[p. 85]

Ad Varum. Ode 18.

Vini potu moderato hilarari animum : immoderato, rixas excitari.

Nvllam Vare sacra uite prius seueris arborem

Circa mite solum Tyburis, & moenia Catili.

Siccis omnia nam dura Deus proposuit : neque

Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

5 Quis post uina grauem militiam, aut pauperiem crepat ?

[p. 86]

Quis non te potius Bacche pater, teque decens Venus ?

At, ne quis modici transiliat munera Liberi,

Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero

Debellata : monet Sithoniis non leuis Euius :

10 Cum fas, atque nefas exiguo fine libidinum

Discernunt auidi. non ego te candide Bassareu

Inuitum quatiam : nec uariis obsita frondibus

Sub diuum rapiam. saeua tene cum Berecinthio

Cornu tympana : quae subsequitur caecus amor sui,

15 Et tollens uacuum plus nimio gloria uerticem,

Arcanique fides prodiga, perlucidior uitro.

COMMENTARII.

[1] Nullam Vare sacra] hic uersus ex Alcaeo expressus est. Μηδὲν ἄλλο φυτεύσῃς πρότερον δένδρεον ἀμπέλω.

[2] Catili] Virgilius geminat literam l. Tum gemini fratres Tiburtia limina linquunt, Fratris Tiburni dectam cognomine gentem, Catillusque, acerque Coras. sic Horatius inf. Od. xxii. lib. 3. [Carm., III, 22, 4] in nomine Apullicum geminat l.

[3] Siccis] sobriis, uino nequaquam madidis. ut Od. v. lib. 4. dicimus integre Sicci mane die. [Carm., IV, 5, 39] & epist. ad Maecenat. iii. lib. 1. forum, putealque Libonis Mandabo siccis, adimam cantare seueris. [Epist., I, 19, 8] & M. Tullius contra Rullum in Senatu. Vtrum esse uobis consilia siccorum, an uinolentorum somnia uidentur ? [Rull., I, 1] & Academ. quaest. lib. 2. dormientium, & uinolentorum, & furiosorum uisa imbecilliora esse dicebas, quam uigilantium, siccorum, sanorum. & Plautus in Persa. Iandiu factum est, cum bibimus : nimis sicci sumus. [Pers., 822]

[4] Mordaces] sic curas edaces appellat Ode xi. lib. 2. dissipat Euius Curas edaces. [Carm., II, 11, 17] Graeci γυιοκόρους & θυμοδακεῖς μελεδῶνας nominant, quasi membra rodentes, & animum mordentes : & θυμαλγεῖς. & θυμοβόρους.

[5] grauem militiam aut pauperiem crepat ?] id est, quis potus militiae, aut paupertatis incommoda queritur ? quis de militia, & paupertate loquitur, ut oneribus grauibus, & non ferendis ? duobus codicibus calamo scriptis reclamantibus, qui habent, increpat, crepat excudendum curaui, unum Vaticanum secutus, in quo scriptum est, increpat, alia manu, ut facile appareat initio, crepat, scriptum fuisse. Praetere a Nonius Marcellus docet, crepare hoc loco ualere, queri, & dolere, citatque, & hunc uersum Horatii, & alterum Lucilii lib. 2. Et crepat antiquum genus, ut pietate repletum Perfacile angustis toleraret finibus auum. [Comp. Doc., IV, p. 255 M] sed simpliciter dici potest crepare, per translationem quandam sermonis, esse assidue aliqua de re loqui, semperque eam in ore habere. quemadmodum in epist. ad Maecenatem ii. lib. 1. Sulcos & uineta crepat mera. [Epist., I, 7, 84] & [p. 87] in epist. ad Pisones de arte. Aut immunda crepent, ignominiosaque uerba. [Ars, 247] & Saty. iii. lib. 2. si quid Stertinius ueri crepat. [Serm., II, 3, 33] & ita uersus, qui deinceps sequitur, Quis non te potius, &c. facillime poterit explicari, hoc modo, Quis post uina militiam, aut paupertatem habet in ore ? quis non potius Bacchum, & Venerem crebis usurpat uocibus, ac sermonibus ? Tale est illud Theognidis. Εἰ πίωμαι, πενίης θυμοφθόρου οὐ μελεδαίνων, οὐδ´ ἀνδρῶν ἐχθρῶν, οἵ με λέγουσι κακῶς. [Eleg., 1129]

