[p. 1385]

IN Q. HORATII FLACCI ARTEM POETICAM
Henrici Glareani Poëtae Lau. Annotationes.

Pisones Calphurniorum cognomen, eximia familia, uirique ex ea plures, maxime post bellum Macedonicum : inter quos L. Calphurnius Piso C. Caesaris socer : & C. Piso Ciceronis gener. Prioris meminit Plutarchus in Caesare : Posterioris ipse Cicero de claris Oratoribus. Sed ego malim de iis, qui sub Augusto uixere Pisonibus, Lucio ac Cn. uiris consularibus intelligere. De Lucio plane intelligit Porphyrio. Filii, ut uocati, non legitur. Itaque ad patrem Lucium Pisonem ac eius filios scripsisse satis claret ex sequentibus poetae uerbis : Maxima pars uatum Pater, & iuuenes patre digni : ubi inepte meo iudicio Acro exponit, magister & discipuli, Ab initio autem huius operis idem exponit, ad patrem & filium, uel ut alii dicunt, ad fratres. Haec ille. Adeo nihil apud hunc certi est.

[40] ¶ cui lecta potenter erit res. Hic libet rursus nostrum ridere annotatorem, tot uerbis in omnes doctos debacchatum, quicunque datiuum mihi per ablatiuum a me, & similia exponere solent. Nam per ablatiuum ablationem significari, per datiuum acquisitionem praecipit : quasi hoc nemo sciat : quanquam qualis est acquisitio, cum dicitur : Paulo amputatur caput, & Socrati eripitur pecunia, & in mille similibus ? Verum enimuero in hoc Virgilius Cui non dictus Hylas [Georg., III, 6]  : quare non liceat exponere cui, id est, a quo ? Et ita Seruius. Et in hoc eiusdem : Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit : quid prohibet exponere mihi per a me ? Item in illo Horatii Satyra 2. Laudatur ab his, culpatur ab illis. Hic scilicet tam nobilis gramaticus obstabit ? Sed obstant ex authoribus allegata exempla ? minime. Neque enim nos negamus recte dici, lecta mihi, ut Quintilianus saepe habet, et item alii. Sed quod non liceat mihi exponere per a me, cum additur passiuum participium, hoc quidem inficias imus. Praeterea quaedam exempla perperam adducit : ut illud ex Ode 26. lib. I. Carm. Quis sub arcto Rex gelidae metuatur orae. [Inst., I, 4, 26] Vbi ineptissime hic, gelidae orae, existimauit datiui esse casus, cum sit genitiui : ut in eam Oden obiter diximus. Et illud, caeco carpitur igni, [Aen., IV, 2] eiusdem iudicat esse casus, cum sit ablatiui casus. Quod si mihi liberet in annotationibus ita splendide rhetoricari, ut hoc loco ille fecit, omnes Arcadas ac Boeotios uocans, qui euis non astipulentur sententiae, ostenderem huic nugatori quam sit Atticus, imo quam sit audaculus. ut nihil aliud dicam. Sed aliud agimus.

[44] ¶ Et praesens in tempus omittat. Eiusdem acuminis est, quod ad haec poetae uerba, idem prodidit. Placet mihi (inquit) ut praesens ad auctorem referatur, non ad tempus, ut sit, praesens, id est, operi suo fauens : aut si ad tempus omnino referendum est, sit talis ordo : Auctor plaeraque differat, & omittat praesens scilicet tempus, in tempus scilicet aliud. Haec ille docte ut alia. Laurent. Valla libro 4. Elegant. exponit in praesens tempus, id est, in suum tempus, & idoneum, Idque magis arridet.

[p. 1386] Ad quam paginam referunt, in Indice Fabriciinedum pro tantum abest ut.

