amare aliam, neque ab hac discedere fas est. [Eleg., I, 12, 19] & Virgilius lib. 7. Aen. Quem neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro. [Aen., VII, 692] & Caesar lib. 1. de belo gallico Eas ita dicere, non esse fas Germanos superare, si ante nouam Lunam praelio contendissent.

[23] sed diu, lateque, &c.] superiora illa, quibus mos unde, &c. usque ad hunc locum, includenda sunt interpositionis nota : uel potius ita sunt legenda, ut a proposito sermone aberrantia : quod genus appellant Graeci hyperbatum. iccirco hac particula, sed, utitur Horatius. quam adhibere solent scriptores in hyperbatis, cum ad id, unde aberrarunt, regredi uolunt. adhibent & has : [p. 354] ueruntamen, igitur, & similes. cuius rei passim occurrunt exempla. apud M. Tullium.

[24] consiliis iuuenis reuictae] sic puto legendum, non, ut alii uolunt, reuinctae : & ita liber Faër. Don. Vrs. Tornes. Vatic. ii. Est autem haec sententia. Rhoeti (inquit) & Vindelici, qui olim uictores latissimas excursiones etiam usque ad agros Italiae finitimos fecere, nunc consiliis Drusi uicissim uicti, ac domiti sensere, quid mens, &c. haec enim uis est uerbi, reuinco. sic Lucretius lib. 5. Ignis enim superare potest, ubi materiai Ex infinito sunt corpora plura coorta : Inde cadunt uires aliqua ratione reuictae. [Nat. Rer., V, 407] non displicet tamen altera scriptura, repressae, quae reperitur in nonnullis emendatis codicibus. uide Strabonem lib. 4.

[28] Nerones] Tiberium, & Drusum.

[29] Fortes creantur fortibus] primo loco ponit naturam, & genus : deinde doctrinam, & educationem. sic Plato in oratione funebri. ἀγαθοὶ δὲ ἐγένοντο διὰ τὸ φῦναι ἐξ ἀγαθῶν. τὴν εὐγένειαν οὖν πρῶτον ἐγκωμιάζωμεν, δεύτερον δὲ τροφήν τε καὶ παιδείαν. [Menex., 237a] sic Aristoteles politicorum tertio scribit esse probabile, uiros praestantiores esse eos, qui e praestantioribus nati sint. uerba Aristotelis haec sunt. ἡ δ’ εὐγένεια παρ’ ἑκάστοις οἴκοι τίμιος, ἔτι διότι βελτίους εἰκὸς τοὺς ἐκ βελτιόνων. εὐγένεια γάρ ἐστιν ἀρετὴ γένους. [Pol., III, 1283a] Quantum ualeat ad ingenium hoc, uel illo habitu imbuendum, moresque conformandos, atque etiam inserendos stirps generis, & educatio declarant poëtae, qui, quem significare uolunt saeuo, immiti, inhumano esse ingenio, eum dicere solent e saxis, ac rupibus, e mari natos, a leonibus educatos, ut Homerus ἰλ. π. Γλαυκὴ δέ σ’ ἔτικτε θάλασσα, Πέτραι τ’ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής. [Il., XVI, 34] Theocritus εἰδ. γ. Νῦν ἔγνων τὸν Ἔρωτα· βαρὺς θεός· ἦ ῥα λεαίνας Μασδὸν ἐθύλαζε, δρυμῷ τέ μιν ἔτρεφε μήτηρ [Idyll., 3, 15], quos uersus Virgilius expressit Pharmaceutr. Nunc scio, quid sit amor : duris in cotibus illum Ismarus, aut Rhodope, aut extremi Garamantes Nec nostri generis puerum, nec sanguinis edunt. [Buc., 8, 44] Idem Aen. 4. Nec tibi Diua parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus. [Aen., IV, 365] Catullus de nuptiis Pelei. Quae nam te genuit sola sub rupe leaena ? Quod mare conceptum spumanibus expuit undis ? Quae Syrtis, quae Scylla uorax, quae uasta Charybdis ? [Carm., 64, 154]

[33] promouet] prouehit, προάγει. amplificat uirtutem a natura insitam.

