[p. 198]

Ad Grosphvm. Ode 16.

Tranquillitatem animi optari ab omnibus : eam uero non congerendis opibus, honoribusue consequendis, sed coërcendis cupiditatibus comparari.

Ocivm diuos rogat in patenti

Prensus Aegeo, simul atra nubes

Condidit Lunam, neque certa fulgent

Sidera nautis :

5 Ocium bello furiosa Thrace,

Ocium Medi pharetra decori,

Grosphe, non gemmis, neque purpuraue-

Nale, nec auro.

Non enim gazae, neque consularis

10 Summouet lictor miseros tumultus

Mentis, & curas laqueata circum

Tecta uolanteis.

Viuitur paruo bene, cui paternum

Splendet in mensa tenui salinum,

15 Nec leueis somnos timor, aut Cupido

Sordidus aufert.

Quid breui fortes iaculamur aeuo

Multa ? quid terras alio calentes

Sole mutamus ? patriae quis exul

20 Se quoque fugit ?

Scandit aeratas uitiosa naueis

Cura : nec turmas equitum relinquit,

Ocyor ceruis, & agente nimbos

Ocyor Euro.

25 Laetus in praesens animus, quod ultra est,

Oderit curare : & amara lento

[p. 199]

Temperet risu, nihil est ab omni

Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem :

30 Longa Tithonum minuit senectus :

Et mihi forsan, tibi quod negarit,

Porriget hora.

Te greges centum, Siculaeque circum

Mugiunt uaccae : tibi tollit hinni-

35 Tum apta quadrigis equa : te bis Afro

Murice tinctae

Vestiunt lanae. mihi parua rura, &

Spiritum Graiae tenuem camoenae,

Parca non mendax dedit, & malignum

40 Spernere uulgus.

COMMENTARII.

[1] Ocium] ocium hoc loco accipe uitam tranquillam, pacatam, & quietam, ut apud M. Tullius in Rull. ad Quirit. ita iucundum est ocium, ut & uos, & maiores uestri, & fortissimus quisque uir maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in ocio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. [Rull., II, 4] aliud ocium describit Catullus ad Lesbiam, iners uidelicet & ignauum. Ocium Catulle tibi molestum est : Ocio exultas, nimiumque gestis : Ocium & reges prius, & beatas Perdidit urbes. [Carm., 51, 15]

[2] Prensus Aegeo] Aegeum mare ab insulis appellatum est, quae in eo mari caprarum similitudinem prae se ferunt. uide quae annotaui ad epistol. xvi. lib. 1. [Ad Epist., I, 11, 16]

[3] condidit] texit, obduxit.

[3] neque certa fulgent] sic Virgilius Aen. i. Eripiunt subito nubes caelumque polumque.

[5] Thrace] Graecum est Θρήκη. sic Ode xxv. lib. 3. Hebrum prospiciens, & niue candidam Thracen. [Carm., III, 25, 10] alibi Thraca, ut epist. ad Quinctium : ut nec Frigidior Thracam, nec purior ambiat Hebrus. & ad Iul. Florum, Thraca ne uos, Hebrusque niuali compede uinctus, &c.

[9] Gazae] diuitiae immensae, ut supra Ode xxix. lib. 1. Icci beatis nunc Arabum inuides Gazis. [Carm., I, 29, 1] similis sententia est epist. ad Lollium i. lib. 1. Non domus, aut fundus, non aeris aceruus & auri Aegroto domini deduxit corpore febres, Non animo curas. [Epist., I, 2, 47] sic Lucretius lib. 2. Quapropter, quoniam nil nostro in corpore gazae Proficiunt, neque nobilitas, neque gloria regni : Quod superest, animo quoque nil [p. 200] prodesse putandum est, Si non forte, tuas legiones per loca campi Feruere cum uideas belli simulacra cientes, His tibi tum rebus tumefacto, relligiones Effugiunt animo pauidae, mortisque timores.