[7] At, ne quis modici] at, ne quis supra modum bibat, monet Centaurorum, & Lapitharum pugna in poculis orta, & commissa, &c. sic Theognis Ὃς δ´ ἂν ὑπερβάλλῃ πόσιος μέτρον, οὐκέτι κεῖνος τῆς αὐτοῦ γλώσσης καρτερὸς, οὐδὲ νόου. [Eleg., 479] citantur & hi uersus ab Athenaeo lib. 2. Πάσας δ´ ἐκ κραδίας ἀνίας ἀνδρῶν ἀλαπάζει πινόμενος κατὰ μέτρον· ὑπὲρ μέτρον δὲ χερείων. [Deipn., II, 37b] huc pertinent & uersus Anacreont. qui citantur item ab Athenaeo lib. 14. Οὐ φίλος, ὃς κρατῆρι παράπλεῳ οἰνοποτάζων Νείκεα καὶ πόλεμον δακρυόεντα λέγει : Ἀλλ’ ὅστις Μουσέων τε καὶ ἀγλαὰ δῶρ’ Ἀφροδίτης Συμμίσγων ἐρατῆς μνήσκεται εὐφροσύνης. [Deipn., XI, 463a]

[8] Centaurea monet cum Lapithis] Pirithous Ixionis, & Diae filius, epulum nuptiale Centauris, ut sibi necessitudine coniunctis, praebuit. Cum fugisset autem eum Marti sacrificare, Deum illum irritauit, sibique infensum, atque inimicum reddidit. Ita Centauri plus nimio poti sibi ipsi temperare non potuerunt, quin ingenio suo indulgentes Lapitharum uxoribus uim inferre conarentur. Lapithae autem hanc tam atrocem iniuriam, & contumeliam iniquo animo ferentes, ac propulsare uolentes, magnas Centaurorum strages ediderunt. Antinous apud Homerum Ἰλιάδ. φ. malus auctor quidem ille, sed tamen hac parte uerus, deterrere Vlyssem uolens, ne arcum illum difficillimum ad inflectendum, intendere conaretur : hanc Lapitharum & Centaurorum historiam profert, dicens Vlyssem immodico uini potu impulsum, & mente captum, ut illos, rem suis uiribus imparem suscipere, ac tentare. οἶνός σε τρώει μελιηδής, ὅστε καὶ ἄλλον βλάπτει, ὃς ἄν μιν χανδὸν ἕλῃ μηδ’ αἴσιμα πίνῃ, οἶνος καὶ Κένταυρον ἀγακλυτὸν Εὐρυτίωνα, Ἄασεν ἐν μεγάρῳ μεγαθύμου Πειριθόοιο, Εἰς Λαπίθας ἐλθόνθ’, ὅδ’ ἐπεὶ φρένας ἄασεν οἴνῳ [Od., XXI, 293], &c. Centaurum Pindarus ex Ixione & nube Iunonis similitudinem gerente natum facit. eoque loco hanc Centaurorum & Lapitharum pugnam multis uerbis persequitur interpres : quam in templo Thesei depictam fuisse scribit Plutarchus in Theseo. lege & de eadem Hesiodi Apsidem.

[8] Rixa super mero Debellata] rixa in conuiuio armis & ferro diiudicata. Verbo debellandi crebro utitur T. Liuius, sed impersonaliter, ut loquuntur Grammatici : & interdum absolute.

[8] Monet Sithoniis non leuis Euius] monet & Bacchus, qui a Thracibus summa religione colitur : quem non contemnunt Thraces Lycurgi exitio docti, uel, quem saepe sibi habent iratum, cum plus aequo poti, quicquid sibi libet, etiam licere putant.

[9] Sithoniis] idest Thracibus. Ode xxvi. lib. 3. Memphim carentem Sithonia niue. [Carm., III, 26, 10] Euium autem Bacchum esse appellatum a uoce bacchantium εὐοῖ, cum sit notum, de ea re non dicam plura.