[31] feroces aquilae] ferox plerunque in laude ponitur, & siquando in uitio, non crudelem, sed elatum, aut animosum significat, ut supra Od. v. lib. 2. ferox aetas. [Carm., II, 5, 13] & infr. Od. ix. huius libri ferox Hector. [Carm., IV, 9, 21] annotatum ad Od. xv. lib. 1. [Ad Carm., I, 15, 13]

[34] Rectique cultus] nihil equidem muto, cum haec lectio ab omnibus codicibus, quos quidem uiderim, confirmetur : sed putaui aliquando, Porphyrionis uerbis motus, scriptum esse ab Horatio, Rectique cultus pectora roborat : ut, cultus sit numeri singularis. recti autem patrii casus a nomine neutro rectum cti. quod est τὸ ὀρθόν. Nam hoc modo explicat Porphyrio , nisi quod cultus uult esse numeri multitudinis. nomen rectum usurpat Horatius & sat. iii. lib. 2. Rectum animi seruas ? [Serm., II, 3, 201] id est, τὴν ὀρθότητα. rectitudinem redderemus Latine, si pateretur Latini sermonis usus. colere rectum autem, honestum, uirtutem, ueritatem : & cultus, id est, amor & studium recti, honesti, uirtutis, ueritatis, bonis scriptoribus sunt usitata loquendi genera. Iam si recti cultus utrunque numero multitudinis esse intelligetur, idem ualebit, quod, rectae institutiones, seu potius recta uiuendi instituta : quemadmodum, primorum illorum [p. 355] hominum feram, & agrestem uiuendi consuetudinem feros cultus hominum recentum dixit Od. x. lib. 1. [Carm., I, 10, 2] quam interpretationem multo malim, quam illam Porphyrionis , nisi una opera legamus roborat, & nomen cultus ita accipiamus, ut sit numeri singularis, ut dixi.

[34] roborant] si cultus sit numeri multitud. ut accipit Porph. legendum roborant : si singul. quod malo, roborat.

[35] Vtcunque defecere mores, &c.] id est, ubicunque, seu quandocunque naturae bonitas, quam εὐφυΐαν Graeci nominant, a bonis moribus, qui studium, exercitationemque desiderant (ut docet Aristoteles lib. 2. de moribus ad Nicomachum) destituta est : uitae turpitudo bonum illud generis, & naturae dedecore, maculaque afficit. de particula, utcunque . diximus supra ad Od. xvii. lib. 1. [Ad Carm., I, 17, 10] licet & bene nata interpretari εὐγένειαν. id est, generis praestantiam, ac nobilitatem.

[36] Dedecorant] sic liber Donati, & omnes uulgati. Faerni autem, & ii. Vatic. Indecorant.

[28] Neronibus] Claudio Neroni. de quo sic Suetonius Claudius Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Asdrubalem, priusquam Annibali fratri coniungeretur, oppressit. [Tib., 2]

[38] Metaurum flumen] sic sup. Od. ix. lib. 2. Medum flumen. [Carm., II, 9, 21] & in epist. ad Pisones Rhenum flumen. [Ars, 18] fluuius est in Vmbria, quod nomen retinet, nisi quod aliquantum corruptum est. Nam hodie, il Metro . appellant Itali.

[38] & Asdrubal] Narrat T. Liuius lib. 27. Asdrubalem, qui cum recente exercitu Alpes transcenderat eo consilio, ut sese cum fratre Annibale coniungeret, a M. Liuio Salinatore uictum, ac caesum esse, cum haberet in suo exercitu quinquaginta sex hominum millia : eamque uictoriam non minore opera Claudii Neronis alterius consulis esse partam propterea, quod, cum Annibali oppositus esset, relictis ita castris, ut hostem lateret, lecta manu profectus Asdrubalem circumuenit.