[10] consularis lictor] consulatus. habebat enim & praetor suos lictores. Cicero in Rullum, Deinde anteibant lictores, non cum bacillis : sed ut hic praetoribus anteeunt, cum fascibus duobus. [Rull., II, 34] consulatum autem posuit pro quouis alio amplissimo magistratu.

[10] miseros tumultus Mentis] animi perturbationes, curas, angores, timores, aegritudines, quibus concitatus tumultuatur ac trepidat.

[11] curas laqueata circum, &c.] curas, quae in domibus locupletum, & potentium, ac beatorum istorum, tum crebriores, tum molestiores solent esse. laqueata tecta autem, laquearibus ornata. M. Tullius de leg. 2. magnificasque uillas, & pauimenta marmorea, & laqueata tecta contemno. [Leg., II, 1] Lucretius lib. 2. laqueata, aurataque templa. [Nat. Rer., II, 28]

[13] Viuitur paruo bene] subaudi ab eo, cui paternum, &c. id est, uiuit is paruo bene, qui contentus est re sua familiari, & supellectili paterna, modicoque apparatu.

[15] Cupido sordidus] cupiditas sordida, id est, amor, seu cupiditas pecuniae : quae in hominem uere magni & excelsi animi cadere non solet. Et animaduertat adolescens harum litterarum studiosus, Cupidinis nomen etiam pro cupiditate apud hunc poëtam semper esse generis masculini, ut Ode xvi. lib. 3. Contracto melius parua Cupidine Vectigalia porrigam. [Carm., III, 16, 39] & epist. i. lib. 1. Feruet auaritia, miseroque Cupidine pectus. [Epist., I, 1, 33] & sat. i. lib. 1. At bona pars hominum decepta Cupidine falso. [Serm., I, 1, 61] & Ode xxiii. lib. 3. Eradenda Cupidinis Praui sunt elementa. [Carm., III, 23, 51] Atque haec quanuis non ita magni ponderis, quidam, cum sciret a me esse occupata, sibi iniustissime arrogauit. neque tamen uidit hic Cupidinem esse Dei nomen. Cupido enim omnium rerum amoris & cupiditatis auctor est κατὰ πλάτος.

[17] Quid breui fortes, &c.] id est, quid nos, qui ad breue tempus floremus, ualemus, & uiuimus, multa nobis proponimus, multaque desideramus ? iaculamur, id est, quasi iaculando petimus : & est tralatio a sagittariis. στοχαζόμεθα. Illa autem breui aeuo fortes coniuncte sunt legenda, id est, ὀλιγοχρόνιοι. & (ut Homeri uerbo utar) μινυνθάδιοι. id est, breuis uitae, seu breui tempore morituri : exiguum tempus uicturi.

[18] quid terras alio calentes Sole] quid proficiscimur in terras longinquas, & peregrinas patria relicta ? non dissimile est illud Pindari Πυθ. εἴδ. γ. Ἔστι δὲ φῦλον ἐν ἀνθρώποισι ματαιότατον, ὅστις αἰσχύνων ἐπιχώρια παπταίνει τὰ πόρσω, μεταμώνια θηρεύων ἀκράντοις ἐλπίσιν. [Pyth., 3, 21] Sed Virgilius Georg. 2. magis ad rem, Exilioque domos, & dulcia limina mutant, Atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem. Alio sole, [Georg., II, 511] carmine saeculari ad Deos, aliusque & idem nasceris.