[56] ¶ Cum lingua Catonis & Enni. M. Furius, qui & Censorius dictus est Cato, inquit Acro. In quibus uerbis M. Portius legendum, non M. Furius. Et quae continuo sequuntur uerba eiusdem Acronis : Quod priores patres dixerunt, ego de Catone & Ennio intelligo. Deinde quae eiusdem rursus sequuntur : Illi in suis carminibus posuerunt, & super hoc noua uerba inuenerunt. de Virgilio, Varioque. Neque enim Cato ulla carmina composuit sed orationes ac historias, ut testatur Cicero de claris Oratoribus. At haec non sunt tanti. Illud quod super haec poetae uerba : Regis opus sterilisque diu palus : idem Acro dicit, corruptum puto. Nam cum primum hoc de Pontina palude exposuisset, non ita multo post de Lucrino portu refert intelligendum Sed sunt commixta conmentaria, ut iam saepius indicauimus

[69] ¶ Nedum sermonum stet honos. Nedum sane quam eleganter pro, tantum abest ut, posuit : ut Terentius in Heautontimorumeno. Satrapes si siet Amator, nunquam sufferre eius sumptus queat, Nedum tu possis. [Heaut., 452-454] Non me latent, quae libro 2. de hac dictione a Valla praecipiuntur. atqui haud scio num quis ea ita seruarit. Quod autem Badius negationem adiicit, atque ita legit : Nedum sermonum haud stet honos, declinandum est, atque fugiendum : imo ego admiratus sum uehementer quid ei in mentem uenerit, cum haec tam temere mutaret.

[79] ¶ Archilochum proprio rabies armauit iambo. Primus Archilochus Iambos scripsit in Lycamben generum suum. Haec Porphyrio. Sed Socerum suum legendum, ipsius uerbis con uincemus facile, quae in sextam Oden Epodon scripsit, ad illud : Qualis Lycambae spretus infidus gener, [Epod., 6, 13] Archilochum, inquit, significat. Si igitur Lycambae gener fuit Archilochus. Lycambes eius erat socer. Ad haec autem Poëtae uerba, quae mox hic sequuntur, & populares Vincentem strepitus. Magis placent quae idem Porphyrio loquitur quam quae Acro de plus merita laude argutatur.

¶ Telephus & Peleus. Quae hoc loco in Acronis leguntur Commentario de mendicitate Pelei & Telephi, a nebulone aliquo conficta suspicor. Et ipse Acro in Epodon 17. Ode de Telepho magnificentius sensit. Mouet nepotem Telephus Nereium. Quidam etiam hunc locum interrogatiue legunt, ego enunciatiue malim & proiicit, id est, om ttit exponere, ut Acro.

[114] ¶ Dauusne loquatur, an Heros. Ita legit Aldus. At D. Erasmus Roterodamus in Adagio Tiresia coecior, [ Erasmus Ad. 257 ] legit, Diuesne loquatur an Irus. Badius legit : Dauusne loquatur, Herusne : Quidam etiam legunt. Dauusne loquatur an Heros. Quas lectiones lectoris iudicio conmitto. Sunt enim omnes tolerabiles. Quod autem quidam codices habent. Dauasne loquatur an Herus, corruptum est. quippe Herus primam corripit.

[118] ¶ Thebis nutritus an Argis. Nec inducas Argis natum (inquit Acro) aut Thebis facias imperitum. Haec ille. Atqui si de Boeoticis Thebis ait, ut puto, non uideo quomodo hoc quadret, cum Boeotii de stupiditate apud omnes male audiant. Vnde est Boeotium ingenium, ut sit sensus Thebis nutritus apud stupidos an Argis apud solerteis. Badii liber ab ipso excusus, exponebat nutritus Thebis scilicet in Thracia, ubi natura sunt periti. quod ego non capio.

[125] ¶ Si quid inexpertum scenae committis. In sex his carminibus poetae, inexpertum, nouum, conmune, ignotum, indictum, pro eodem mea quidem sententia usurpauit. Omnia enim haec unam claudunt sententiam. ultimumque carmen quarti expositio est. Facit ad hoc idem Acronis de communi commentum. Et nota, commuui proprium comparauit, cum statim post, publico priuatum.