[41] risit] laetus, & hilaritatis plenus fuit, ἐγέλασε· ut infra Ode xi. Ridet argento domus. [Carm., IV, 11, 6] & Lucretius libr. 5. ridentes undas dixit. [Nat. Rer., V, 1005] uide annot. ad Oden xviii. lib. 2. [Ad Carm., II, 18, 2]

[41] adorea] uictoria, & gloria. Plinius lib. 18. cap. 3. Gloriam ipsam a farris honore adoream appellabant. [Hist. Nat., XVIII, 3, 14] Pompeius Festus. Adoream, laudem, seu gloriam dicebant, quia gloriosum eum putabant, qui farris copia abundaret. Plautus in Amphitry. Qui praeda, atque agro, adoreaque affecit populares suos. [Amph., 193]

[42] Dirus per urbes Afer ut] horum uerborum haec sententia est : pendentque a superioribus. ut, id est, postea quam Italiam peruasit, & percursauit Annibal, ueluti flamma tedas, uel Eurus undas peragrare solet, hic primus dies parta uictoria laetitiam attulit populo Romano

[44] equitauit] sic Euripides in Phoeniss. Zephyrum equitasse in caelo dicit. Ἰόνιον κατὰ πόντον ἐλάτᾳ πλεύσασα περιῤῥύτων ὑπὲρ ἀκαρπίστων πεδίων Σικελίας Ζεφύρου πνοαῖς ἱππεύσαντος ἐν οὐρανῳ. [Phoen., 208] annotat. Muretus lib. Var. lect.

[45] Post hoc] post Asdrubalis caedem, uictoriamque populi Romani.

[45] secundis laboribus] praeliis.

[46] impio] impio tumultu dixit, quoniam impiorum, & barbarorum est [p. 356] templa deorum, aras, statuas uastare, incendere, euertere, quod fecerunt Persae, quo tempore Xerxe duce toti Graeciae bellum intulerunt. quam eorum immanitatem, atque impietatem barbaram Aeschylus his uersibus describit in Persis. Οἳ γῆν μολόντες ἑλλάδ’, οὐ θεῶν βρέτη ᾘδοῦντο συλᾷν οὐδὲ πιμπράναι νεώς, Βωμοὶ δ’ ἄϊστοι, δαιμόνων θ’ ἱδρύματα Πρόῤῥιζα φύρδην ἐξανέστραπται βάθρων [Pers., 809], id est. Qui cum in Graeciam uenissent, neque deorum simulacra diripere, neque templa incendere ueriti sunt : arae autem deletae, deorumque statuae funditus e sedibus suis euersae sunt.