[19] patriae quis exul, &c.] si haec Graece exprimantur, magis appareat totius sententiae uenustas, hoc modo, τίς πατρίδος φυγὰς ὢν καὶ ἑαυτὸν ἔφυγε ; Nam exulem Graeci φυγάδα nominant, & exulare φεύγειν dicunt, id est, fugere. Itaque hanc paranomasiam lingua latina imitari non potest. sed is tamen, qui graece sciat, facile eam agnoscat. Iam exulem a solo Nonius ait [p. 201] esse nominatum, [Comp. Doc., I, p. 12 M] ut extorrem a terra : unde mirum est ab exule exilium, non exulium dici. hanc sententiam autem copiose persequitur Lucretius lib. 3. in extremo. Exit saepe foras magnis ex aedibus ille, Esse domi quem pertaesum est, subitoque reuertit. Quippe foris nihilo melius qui sentiat esse : Currit agens mannos ad uillam hic praecipitanter, Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans : Oscitat extemplo, tetigit cum limina uillae, Aut abit in somnum grauis, atque obliuia quaerit : Aut etiam properans urbem petit atque reuisit. Hoc se quisque modo fugit : at, quod scilicet (ut fit) Effugere haud potis est, ingratis haeret, & angit, [Nat. Rer., III, 1060] &c.

[21] Scandit aeratas] eadem fere Ode i. lib. 3. sed timor & minae Scandunt eodem, quo dominus, neque Decedit aerata triremi, & Post equitem sedet atra cura. [Carm., III, 1, 38] Vberius autem Lucretius lib. 2. Quod si ridicula haec, ludibriaque esse uidemus, Reueraque metus hominum, curaeque sequaces Nec metuunt sonitus armorum, nec fera tela, Audacterque inter Reges, rerumque potentes Versantur, neque fulgorem reuerentur ab auro, Nec clarum uestis splendorem purpureaï, Quid dubitas, quin omne sit hoc rationis egestas ? [Nat. Rer., II, 47] &c.

[25] in praesens] non in posterum, aut futurum tempus. Suadet enim ut in diem uiuamus. ut Ode 8. lib. 3. Dona praesentis cape laetus horae. & Od. xxix. lib. 4. ille potens sui, Laetusque deget, cuilicet, in diem Dixisse, uixi, cras, uel atra Nube polum pater occupato. [Carm., III, 29, 41] & epist. ad Bull. lib. 1. Tu, quancunque Deus tibi fortunauerit horam, Grata sume manu, nec dulcia differ in annum. [Epist., I, 11, 22] Nam (ut idem ait Ode vii. lib. 4. ) Quis scit, an adiiciant hodiernae crastina uitae Tempora dii superi ? [Carm., IV, 7, 17] Quin Pindarus, qui multo seuerior Horatio est, multoque grauiora tractat argumenta, ait se diurnam oblectationem persequentem, sensim senescere, atque ad mortem progredi. eius uerba sunt haec εἴδ. ἕκτῳ. ὁ δ’ ἀθανάτων Μὴ θρασσέτω φθόνος, ὅτι τερπνὸν ἐφάμερον διώκων ἕκαλος ἔπειμι γῆρας ἔς τε τὸν μόρσιμον αἰῶνα. [Isthm., 7, 39] & εἴδ. η. apertius : quicquid ante pedes est, esse melius, eoque esse fruendum, cum dies is, qui uitae nostrae cursum terminat, capitibus nostris semper impendeat. sic Pindarus Τὸ δὲ πρὸ ποδὸς, ἄρειον αἰεὶ χρῆμα πάν. δόλιος γὰρ αἰὼν ἐπ’ ἀνδράσι κρέμαται ἑλίσσων βιότου πόρον. [Isthm., 8, 11] Denique Theognis monet, ut conuiuiis & sermonibus honestis in praesentia oblectemur : futura autem Diis curanda relinquamus. sic Theognis Νῦν μὲν πίνοντες τερπώμεθα, καλὰ λέγοντες· Ἄσσα δ’ ἔπειτ’ ἔσται, ταῦτα θεοῖσι μέλει. [Eleg., 1047] quibus concinunt illa Euripidis in Alcest. ταῦτ’ οὖν ἀκούσας, καὶ μαθὼν ἐμοῦ πάρα Εὔφραινε σαυτόν, πῖνε, τὸν καθ’ ἡμέραν Βίον λογίζου σόν, τὰ δ’ ἄλλα τῆς τύχης. [Alc., 787]

[25] Quod ultra est] id est, quod futurum est. nam praesentia duntaxat nos attingunt : futura autem nondum ad nos pertinent.