[131] ¶ Publica materies priuati iuris erit. Quinque uero hoc loco uersus obscurum plane abent sensum Publicam materiam intelligo, non, [p. 1387] ut iam diximus, conmunem, intactam atque indictam : sed contra a multis dictam, & in publico etiam notam ac celebratam : quam tamen priuatam posse fieri poeta docet, quemadmodum Virgilius Troianam historiam, quae publice celebrata fuit, & a multis scripta, tamen ingenio atque inusitato genere elocutionis uelut sibi propriam secit. Nec dissonat huic sensui Acronis expositio, quanquam intrincata ea, nec satis quod uult explicas. Videtur autem tria cauenda praecipue, ut publica materia priuati fiat iuris. Primum, Si non circa uilem, patulumque moraberis orbem. Secundum, Nec uerbum uerbo curabis reddere fidus interpres, id est, tanquam hoc agas, quod fidus interpres agere debet. Tertium, Nec desilies imitator in arctum. Vnde pedem proferre pudor uetet, aut operis lex. Quibus uerbis corripit eum, qui nimiam adhibet curam in imitationem, de qua deiici saepe contingat pudore, aut operis lege. Quanquam, ut ingenue fatear, nullus commentarius mihi satis hoc explicat, quo minus haesitem. Porro de fido interprete sententia ab omnibus ita alligatur, quasi Horatius uoluerit dicere, non esse fidi interpretis uerbum uerbo reddere, cum Horatius contrarium sentiat. Qui ex publica materia, inquit, priuatam facere uelit, non debere hoc facere quod fidus facere solet interpres : cuius officium est, quam maxime fieri queat, & linguarum patiatur proprietas, uerbum uerbo reddere. Quod omni aetate uix quisquam felicius fecit D. Erasmo Roterodamo. At nos ignoratiae nostrae suffugium ex poeta quaerimus, qui longe alia mente hoc dixit : etiamsi non negem posse alio transferri.

[136] ¶ Vt scriptor Cyclicus olim. Hoc in loco de Cyclico adeo ineptit Acro, ut merito ipsum Cyclicum appellaueris : sicut paulo post de gemino ouo. Quae si ipsius sunt, ac non potius alicuius impostoris, ne ille egregie in sanus est. Sed apud doctos non est dubium, multorum saepe hic esse racemationes.

[154] ¶ Si plausoris eges aulaea manentis Aulaea autem dicta eo, quod in aula Attali regis inuenta sint deuicto eo, inquit Acro. Hoc ultimum ab aliquo indocto adictum arbitror. Neque enim Attalus hic, qui Eumenis fuit filius a Romanis deuictus fuit, sed amicus, populum Romanum haeredem instituit. Diximus de iis latius Ode I.

[158] ¶ Reddere qui uoces iam scit puer. Hic rursus noster annotator insigne temeritatis suae adfert testimonium. Putat enim pro qui, legendum cum, ut pro quando exponatur : alio qui Horatium uisum solos eos significari, qui ea ipsa facerent, gestire paribus colludere, non autem pueros omnes. Sed pudet plura eius referre uerba. Non uidit ille ab Horatio satis superque prouisum per particulam iam ut non tam facile authori uerba immutaret.

[179] ¶ Aut agitur res in scenis. Dicere uult, omnem rem in populi conspectu uel agi, uel actam ostendi. Agitur, ut puer in Andria exemplum praebet acta ostenditur, ut uitium uirginis a Chaerea illatum. Haec propter Acronis commentarium, simulque Porphyrionis corruptionem diximus, & alios nonnullos, qui hunc locum non recte explicant.

[189] ¶ Neue minor quinto, neu sit productior actu. Hoc de quinque personis perperam Acro intelligit, quanquam codex potest esse corruptus. Mirum uero quam & Acro, & Badius hoc quod statim sequitur exponant. Nec deus intersit nisi dignus uindice nodus inciderit, sed ultima Acronis placet, ultimaque Badii expositio, tunc numinis personam inferendam, quoties adeo difficilis res sit, ut non nisi interuentu numinis explicari possit, aut nifi maiora moliamur quam quae humanis opibus effici possint.

[193] ¶ Actoris partes chorus, officiumque uirile. Authoris presserat Aldus. Sed non placet. Acro autem si usquam alibi, certe hic adeo delirat, ut absque indignatione a nemine legi possint quae hoc loco scribit. Sed neque Porphyrionis expositio mihi satis facit. Res non est omnino difficilis. Illud tamen, uirile, lectorem moratur, nec mihi satis intellectum.