[47] Vastata Poenorum tumultu Fana Deos habuere rectos] horum uerborum haec sententia est. fana a Carthaginiensibus antea uastata, post hanc uictoriam, Deorum statuas habuere rectas, quae fuerant uidelicet de suis sedibus deturbatae. sic hunc locum explico, non, ut inepti quidam homines somniant, deos propitios. Deos autem pro Deorum statuis poni non est nouum, neque inusitatum. M. Tullius accus. Verr. prooem. Deum denique nullum Siculis, qui ei paulo magis affabre, atque antiquo artificio factus uideretur, reliquit. [Verr., I, 1, 5] Idem frumentar. Deum uero nullum uiolauit, nullum attigit. [Verr., II, 4, 54] Idem de signis. Dii ablati, fana uexata. [Verr., II, 4, 55] ibidem. Tum imperator populi Romani uir clarissimus Deos patrios reportabat Segestanis ex urbe hostium recuperatos. [Verr., II, 4, 34] T. Liuius. lib. 27. Sed maiore generis eius praeda abstinuit Fabius, quam Marcellus, qui interroganti scribae, quid fieri de signis uellet, (ingentis magnitudinis Dii sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati) Deos iratos Tarentinis relinqui iussit. [Hist., XXVII, 16] Iam uero quod rectos hoc loco pro iustis, ac propitiis accipi uolunt, in eo non satis mihi uidentur Latini sermonis usum tenere. rectum enim appellant proprie Latini, quod est directum, quod obliquo, prauoque contrarium, quod erectum est, quod stat : quorum reperiuntur exempla apud hunc poëtam, Catullum, M. Tullium Horatium saty. ii. lib. 1. Candida, rectaque sit. [Serm., I, 2, 123] epist. ad Augustum lib. 1. Securus cadat, an recto stet fabula talo. [Epist., II, 1, 176] Catullus Quinctia formosa est multis, mihi candida, longa, Recta est. [Carm., 86, 1] idem rectos homines appellat, seruos lecticarios. M. Tullius Academ. lib. 2. interesse oportet, ut inter rectum, & prauum : sic inter uerum, & falsum. [Lucull., 11] pro Murena. homines, cum recte, & in loco constitissent, iuberi abire. & recti anguli ( εὐθεῖς nominant Graeci) qui neque sunt acuti, neque obtusi, sed pares. Idem ualet apud Graecos ὀρθός. Homerus ἰλιάδ. ω. ὀρθαὶ τρίχες. [Il., XXIV, 359] Pausanias in Att. τὸ δ’ ἄγαλμα τῆς Ἀθηνᾶς ὀρθόν ἐστιν ἐν χιτῶνι ποδήρει. [Descr. Gr., I, 24, 6] & Euripides in Hecuba. Ἕως μὲν οὖν γῆς ὄρθ’ ἔκειθ’ ὁρίσματα. [Hec., 16] & Athenaeus lib. 4. scribit Athenienses templum Dionysi rectum condidisse, ab Amphictyone uini, & aquae temperationem edoctos. tunc enim (inquit) rectus Bacchus est, & non ad prolapsionem procliuis, cum uinum dilutum est, & cum modice bibitur : ut fortasse locus ille, qui est Od. xviii. lib. 1. non ego te candide Bassareu, Inuitum quatiam, [Carm., I, 18, 11] sic explicari possit. ego te inuito neque uinum immodicum, neque aqua minus, quam oporteat, temperatum bibam. inuitum autem dixit, quia quicquid fit diis inuitis, atque iratis, infeliciter cadit, ut alibi dicemus. sed uerba Ath. sunt haec. διὰ τοῦτο ἱερὸν Διονύσου ὀρθὸν ἱδρύσασθαι. τότε γὰρ ὀρθός ἐστι τῷ ὄντι, καὶ οὐ σφαλερὸς, ὅταν συμμέτρως καὶ κεκεραμμένως πίνηται . Plato Lachete. ὀρθὴ ἂν ἡμῶν ἡ πόλις ἦν, καὶ οὐκ ἂν ἔπεσε τοιοῦτ πτῶμα. [Lach., 181b] Per translationem autem sermonis, rectum pro eo, quod est cum uirtute coniunctum, & pro bono ponitur, & [p. 357] recte pro bene. M. Tullius pro Mure. Negat fuisse rectum Cato me tam seuere gesto consulatu pro Munera dicere. [Mur., 3] & recte facta, quae Graeci κατορθώματα dicunt : & recta studia in Topicis. & Horatius Od. ix. huius libri , rectum animum secundis, dubiisque rebus [Carm., IV, 9, 35] appellat eum, qui neque secunda fortuna effertur, neque aduersa deprimitur, qui semper erectus est, nunquam aut nimium elatus, aut nimium demissus. & saty. 3. lib. 2. rectum animi, [Serm., II, 3, 201] constantiam, aequabilitatem, tranquillitatem. Quod ita esse, ut dico, declarat eadem sententia aliis uerbis expressa eadem satyra [Serm., II, 3, 213] . stare animo. sic Horatius Cum prudens scelus ob titulos admittis inaneis, Stas animo ? stare animo enim ualet, animum habere a uitio purum, & incorruptum, minimeque deprauatum. Et Plautus in Bacchid. rectum ad ingenium bonum [Bacch., 412] dicit, qui non est deprauatus, qui non est procliuis ad nequitiam, aut libidinem. & Ennius. Quo uobis mentes, rectae quae stare solebant Ante hac, dementi sese flexere ruina ? [Ann., VI, 194] rectus autem pro eo, quem propitium, aut placatum, aut beneuolum dicimus, mihi non uidetur esse usitatum in tota lingua Latina.

[50] Cerui luporum praeda] haec dicuntur, ab Annibale. nos Carthaginienses tanquam cerui lupos, Romanos insequimur.

[52] quos opimus fallere, & effugere] quos si effugere possimus, magnam Diis habere gratiam, magnique triumphi loco ducere debeamus. tale est illud Terentii in Heauton. triumpho, si licet me latere tecto abscedere, [Heaut., 672] id est, triumphi loco habeo, si mihi licet latus tegere, periculumque in quo uersor, declinare.