[26] lento Temperet risu] sic reperi scriptum in quattuor libris calamo exaratis Don. Faer. Vrsini, Torn. cum libri uulgati habeant laeto. quam tamen scripturam, si quis malet, non refello, neque admodum improbo. sed lento magis probo : idque interpretor, moderato, non profuso.

[27] nihil est ab omni Parte beatum] Pulchre Pindarus Πυθ. εἴδ. γ. ostendens idem, quod hic Horatius. nihil esse ab omni parte beatum, ait Deos immortales uni bono hominibus dato duo mala admiscere solere : haec autem mala insipientes moderate ferre non posse, suamque aduersam fortunam fronte & uultu declarare & prodere : &, si quid boni habeant, [p. 202] stultitia sua obruere, atque extinguere : sapientes contra dissimulando, sua quidem mala occultare : bona autem semper in promtu habere, & his suas molestias consolari ac leuare : sic Pindarus, πήματα σύνδυο δαίονται βροτοῖς ἀθάνατοι. τὰ μὲν ὦν οὐ δύνανται νήπιοι κόσμῳ φέρειν· ἀλλ’ ἀγαθοὶ, τὰ καλὰ τρέψαντες ἔξω. [Pyth., 3, 81] adde cetera, quae deinceps sequuntur de Peleo, Cadmo, Achille. illum autem Pindari locum uidetur Theognis expressisse his uersibus, οὐδείς τοι πάντ’ ἔστι πανόλβιος, ἀλλ’ ὁ μὲν ἐσθλὸς Τολμᾷ ἔχειν τὸ κακὸν, κ’ οὐκ ἐπίδηλος ὅμως· Δειλὸς δ’ οὔτε κακοῖσιν ἐπίσταται, οὔτ’ ἀγαθοῖσιν Θυμὸν ἔχων μίμνειν. [Eleg., 441] Rursus Pindarus Νεμ. εἴδ. ζ. diserte negat fieri omnino posse, ut aliquis unus uniuersam beatitudinem sit consecutus. τυχεῖν δ’ ἕν’ ἀδύνατον εὐδαιμονίαν ἅπασαν ἀνελόμενον. [Nem., 7, 55] Eodem pertinent tres Euripidis senarii in Steneb. Οὐκ ἔστιν ὅστις πάντ’ ἀνὴρ εὐδαιμονεῖ. Ἢ γὰρ πεφυκὼς ἐσθλὸς οὐκ ἔχει βίον· Ἢ δυσγενὴς ὢν πλουσίαν ἀροῖ πλάκα . id est, non est quisquam qui omni ex parte beatus sit. Nam aut bonus natura factus uiuendi facultatibus caret : aut ignobilis & humilis natus, agros fertiles & opimos arat.

[29] Abstulit clarum cita mors Achillem] apud Homerum Achilles se μινυνθάδιον a matre editum esse, id est, uitae breuis hominem, dicit : μῆτερ ἐπεί μ’ ἔτεκές γε μινυνθάδιόν περ ἐόντα, Τιμήν πέρ μοι ὄφελλεν Ὀλύμπιος ἐγγυαλίξαι. [Il., I, 352] cui sic respondet Thetis, Ὤ μοι τεκνὸν ἐμὸν, τί νυ σ’ ἔτρεφον αἰνὰ τεκοῦσα ;  Αἴθ’ ὄφελες παρὰ νηῦσιν ἀδάκρυτος, καὶ ἀπήμων Ἦσθαι, ἐπείνυ τοι αἶσα μινυνθάπερ, οὔτι μάλα δήν. [Il., I, 414] & eadem pro filio Iouem orans, τίμησόν μοι υἱὸν ὃς ὠκυμορώτατος ἄλλων Ἔπλετο. [Il., I, 505] & ἰλ. ι. ipse Achilles narrat se de matre audiuisse, si gloriae studeat, sibi breui esse moriendum. Μήτηρ γάρ τέ με φησὶ [Il., IX, 410], &c.

