[p. 266]

In Lycen. Ode 10.

Vt, posita duritie, aliqua ipsius misericordia capiatur.

Extremvm Tanaim si biberes Lyce,

Saeuo nupta uiro : me tamen asperas

Porrectum ante fores obiicere incolis

Plorares Aquilonibus.

5 Audis, quo strepitu ianua, quo nemus

Inter pulchra situm tecta remugiat

Ventis ? & positas ut glaciet niueis

Puro numine Iupiter ?

Ingratam Veneri pone superbiam :

10 Ne currente retro funis eat rota.

Non te Penelopen difficilem procis

Tyrrhenus genuit parens.

[p. 267]

O, quamuis neque te munera, nec preces,

Nec tinctus uiola pallor amantium,

15 Nec uir Pieria pellice saucius

Curuat, supplicibus tuis

Parcas, nec rigida mollior esculo,

Nec Mauris animum mitior anguibus.

Non hoc semper erit liminis, aut aquae

20 Caelestis patiens latus.

COMMENTARII.

[1] Extremum Tanaim] Si in ultima Scythia, aut Sarmatia uiueres : si Scythae, aut Sauromatae alicui nupsisses.

[2] me tamen asperas, &c.] non ita tamen dura & inhumana esses, ut me ante fores tuas iacere expositum, atque obiectum Aquilonibus, qui oram illam assidue perflant, patereris.

[3] obiicere plorares] id est, non sineres, quae tua lenitas & misericordia est, me proiectum ante tuas fores mihi iniquas, ab Aquilonibus iactari. obstaret tibi tua lenitas & misericordia, quo minus me ante fores tuas iacere sineres. sic loquitur Plautus Aulul. Aquam hercle plorat, cum lauat, profundere.

[6] remugiat] grauem quendam & immanem sonitum ad aures referat. translatio a bobus. sic Od. x. Epod. Ionius udo cum remugiens sinus Noto carinam ruperit. [Epod., 10, 19] sic Hesiodus ἔργ. καὶ ἡμ. , μέμυκε δὲ γαῖα καὶ ὕλη. [Op., 508]

[7] glaciet] uocis & significationis agentis. Apud M. Tullium conglaciandi uerbum, absolutum est, lib. de nat. Deorum 2. tum aquae declarat effusio, quae neque conglaciaret frigoribus, neque niue, pruinaque concresceret, nisi eadem se admisto calore liquefacta & dilapsa diffunderet. [Nat. Deor., II, 10] Caelius Ciceroni, Curioni nostro Tribunatus conglaciat. [Fam., VIII, 6].

[8] Puro numine Iupiter] caelum purum & serenum : quod quidem hiberno tempore frigidus est, quam nebulosum aut caliginosum. si quis autem quaerat cur caelo sereno, quam nebuloso frigus sit acrius, respondet Aristoteles in problem. τμήμ. με. ideo fieri, quia caelo puro, sereno, atque aperto nihil est, quod frigus continere possit, sed diffunditur ac dissipatur : nebuloso autem facile coërcetur.

[9] Ingratam Veneri pone superbiam] Ingrata est & Veneri & Baccho puerorum & puellarum in amantes superbia. Libet hic unum atque alterum huius rei exemplum ex Pausania ascribere. Amabat Calirrhoam quandam uirginem Corrasus Bacchi sacerdos : sed quanto uehementius amabat Corrasus, tanto erat illa ab hoc alienior, tantoque se in eum duriorem ac saeuiorem praebebat. Posteaquam autem neque precibus, neque muneribus saeuitia uirginis potuit mitigari, supplex Corrasus accedit ad Bacchi [p. 268] statuam. orat ut uim sui numinis in uirginem expromat ac declaret. Vixdum finem orandi fecerat, cum Calydonii fere omnes (Calydone enim haec gerebantur) perinde ac si ebrii essent, mente capti, furoreque praecipites huc & illuc ferebantur. Confugiunt tandem ad oraculum Dodonaeum. responsum est Dionysum Calydoniis esse iratum, neque illum irascendi finem ante facturum, quam Corrasus ei immolasset Calirrhoam ipsam, aliumue, qui eius uice fungi, mortemque oppetere auderet. Virgo in has angustias redacta, coepit primum auxilium a nutriciis & nutricibus suis petere : a quibus cum spreta esset, ac reiecta, restabat miserae, ut ipsa ad aram Dionysi mactaretur. omnibus igitur rebus necessariis ad sacrificium comparatis, intererat huic spectaculo Corrasus, qui amore uictus, nulloque irae loco relicto, se ipsum pro Calirrhoa deuouet, atque exanimat. At Callirrhoe altera ex parte, ut prostratum atque exanimem Corrasum uidit, sero mente mutata, misericordia commota, pudore denique eorum, quae inhumaniter & superbe in eum admiserat, affecta, seipsam secundam Baccho uictimam mactat. Haec Pausanias Achai. quae nos arbitratu nostro, quam breuissime potuimus, uertimus. Alterum est aeque miserabile, quod idem affert Atticis, eiusque rei se uidisse argumentum narrat, Cupidini dicatam Anterotis aram. Meles Atheniensis Timagoram inquilinum, & hospitem contumeliose despiciens iussit, ut sese e summo saxi uertice praecipitem ageret. Timagoras, ut qui adolescenti omnibus in rebus obtemperare & gratificari cuperet, alioqui uitae non admodum cupidus, neque animae parcus natura, sese non dubitanter, neque cunctabundus e saxo illo praecipitem deiecit. Meletem autem, simul ut exanimem Timagoram uidit, usque adeo facti sui poenituit, ut seipsum quoque ex eodem saxo praecipitem egerit. Accedat tertium ex Theocrito, si modo uerum, & non fictum est, de adolescente illo, qui cum usque adeo, tandiuque spreuisset amantem, ut ille dolori suo re medium morte & suspendio quaerere cogeretur, atque id pro foribus adolescentis fecisset : adolescens autem mane die postero domo exiens, amantemque suspensum, ac mortuum cernens, nihil commotus esset, neque condoluisset, neque ingemuisset : sed recta ad gymnasium (ut solebat) in quo balneum, statuaque Cupidinis erat, iuisset, accidit ut statua, dum lauat adolescens, in eius caput decideret, eumque interimeret. carmen Theocriti inscribitur ἐραστής [Idyll., 23, passim] sed haec posteriora duo exempla cum ad flagitiosos illos, & nefarios pueriles amores pertineant, a nostris auribus respuantur.