[51] opimus triumphus] amplus, magnificus. sic spolia opima dicuntur, quae dux populi Romani. duci hostium detraxit. quod alibi annotauimus.

[52] Fallere] id est, latere. uide annot. ad Od. x. lib. 1. [Ad Carm., I, 10, 16]

[53] Gens, quae cremato, &c.] haec sunt uel ex secundo lib. Aen. notissima. ad hunc locum pertinent illa ex carm. saecul. ad Deos : Cui per ardentem sine fraude Troiam Castus Aeneas patriae superstes Liberum muniuit iter.

[55] maturosque patres] Virgilius Aeneid. v. aeui maturus Acestes. [Aen., V, 73] in lib. de art. poët. Maturus’ ne senex, an adhuc florente iuuenta.

[58] Algido] Algidum nomen montis est hoc loco, in agro Tusculano. ut Ode xxi. lib. 1. aut gelido prominet Algido. [Carm., I, 21, 6] oppidum etiam eodem nomine appellatur.

[60] Ducit] acquirit, sumit, comparat. ut de arte poët. & ueras hinc ducere uoces. [Ars, 318] & saty. i. lib. 2. aut, qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen. [Serm., II, 1, 66]

[61] Non hydra secto corpore] Hydram Alcaeus ἐννεακέφαλον  : Simonides πεντηκοντακέφαλον facit. hanc in Lerna delitescentem (Lernam autem alii fontem, alii locum densa silua obsitum fuisse uolunt) interfecit Hercules. Pausanias Corinth. narrat hydram sub platano quadam, quae fonti Amymonae fluuii propinqua erat, uixisse, eamque ceteris hydris magnitudine praestitisse. caput unum ei, non plura fuisse : (quod postremum abhorret ab inueterata, & peruulgata omnium opinione) hydrae uno capite ab Hercule abscisso, nescio quot alia renasci confictum esse : quam opinionem hoc loco sequitur Horatius. Idem Pausanias ibidem tradit, Herculem Hydrae cruore, & ueneno, telorum suorum cuspides tinxisse. multa alia de hydra [p. 358] scribunt poëtae, quae, ne sim longior, praetermitto. Horatius epist. 1. ad Augustum lib. 2. Diram qui contudit hydram, Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit inuidiam supremo fine domari. [Epist., II, 1, 10]

[61] firmior Creuit in Herculem] subintell. quam haec gens in nos.

[63] Monstrumue summisere Colchi] uel tauros ignem spirantes, quos tamen a Medea edoctus Iason iunxit aratro, & agrum sulcauit : uel potius draconem illum ingentem, uelleris aurei custodem. uide annot. ad Od. 3. epod. [Epod., 3, 9]

[64] Echioniae’ue Thebae] Thebae dicuntur Echioniae ab Echione Cadmi genero. significatur autem hoc loco draco ille Marti sacer. Aretiani fontis custos, quem Cadmus propterea, quod eos, qui ex illo fonte aquabantur, necabat, iratus interfecit : ex cuius dentibus Palladis monitu satis, nati sunt quinque homines armati, Vdaeus, Chthonius, Pelor, Hyperenor, Echion (Pherecydes autem, & Apollonius multo plures natos esse uolunt) qui omnes, praeter unum Echionem, mutuis uulneribus confossi perierunt. Virgilius Georg. 2. hanc utranque fabulam tangit. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem Inuertere, satis immanis dentibus hydri : Nec galeis, densisque uirum seges horruit hastis, Sed grauidae fruges, [Georg., II, 140] &c. Hanc fabulam persequitur item Euripides in Phoeniss. & Apollonius lib. 3. Argon.

[65] Merses profundo, &c.] si merses in mare, pulchrior emergit : si luctere, &c.

[66] proruet] prosternet. proruendi uerbo etiam supra usus est Od. xxxv. lib. 1. Iniurioso ne pede proruas Stantem columnam. [Carm., I, 35, 13] & Lucretius lib. 3. neque autem corpora desunt, Ex infinito quae possint forte coorta Proruere hanc rerum uiolento turbine molem. [Nat. Rer., V, 366] & v. Proruere hanc rerum uiolento turbine summam. sic enim utrobique est legendum, non corruere : ut in scholiis Lucretianis pluribus uerbis ostendemus.