[202] ¶ Tibia non ut nunc orichalco. Quia tuba sit apud neminem puto ignotum ex illo potissimum Ennii. At tuba terribili sonitu [p. 1388] taratantarae dixit. Quid autem Tibia sit eius emula non item clarum est. Ego pththongorum non foraminum multitudine intelligo. Neque enim tuba foramina habet. Si quis etiam de magnitudine aut sonitus uehementia putet intelligi, non admodum repugno. Quanquam diuersa hodie ut olim tibiarum genera in usu habentur, quaedam superne inflantur, decem foraminibus ante & post, connumerato eo etiam ubi exit, flatus. Sed et hae duplices, quaedam simpliciter superne inflantur in latum porrecto foramine, mitem reddentes sonum quaedam lingulis prominentibus, duabus uelut pennis, quae ori imponuntur, atque haec proxime ad tubam, clamosum sonitum reddunt. Quaedam superne inflantur foramine angusto ac rotundo, inferne sex aut septem foraminibus. Sed durae inflationis est haec tibis, clamosa, & a longo gratior spacio. Sunt etiam tibiae quae transuerse inflantur, sex foraminibus disdiapason habentes, quas ego puto fistulas dici, ut hodie in bellis Germania utitur, & Heluetii quidam Germani Heluetias uulgo uocant. Verum quotusquisque hodie est, qui inter fistulam ac tibiam discrimen ullum norit, aut apud Graecos inter αὐλόν καὶ σύριγγα  ? Et quod Plinius lib. 7, cap. 56. inquit, Fistulam Pan, Monaulam Mercurius, Obliquam tibiam Midas in Phrygia, Geminas tibias Marsyas in eadem gente inuenit, apud me nondum ita clarum est. ut nibil haesitem, si quis ex me differentiam nostra aetate scire uelit, ut taceam de praecentoriis, geminis, uastis, miluinis, Thurariis simplicibus Graece monaulis, Aegyptiis, Sarranis, Gingriis, Lydis, & si quae aliae a gentibus nomina habent, de quibus passim multi scribunt, at Pauci formas explicant. Sed illud orichalco conmentatores in uarias traxit sententias. Porphyrio similimum bracteae aureae putat, qua fistula ornetur : quod sint ius uero puto quam quod Badius instrumentum facit ex orichalco, Acro etiam ex Varrone ostendit tibiam olim quatuor fuisse foraminum. Gallia hodie talibus utitur, & quaedam Italiae partes, tribus inferne & uno superne. Sed de his satis. est item uincta a uincio legendum : non iuncta a iungo.

[205] ¶ Nondum spissa nimis complere sedilia flatu. Illud Nondum Acro coniungit ad utili, hoc sensu, Nondum erat utilis tibia ad fedilia populi complenda, Cum Horatius ad spissa retulerit, hoc sensu, Tibia illa tenuis et simplex foramine pauco utilis erat ad complenda sedilia nondum spissa nimis.

[212] ¶ Indoctus quid enim saperet, liberque laborum. Post quam coepit esse indoctus populus (idem inquit sine differentia coeperunt esse omnia. Fortasse edoctus legit Acro. Nam alioqui non intelligo. Sequentia etiam uerba de tibicinibus, mutila sunt. Et quod, liber, inquit, tam a ciuili bello, quam ab extraneo, mihi displicet : placet autem quod Badius ait, liber laborum, id est, paulo ante solutus a labore.

[216] ¶ Sic etiam fidibus uoces creuere seueris. Acro hoc loco neque sonum a modo aut numero recte separatum intellexit : cum soni sint phthongi, modi uero tropi. quos nostra aetas tonos uocat Numeri uero sonorum metra. Inter lyram uero & citharam innuit discrimen, sed obscure. Cum lyra trichordos tetrachordosque frequenter nostra aetate etiam hexachordos instituatur. Citharae uero 24 chordis fere. Illud porro quod ait citharam olim fuisse monochordon, nusquam antea legi. nec puto esse uerum. Monochordon uero instrumentum. etiam num hodie frequens uisitur.

