[p. 290]

Ad Aelivm Lamiam. Ode 17.

Primum nobilitatem ipsius laudat : deinde admonet, ut se praeparet ad diem crastinum, qui pluuiosus fore uidebatur, hilariter exigendum.

Aeli uetusto nobilis ab Lamo,

[p. 291]

Quando & priores hinc Lamias ferunt

Denominatos, & nepotum

Per memores genus omne factos :

5 Auctore ab illo ducis originem,

Qui Formiarum moenia dicitur

Princeps, & innantem Maricae

Littoribus tenuisse Lirim,

Late tyrannus. cras foliis nemus

10 Multis, & alga littus inutili

Demissa tempestas ab Euro

Sternet, aquae nisi fallit augur

Annosa cornix. dum potes, aridum

Compone lignum : cras Cenium mero

15 Curabis, & porco bimestri,

Cum famulis operum solutis.

COMMENTARII.

[1] uetusto ab Lamo] etiam Homerus ὀδυσσ. κ. uidetur Lamum Formiarum, quam Λαιστρυγονίην nominat, conditorem fuisse, significare. sic Homerus Ἑβδομάτῃ δ’ ἱκόμεθα Λάμου αἰπὺ πτολίεθρον Τηλέπυλον Λαιστρυγονίην, ὅθι ποιμένα ποιμὴν Ἠπύει εἰσελάων. [Od., X, 81] fuit autem hic Lamus Neptuni filius, quemadmodum ad eum locum annot. Eustathius.

[4] Per memores genus omne fastos] siue fastos, siue fastus legas, nihil refert, ut recte annotat Muretus : & testatur Priscianus lib. 6. utranque scripturam reperiri : sed illud tamen usitatius est. sic infra Od. xiii. lib. 4 . Notis condita fastis. [Carm., IV, 13, 15] memores nominat etiam Od. xiiii. eod. lib.

[7] princeps] primus.

[7] Maricae] Nymphae, de qua Virgilius lib. 7. Aeneid. hunc (Latinum) Fauno, & Nympha genitum laurente Marica. [Aen., VII, 47]

[7] innantem] influentem. tralatio ducta a rebus animatis.

[8] Lirim] fluuium, qui in Minturnas influit, ut docet Strabo lib. 5. his uerbis, παρὰ τὰς Φρεγέλλας ὁ Λεῖρις ῥεῖ, ὁ εἰς τὰς Μιντούρνας ἐκδιδούς. [Geog., V, 3, 10] Horatius Od. xxxi. lib. 1. taciturnum amnem [Carm., I, 31, 8] appellat.

[10] alga inutili] alga, herba est, quam mare ad littus proiicit. Idem Horatius saty. v. lib. 2. Et genus, & uirtus, nisi cum re, uilior alga est. [Serm., II, 5, 8]

[12] aquae nisi fallit augur] Ode xxvii. huius lib. imbrium diuina auis imminentum. [Carm., III, 27, 10]

[14] compone] extrue, ut frigus propulses. facito ut focus tuus sit [p. 292] luculentus. Od. ix. lib. 1. Dissolue frigus lignae super foco Large reponens. [Carm., I, 9, 5]

[9] cras genium mero] sic epistola ad Augustum lib. 2. Floribus & uino Genium memorem breuis aeui. [Epist., II, 1, 144] repete ἀπὸ κοινοῦ piabant. curabis ergo Genium porco, ut comedas : non ut immoles.

[16] operum solutis] feriatis, uacantibus ab opere, ociosis. operum uacuis, ut saty. ii. lib. 1. Siue operum uacuo gratus conuiua per imbres Vicinus, [Serm., II, 2, 119] &c.