[66] integrum] hostem etiam integrum, & incolumem, & paulo ante uictorem, profligabit ac subiget. nam minus esset mirum, si saucium percelleret, ac peruerteret.

[68] coniugibus loquenda] id est, a coniugibus. Sed ab utrorum coniugibus ? eorum ne, qui uicerint, uirorum suorum uirtutem, ac uictoriam praedicantibus : an eorum, qui prostrati, ac subacti sint, uiros suos interemtos desiderantibus, ac lugentibus ?

[69] Carthagini iam non ego] uerisimile est Annibalem toties iam in Italia uictorem, quamplurimos Carthaginem misisse suarum uictoriarum nuncios. Nunc igitur ait Annibalem, tanta clade accepta, & Asdrubale occiso desiturum de se posthac tam gloriose & scribere, & praedicare.

[70] occidit, occidit Spes omnis] interiit. Plautus Mostell. occidit spes nostra. [Most., 350]

[73] perficient] sic habent codices 2. Vatic. Iann. Faër. Vrs. Tornes.

[75] curae sagaces] diligentia, & cura cum ingenio, & consilio coniuncta.

[76] Expediunt] expeditum reddunt. dant ei facultatem euadendi, & uincendi. sic Virgilius lib. 2. Aen. Descendo, ac ducente Deo flammam inter & hosteis Expedior. [Aen., II, 632]

[p. 359]

[76] per acuta belli] Cum Hugolinus Martellius Florentinus uir doctissimus Laurentii Strozzii Cardinalis familiaris, me admonuisset ita scriptum esse in codice quodam manu scripto, non ut in uulgatis, acuta bella, ego eos libros, quos domi habebam, a Iann. Faer. Vrsino mihi commodatos statim consului : in eisque eandem scripturam sine ulla litura expressam reperi. quam confirmarunt duo Vatic. a me postea aditi. accessit omnium postremus Torn. Itaque de lectionis quidem ueritate minime dubitandum est. quid autem significet per acuta belli, uidendum. Ego existimabam per acuta belli intelligi posse, discrimina, & pericula belli, seu praelii potius, in quibus celeritate, & ingenio, & sagacitate, & usu opus est : consilio autem nullus locus. Sed Hugolinus dicebat per acuta belli, Achilli Statio Lusitano uideri significari acumina, & (ut ita dicam) subtilitates belli : quae Graeci στρατηγήματα nominant. Cuius sententiam si probemus, erit haec huius loci sententia, Eam curam in re militari adhibet Claudius, eaque sagacitate est, ut hostium artes, & stratagemata facile declinet, ac propulset. Sex. Iulius Frontinus quidem in praefatione lib. 1. stratagematicon, stratagematica interpretatur belli sollertias, & sollertia ducum facta. Iam uero hoc loquendi genus acuta belli et Horatio usitatum est, & illis simile, subita belli, obliqua tumuli, & cet. quae extant apud T. Liuium. sic ille lib. vi. annal. treis exercitus scriberent, unum ad praesidium urbis : alterum, qui, si qui alicubi motus extitissent, ad subita belli mitti posset : tertium longe ualidissimum, [Hist., VI, 32] &c. Idem xxvii. obliqua tumuli. [Hist., XXVII, 18] idem lib. 30. incerta belli. [Hist., XXX, 2] eodem libro. incerta fortunae, & incerta casuum. [Hist., XXX, 15][Hist., XXX, 30] idem lib. xxxiii. quassata muri. [Hist., XXXIII, 17] eodem libro, auersa insulae. [Hist., XXXVII, 27] Catullus de coma Beren. condita pectoris. [Carm., 66, 74] Lucretius lib. 1. Ardua dum metuunt, amittunt uera uiai. [Nat. Rer., I, 659] ibid. non tibi caeca Nox iter eripiet, quin ultima naturai Peruideas. [Nat. Rer., I, 1116] sic Caesar lib. 3. de bello ciuili, Pergamique in occultis, ac remotis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci ἄδυτα appellant, tympana sonuerant. Nam sic hunc locum emendamus, cum in omnibus exemplaribus legatur templis.