[p. 179]

Ad Licinivm. Ode 10.

Retinendam esse mediocritatem, & animi in utraque fortuna, aequabilitatem.

Rectivs uiues Licini, neque altum

Semper urgendo : neque, dum procellas

Cautus horrescis, nimium premendo

Littus iniquum.

5 Auream quisquis mediocritatem

Diligit, tutus caret obsoleti

Sordibus tecti, caret inuidenda

Sobrius aula.

Saepius uentis agitatur ingens

10 Pinus : & celsae grauiore casu

Decidunt turres : feriuntque summos

Fulmina montes.

Sperat infestis, metuit secundis

Alteram sortem bene praeparatum

15 Pectus. informeis hiemes reducit

Iupiter : idem

Summouet. non, si male nunc, & olim

Sic erit. quondam cithara tacentem

Suscitat Musam, neque semper arcum

20 Tendit Apollo.

Rebus angustis animosus, atque

Fortis appare. sapienter idem

Contrahes uento nimium secundo

Turgida uela.

COMMENTARII.

[1] neque altum Semper urgendo] id est, neque semper in alto mari nauigando. urgere enim est assidue persequi, occupare, premere, ut diximus ad Od. xxii. lib. 1. [Ad Carm., I, 22, 20] Od. xxiiii. eiusd. Ergo Quinctilium perpetuus sopor urget ? [Carm., I, 24, 5] [p. 180] Od. xvii. epod. Vrget diem nox, & dies noctem. [Epod., 17, 25]

[3] horrescis] reformidas, refugis.

[3] nimium premendo] nimium urgendo. nimium insistendo.

[4] Littus iniquum] iniquum, uel inaequale accipe, id est, curuum, & flexuosum : uel nauibus iniquum, id est, inimicum, atque infestum, ut epist. ad Pisones Seu cursum mutauit iniquum frugibus amnis. [Ars, 67]

[5] Auream] omnibus rebus anteponendam : maximi pretii. sic Pindarus ὑγίειαν χρυσήν appellat, id est, ut Graeci interpretantur, τιμίαν. Idem Pindarus Pythi. εἴδ. α. ait se, cum intelligat mediocres ciuium fortunas diutius florere, stabilioresque permanere, tyrannidum sortem, & exitum detestari. τῶν γὰρ ἀνὰ πόλιν εὑρίσκων τὰ μέσα μακροτέρῳ σὺν ὄλβῳ τεθαλότα, μέμφομ’ αἶσαν τυραννίδων. [Pyth., 11, 53]

[7] inuidenda] nimis magnifice, & sumtuose aedificata. sic enim dicimus opes inuidiosas, & inuidiosam potentiam, propterea quod inuidia cadit in ea, quae maxime excellunt, si modo sint eiusdem generis, ut diximus sup. ad Od. vi. huius lib. [Ad Carm., II, 6, 19] sic Od. i. lib. 3. postes inuidendos [Carm., III, 1, 45] dicit nimis sumtuosos.

[11] feriuntque summos Fulmina montes] sic Lucretius lib. 6. de fulmine. Altaque cur plerunque petit loca, plurimaque plus Montibus in summis uestigia cernimus ignis ? [Nat. Rer., VI, 421] & lib. 5. Inuidia quoniam, ceu fulmine, summa uaporant Plerunque, & quae sunt aliis magis edita cunque. [Nat. Rer., V, 1127] in tribus libris manu scriptis : duob. Vatic. Tornes. fulgura legitur. ego tamen uulgatam lectionem seruaui.

[14] alteram sortem] alteram uitae conditionem.

[14] bene praeparatum pectus] animus bene institutus, & ad omnem euentum praemunitus.

[17] olim] post hac. ut saty. v. lib. 2. Magna, minorue foro sires certabitur olim. [Serm., II, 5, 27]

[18] quondam] interdum.

[19] neque semper arcum Tendit] id est, non semper hominibus pestem immittit : non semper iratus est. Homerus ἰλιάδ. α. ὃ γὰρ βασιλῆϊ χολωθεὶς Νοῦσον ἀνὰ στρατὸν ὦρσε κακήν, ὀλέκοντο δὲ λαοί [Il., I, 9] Nam etiam Festus tradit Apollinem Paeana dictum ἀπὸ τοῦ παίειν. quod ualet ferire, quod eum sagittarum ictu nocere putabant.

[21] Rebus angustis animosus, &c.] in rebus tenuibus, humilique & aduersa fortuna, fortem oportet animum praestare : in secundis, animum contrahere, & summittere. nihil hac sententia tritius, nihil eadem utilius. eam sic exprimit Isocrates ad Demon. Νόμιζε μηδὲν εἶναι τῶν ἀνθρωπίνων βέβαιον oὕτω γὰρ οὔτ’ εὐτυχῶν, ἔσῃ περιχαρὴς οὔτε δυστυχῶν περίλυπος. [Demon., 42] Theognis autem hoc modo. Μηδὲν ἄγαν χαλεποῖσιν ἀσῶ φρένα μηδ´ ἀγαθοῖσιν Χαῖρ´, ἐπεὶ ἔστ´ ἀνδρὸς πάντα φέρειν ἀγαθοῦ. [Eleg., 657] Idem Μήτε κακοῖσι νοσῶν λυποῦ φρένα, μήτ’ ἀγαθοῖσι Τερφθῇς ἐξαπίνης, πρὶν τέλος ἀκρὸν ἰδεῖν. [Eleg., 593]