[10] ne currente retro] ne nimia ista saeuitia in caput tuum recidat, tibique ipsi calamitatem, & perniciem afferat. uel ne idem tibi eueniat. ducta similitudo est a rotis fune circumactis, quo rupto illae in contrariam partem uoluuntur. Tibullus lib. 1. eleg. v. At tu, qui potior nunc es, mea furta caueto : Versatur celeri fors leuis orbe rotae. [Eleg., I, 5, 69] Iterum dixit Horatius currente rota epistola ad Pisones [Ars, 22] .

[11] Non te Penelopen difficilem] Non tu es Penelope a patre tuo procreata, sed Lyce. Fuit autem Penelope eo in procos difficilior ac saeuior, quo blandior. eorum enim animos uerbis mulcebat, & spe lactabat. alia mens erat. nota sunt illa Homerica ὀδυσσ. σ. θέλγε δὲ θυμὸν Μειλιχίοις [p. 269] ἐπέεσσι, νόος δέ οἱ ἄλλα μενοίνα. [Od., XVIII, 282] & ὀδυσσ. β. Ἤδη γὰρ τρίτον ἐστὶν ἔτος, τάχα δ’ εἶσι τέταρτον, Ἐξ οὗ ἀτέμβει θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν Ἀχαιῶν· Πάντας μέν ῥ’ ἔλπει, καὶ ὑπίσχεται ἀνδρὶ ἑκάστῳ, Ἀγγελίας προϊεῖσα, νοὸς δέ οἱ ἄλλα μενοινᾷ. [Od., II, 89] nota est denique illa Penelopae tela, quae interdiu texebatur, noctu retexebatur. de qua ὀδυσσ. β. et τ. [Od., II, ΧΧΙ]

[15] Nec uir Pieria pellice saucius] & quanuis non te flectat uiri tui iniuria, qui Pieriam amat, eiusque amore saucius est, &c. Nihil est autem quod matronam magis urat, faciliusque ad adulterium impellat, quam dolor ex tali uiri libidine susceptus : & cum acerrime ad poenas sui doloris repetendas mulieres extimulentur, tum uirorum suorum incontinentiam simili facto libenter ulciscuntur. qua de re uide quae sup. annotauimus ad illum locum, Nam scopulis surdior Icari Voces audit adhuc integer Od. vii. huius lib. [Carm., III, 7, 21]

[16] curuat] flectit, ab instituto tuo detorquet.

[15] Pieria pellice] pellicem appellant Latini eam, quam maritus amat, semperque refertur ad uxorem, ut pater ad filium. Cicero in Cluent. Vxor generi, nouerca filii, filiae pellex. [Cluent., 70] Horatius infra Od. xxvii. eod. lib. dominaeque tradi Barbarae pellex [Carm., III, 27, 65] . & Od. iii. epod. Hoc delibutis ulta donis pellicem Serpente fugit alite [Epod., 3, 13] .

[16] supplicibus tuis parcas] quanuis tu neque muneribus, neque precibus, neque pallore, & languore meo, neque uiri tui contumelia, atque iniuria inflectaris : miserere tamen supplicis tui, qui omnem salutis suae rationem in tua lenitate, & clementia habet positam.

[17] Nec rigida mollior esculo] Tu quae neque esculo mollior es, nec mitiore animo, quam Mauritaniae serpentes.

[18] Nec Mauris animum mitior] nec mitiore animo, quam angues Mauritaniae. mitis animum hellenismus est.

[19] liminis] Od. xi. epod. Limina dura, quibus lumbos & infregi latus [Epod., 11, 22] .

[19] aquae Caelestis] epist. ad Augustum Caelestes implorat aquas docta prece blandus. [Epist., II, 1, 135]