[p. 121]

Ad Iccium. Ode 29.

Mirum quiddam, & monstri simile dicit esse, eum a philosophiae studio ad militiam transisse.

Icci beatis nunc Arabum inuides

Gazis : & acrem militiam paras

Non ante deuictis Sabeae

Regibus, horribilique Medo

5 Nectis catenas. quae tibi Virginum

Sponso necato barbara seruiet ?

Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis,

Doctus sagittas tendere Sericas

10 Arcu paterno ? quis neget arduis

Pronos relabi posse riuos

Montibus, & Tiberim reuerti :

Cum tu coemtos undique nobileis

Libros Panaeti, Socraticam & domum

15 Mutare loricis Iberis,

Pollicitus meliora, tendis ?

COMMENTARII.

[1] beatis] opulentis.

[1] nunc Arabum inuides] Arabia εὐδαίμων, cinnami, thurisque feracissima. infra Ode xxxiiii. lib. 3. Intactis opulentior Thesauris Arabum [Carm., III, 34, 1] , &c. & epist. ii. ad Maecenatem lib. 1. nec Ocia diuitiis Arabum liberrima muto. [Epist., I, 7, 36]

[2] Gazis] Γάζα (inquit Hesychius) πόλις, παρὰ δὲ Πέρσαις βασίλειον, ἢ οἱ ἐκ τῶν πολλῶν φερόμενοι φόροι, ἢ τὰ τίμια . M. Tullius qui ab auro, Gazaque regia manus abstinuisset. [Leg. Man., 66] & offic. ii. omni Macedonum Gaza, quae fuit maxima, poritus est Paullus. [Off., II, 22] Horatius infra Od. xvi. lib. 2. Non enim Gazae, neque consularis Summouet lictor miseros tumultus Mentis. [Carm., II, 16, 9] Pomponius Mela. Ceterum in Palaestina est ingens & munita admodum Gaza ( sic Persae aerarium uocant ) & inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum peteret, huc belli opes, & pecuniam intulerat.

[4] horribilique Medo] Medis & Persis, quibuscum bellum gerebat populus Rom.

[5] Nectis catenas] seruitutem meditaris, & comparas. nam bello [p. 122] capti, eorum qui uicerunt, serui fiunt, iure gentium.

[7] Capillis unctis] unguento delibutis.

[7] ex aula] uel puer aliquis, qui regi seruierit, uel puer nobili genere natus a te bello captus. T. Liuius lib. 45. annal. Pueri Regii apud Macedonas uocabantur principum liberi ad ministerium Regis electi. [Hist., XLV, 6]

[8] Ad cyathum statuetur] pocula tibi ministrabit in conuiuio.

[9] sagittas tendere, &c.] Od. x. lib. 2. arcum tendere [Carm., II, 10, 19] dixit magis proprie. Verum tamen etiam Virgilius ita locutus est lib. 9. Aen. & spicula tendere cornu. [Aen., IX, 606]

[10] quis neget arduis] quis neget fluuios sursum relabi & refluere posse, cum tu libros Platonis, Panaetii, Xenophon, Aristoteles quos tu legendi causa coemeras, armis commutes : Philosophiaeque studio relicto, te ad rem militarem conferas ? Sunt autem haec ex Euripidis Medea sumta, ubi sic chorus : ἄνω ποταμῶν ἱερῶν χωροῦσι παγαί· καὶ δίκη καὶ πάντα πάλιν στρέφεται. [Med., 410] & prouerbii speciem quandam obtinent. utitur M. Tullius ad Atticum lib. 15. de Lenio rem laudo si uero etiam Carsulenus, ἄνω ποταμῶν Vsurpauit & Demosthenes in orat. Περὶ παραπρεσβείας , Ἀλλὰ δῆτα ἄνω ποταμῶν ἐκείνῃ ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ πάντες, ὅσοι οἱ περὶ πορνείας ἐῤῥύησαν λόγοι· [Falsa leg., 287] id est, sed plane scilicet fluuiorum instar sursum relabentium illo die omnia, quae de impudicitia facta sunt, uerba fluxerunt. non dissimile est illud eiusdem Euripides Ἱκετιδ. ἄνω γὰρ ῥέοι τὰ πράγμαθ’ οὕτως, εἰ ‘πειταξόμεσθα δὴ [Suppl., 520], id est, sursum enim fluere res uidebuntur, si nobis alterius imperio parendum erit.

[11] relabi] id est, lapsos e montibus in montes reuetti.

[15] mutare loricis Iberis, &c.] id est, loricas Iberas Philosophiae anteponere, uel Philosophiae studio omisso, militiam persequi, & arma capere.

[16] tendis] in quibusdam libris scriptum est temnis , quam scripturam si probamus, idem fere ualet, quod, non dubitas, non uertis religioni, audes. ut sup. Od. prox. negligis fraudem committere forsit. [Carm., I, 28, 30] sed plures, iique manuscripti : in his cod. Don. Faern. Torn. tres Vaticani, habent tendis. quam scripturam secutus sum. tendis autem positum esse intelligemus pro, contendis, seu cogitas, & in animo habes.

[16] pollicitus meliora] quam rei militari operam dare. longe enim praestat philosophari, quam militare.