[10] Cum fas, atque nefas] cum fas, & nefas non iure, nec ratione, nec [p. 88] honestate, sed sua libidine discernere, ac metiri uolunt : quod cum fit, res inter se maxime dissimiles, ac contrariae facile miscentur, & confunduntur. Libido enim omnium rerum discrimen, ac delectum tollit, resque maxime inter se distunctas, ac diuersas coniungit, et exaequat, nedum tanquam finis, ac terminus fas, & nefas discernere, aut distinguere queat.

[11] Auidi] libidine inflammati. aliter auidas nautas dixit Ode xxviii. huius lib. [Carm., I, 28, 18] & Saty. 3. lib. 2. auidum heredem. [Serm., II, 3, 151] & conuiuas auidus Saty. 5. lib. 1. [Serm., I, 5, 75]

[11] Non egote candide] candide, liber, simplex, aperte, uerar, sincere, Ode xi. epod. candidum Pauperis ingenium. [Epod., 11, 11] & Saty. 5. lib. 1. animae, quales, neque candidiores Terra tulit. [Serm., I, 5, 41] & Ode xiiii. epod. candide Maecenas. [Epod., 14, 5]

[12] Inuitum quatiam] sacra Bacchi maxima, occultissimaque religione contineri, reconditissimaque in eis mysteria subesse scribunt boni auctores. huius igitur loci haec sententia est. te inuitum non commouebo, non te exagitabo, (nemo enim te lacessit impune) neque tua sacra pampinis inuoluta proseram in lucem, aut diuulgabo : neque res ullas arcanas, & reconditas enunciabo.

[12] Nec uariis obsita] idest obducta, operta. obserete enim hoc significat per tralationem. Plautus in Trinummo. hem istic oportet obseri mores malos, si in obserendo passint interficier. [Trin., 531] Orgia autem significat.

[13] Sub diuum rapiam] diuulgabo, aperiam. ordo, nec sub diuum rapiam tua sacra uariis frondibus obducta.

[13] Saeua tene cum Berecinthio] diximus supra ad Oden xvi. [Ad Carm., I, 16, 8] tympana, cymbala, cornua in sacris Cybeles, & Bacchi adhiberi solita, eademque fere religione, & eodem ritu utraque culta esse, qua de re, qui plura scire uolet, legat Clementis Alexandrini στρώματα. Tu igitur Bacche tympana, & cornua tua, quae impios ad insaniam adigunt, contine, & comprime.

[14] Quae subsequitur caecus amor] hi sunt uini intemperantius poti comites : caecus amor sui, quam Graeci φιλαυτίαν nominant, arrogantia, atque insolentia caput altius, quam par est, attollens, linguae incontinentia, seu lingua soluta, atque expedita ad res arcanas, fideique commissas, enunciandas ac diuulgandas.

[16] Arcanique fides prodiga] fides parum certa, & constans in tacendis consiliis occultis, atque arcanis : fides effusa in efferendis, et prodendis rebus tacendis. sic locutus est supra Ode xii. animaeque magnae Prodigum Paulum, [Carm., I, 12, 37] & epistola secunda ad Maecenatem lib. 1. neque multae Prodigus herbae. [Carm., I, 12, 37]

[16] Perlucidior uitro] idem dicit, quod tam satis significarat : fides Perlucidior uitro, id est, fides non continens clausa consilia sibi commissa, sed ea omnibus aperiens, & indicans. aptissima autem uitri similitudine usus est ad significandam eorum leuitatem, ac perfidiam, qui consilium aliquod occultum sibi commissum continere, & tegere non possunt. Quemadmodum enim uitri natura, quae perlucida est, nihil earum rerum, quibus imponitur, occultare, aut tegere solet : immo eas perspicuas, & aspectabiles, omniumque oculis expositas relinquit : sic ingenia uana, et futilia nihil rerum occultarum clausum habere possunt, sed eas nom solum lingua, uerum etiam fronte, et uultu aperiunt ac declarant. Ad hunc locum pertinet illud Ode [p. 89] xi. epod. simul calentis inuerecundus Deus Arcana promorat loco. & Saty. 4. lib. 1. Condita cum uerax aperit praecordia Liber. [Serm., I, 4, 89]