[30] Longa Tithonum] immortalitatem quidem Tithonus, quam optauerat, consecutus est, sed eam senectus insuauem, atque amaram reddidit, cum se omnibus prorsus uoluptatibus, atque oblectationibus, aetatis culpa, priuatum esse sentiret : quem ob id in cicadam uersum esse aiunt. Sup. Od. xxviii. lib. 2. Tithonusque remotus in auras. [Carm., II, 28, 8]

[32] porriget] producet, prorogabit : seu, si quis malet, praebebit.

[33] Te greges centum, &c.] circum te greges centum, & Siculae uaccae mugiunt. Diuitiae olim in boum armentis, & pecudum gregibus erant positae. Homerus ἰλ. ι. Ενδ’ ἄνδρες ναίουσι πολύῤῥηνες, πολυβοῦται. [Il., IX, 154] & Hesiodus ἔργ. καὶ ἡμ. , ἄνδρες πολύμηλοί τ’, ἀφνειοί τε. [Op., 308]

[34] tollit hinnitum] edit hinnitum. ultima syllaba nominis hinnitum pertinet ad principium uersus deinceps subsequentis, hoc modo : tibi tollit hinni - T’apta quadrigis equa. ut sup. Ode xiii. ille uenena Colchi- Ca, & quicquid, [Carm., II, 13, 8] &c. tollere hinnitum autem sic dictum, ut tollere cachinnum, risum, clamorem. lib. de arte poët. Romani tollent equites, peditesque cachinnum, [Ars, 113] & ibidem , Ne spissae risum tollent impune cateruae. [Ars, 381] & M. Tullius lib. 2. epist. ad Quintum Fratrem epist. 1. deinde eius operae repente a Graecostasi, & gradibus clamorem satis magnum sustulerunt. [Ad Quint., II, 1] & epist. tertia. operae Clodianae clamorem sustulerunt. & Lucretius lib. 3. Tollunt clamores, quasi si iugulentur ibidem. [Nat. Rer., IV, 1014] & Virgilius Aen. 3. Clamorem immensum tollit. [Aen., III, 672]

[35] apta quadrigis equa] etiam hoc loco refelli, & coargui possunt ii, qui quadrigas, quattuor equos esse sine curru putant. Nam si hoc ita sit, quo [p. 203] modo hic locus explicari possit, non uideo. sed res est ita in promtu posita, ut silentio potius praetereunda, aut risu eludenda, quam argumentis aut exemplis sit refellenda.

[36] te bis Afro Murice tinctae, &c.] lanas bis tinctas murice, seu purpura, διφαβεῖςδιβαφεῖς Graeci uocant. ex quo M. Tullius purpuram bis tinctam dibaphum nominat epist. ad M. Caelium : Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. [Fam., II, 16]

[38] Spiritum Graiae tenuem camoenae] sic Pindarus εἴδ. θ. olymp. ait se Parcae beneficio & benignitate eximiarum Gratiarum hortum depascere, id est, ex artis poëticae studio flores lectissimos carpere. σύν τινι μοιρίδιῳ παλάμᾳ ἐξαιρέτων Χαρίτων νέμομαι κᾶπον. [Olymp., 9, 25]

[39] Parca non mendax] sic Parcas ueraces appellat in carmine saeculari.

[39] malignum] illiberale, inuidum, iniquum. Sup. Ode xxix. lib. 1. ne parce malignus. [Carm., I, 28, 23] & epist. ad Augustum laudare maligne. [Epist., II, 1, 209]