[p. 216]

Ad Maecenatem. Ode 20.

Famam suam aeternam fore.

Non usitata, nec tenui ferar

Penna biformis per liquidum aethera

Vates : neque in terris morabor

Longius : inuidiaque maior

5 Vrbeis relinquam. non ego pauperum

Sanguis parentum, non ego, quem uocas,

Dilecte Maecenas obibo :

Nec Stygia cohibebor unda.

Iam iam residunt cruribus asperae

10 Pelles : & album mutor in alitem

Superne : nascunturque laeues

Per digitos, humerosque plumae.

Iam Daedaleo ocyor Icaro,

Visam gementis littora Bospori,

15 Syrteisque Cetulas canorus

Ales, Hyperboreosque campos.

Me Colchus, &, qui dissimulat metum

Marsae cohortis, Dacus, & ultimi

Noscent Geloni. me peritus

20 Discet Iber, Rhodanique potor.

Absint inani funere naeniae,

Luctusque turpes, & querimoniae.

Compesce clamorem, ac sepulcri

[p. 217]

Mitte superuacuos honores.

COMMENTARII.

[1] Non usitata] significat Horatius sibi nomen immortale suos uersus, suaque poëmata peperisse, seseque exteris, atque adeo barbaris nationibus nobilem & clarum futurum, nomen denique suum toto orbe terrarum celebre & gloriosum fore. sic Theognis significans suis uersibus Cyrno nominis immortalitatem esse comparatam, dicit se tales ei alas dedisse, quibus auium in morem sublimis totum orbem terrarum peragrare, & mare immensum atque infinitum peruolare possit, &c. Σοὶ μὲν ἐγὼ πτέρ’ ἔδωκα, σὺν οἷς ἐπ’ ἀπείρονα πόντον Πωτήσῃ, κατὰ γῆν πᾶσαν ἀειρόμενος Ῥηϊδίως, θοίναῖς δὲ καὶ εἰλαπίνῃσι παρέσσῃ Εν πάσαις, πολλῶν κείμενος ἐν στόμασιν. [Eleg., 237] Iam Plato in Phaedro scribit τὴν τοῦ πτεροῦ φύσιν κεκοινωνηκέναι μάλιστα τοῦ θεοῦ [Phaedr., 246d], id est, alae naturam commune aliquid habere cum Deo.

[2] biformis] uates lyricus, & satyricus.

[4] inuidiaque maior] superior. sic Od. 3. lib. 4. Et iam dente minus mordeor inuido. [Carm., IV, 3, 16] nam inuidia in eos, qui multo ceteris antecellunt ac praestant, imbecilla est. et intellige tum demum inuidia maiorem futurum, cum excesserit e uita, ut epist. ad Augustum lib. 2. Comperit inuidiam supremo fine domari. [Epist., II, 1, 12]

[5] pauperum sanguis] obscuro loco natus, libertini hominis filius. contra Ode xxvii. lib. 3. nisi herile mauis Carpere pensum Regius sanguis. [Carm., III, 27, 44]

[7] dilecte Maecenas] fortasse coniuncte haec sunt legenda, non ut alii distinguunt, quem uocas Dilecte. sic supra Ode xx. lib. 1. Care Maecenas Eques. [Carm., I, 20, 5] nisi forte illo loco legendum est Clare Maecenas. de utroque iudicet lector.

[8] Nec Stygia cohibebor unda] De Styge diximus supra ad Oden xxxiiii. libri 1. [Ad Carm., I, 34, 10]

[10] album mutor in alitem] cycnum, quem statim canorum appellabit.

[24] superne] ἐκ τῶν ἄνω. mutor a partibus superioribus. sic enim legendum, non superna. & ita habent sine ulla uarietate omnes libri manu scripti, quibus usus sum. neque uero dubium est, quin ultima syllaba uocis superne breuis sit, ut docebimus in scholiis Lucretianis.

[11] laeues] nom asperae, ut galeaeque laeues, Od. ii. lib. 1. & laeuia saxa [Carm., I, 2, 38] Od. xvii. eiusd. [Carm., I, 17, 12]

[14] gementis Bospori] gementis, id est, murmur edentis gemitus simile. de Bosporo diximus supra ad Oden xiii. [Ad Carm., II, 13, 14]

[15] Syrteisque Getulas] de Syrtibus diximus ad Od. xxii. lib. 1. [Ad Carm., I, 22, 5]

[15] canorus alcs] cycnus. Ode iii. lib. 4. o mutis quoque piscibus Donatura cycni, si libeat, sonum. [Carm., IV, 3, 19]

[16] Hyperboreosque campos] campos supra Aquilonem & Rhipaeos montes, ubi sol non quotidie, ut nobis, sed aequinoctio uerno exortus, autumnali occidit : ideoque sex mensium dies : & totidem, nox una perpetua est apud eos. Herodotus lib. 4. uidetur negare esse Hyperboreos, quia si essent (inquit) Hyperborei, essent & Hypernotei. Possidonius ait esse, & Alpes Italiae montes incolere. Festus Hyperboreos supra Aquilonis flatum habitare scribit, dictos, quod humanae uitae modum superent, uiuendo ultra [p. 218] centesimum annum. ὑπερβαίνοντες (inquit) ὅρον [Sign. Verb., Budapest p. 73, « hyperborei »] saeculi humani.

[19] Geloni] populi in Scythia Europea. Ode iiii. lib. 3. uisam pharetratos Gelonos. [Carm., III, 4, 35]

[20] Iber] Hispanus. Virgilius Georg. 3. Aut impacatos a tergo horrebis iberos. [Georg., III, 408]

[20] Rhodanique potor] Gallus, seu Celta.

[21] naeniae] carmina lugubria, ut supra diximus ad Od. i. huius libri [Ad Carm., II, 1, 38] .

[23] ac sepulcri Mitte superuacuos honores] omitte mihi sepulcrum sumtuosum, & magnificum extruere. nam sine sepulcro satis honoratus sum gloria ingenio parta. Pausanias Arcad. duo sepulcra admirabili pulchritudine, & magnificentia commemorat : unum Mausoli in urbe Halicarnasso, structura & magnitudine uisendum : alterum mulieris cuiusdam Helenae nomine, Solymis.