[235] ¶ Verbaque Pisones Satyrorum scriptor amabo. Satyrorum pro Satyrographorum idem exponit : quod si est, ego malim Satyrorum pro Satyrarum dictum intelligere, bis enim antea ita intelligi potest a poeta positum : & scriptor Satyrarum coniungere Alii tamen uerba Satyrorum connectunt.

[244] ¶ Syluis deducti caueant me iudice Fauni. Vix alibi tam ridicula dixit Acro atque hoc loco, sed ab impostore aliqua assuta puto. Idcoque non refellenda duximus.

[258] ¶ Hic & in Acci Nobilibus trimetris [p. 1389] Ad quam paginam referunt, in Indice Fabriciiiambici carminis 4. uitia
Nobilibus, quidam putant his nomen fuisse quidam exponunt, tametsi nobiles apud plureis existimentur, sintque in multam laudem, ac celebritatem. Potest etiam fieri ut σκὸπτων hoc dicat ut solet in aliis, uituperat enim eos, quod Iambum raro habeant, cum hoc optimum Iambicum sit carmen quod plurimis incedit Iambis, ut docent Grammatici. Petrus Victorius Mobilibus pro Nobilibus legit.

[260] ¶ In scenam missos magno cum pondere uersus. His in tribus uersibus poeta quatuor reprehendit in Iambico carmine, magnum sonum, operae celeritatem, ac negligentiam, denique imperitiam. Et in uerbo premit intelligendum Iambus, ut recte Badius exposuerat. Sed noster annotator hic alio eum prope auertit, qui solita audacia pro praepositione cum, legit, quod. Colligitque ordinem a sexto carmine hoc modo An iccirco uager scribamque licenter ? an putem omnes uisuros peccata mea, quod, id est, quia non quiuis iudex, id est, quicunque uidet immodulata poemata, premit uersus missos magno pondere in scenam crimine turpi operae nimium celeris carentis cura, & supple iterum, quod id est, quia data est indigna uenia Romanis poetis. Haec ille seuerus annotator. In quibus primum hoc inepte adnectit superioribus, an putem omnes uisuros peccata mea. Deinde negationem, non, putat determinare etiam uerbum premit quod precedit in priore uersu, quod inauditum est Latinis auribus. Ego itaque nouam sententiam ordior ab ipso aduerbio non, quasi diceret. Iambus omissus, quam deturpet carmen, non ab omnibus iudicari recte potest. Et Latini Poëtae hac in re ut in aliis, multum licentiae sibi usurparunt. Ego tamen ea de causa nolim uagari, licenterque scribere, imo ita tutus, ac cautus intra spem ueniae ut omnes putem uisuros peccata mea, proniore uidelicet natura in uituperationem delictorum, quam in benefactorum laudem. Quo si etiam culpam uitauero, nullam tamen laudem merear, cuius gratia potissimum poemata componuntur. Quapropter ad Graecorum authorum exemplaria ultimo hortatur, Vt qui Iambi rationem ubique diligentissime obseruarint, & ipse Horatius ad idem in Carminum sed maxime in Epodon Odis. Haec pluribus uerbis, contra meum morem, egi, quod Acronis conmentarius hic nimium ineptit, & Porphyrionis periit.

[276] ¶ Et plaustris uexisse poemata Thespis. Vel hoc loco uidere licet, quam multa Acronis commentario assuta sint. Ait enim tam multa scripsisse, quae posset plaustris aduehere. Corrupta tamen puto uerba, melius hic Porphyrio. Thespis, inquit, primum Tragoedias scripsit, genere Atheniensis, ad quas agendas plaustro circum egregias Graeciae ciuitates uehebatur.

[282] ¶ Et uim Dignam lege regi. Hoc factum idem Acro ait sub Augusto, cum poeta hic de Graeca comoedia loquatur longe ante Augusti tempora scripta, statim subiiciens Latinos omnia, ausos tentare, ac sequi. Sed non uidetur Acro temporum habuisse rationem etiam in aliis.

[295] ¶ Ingenium misera quia fortunatius arte. Ergo, quia Democritus ingenium debilius putat arte (inquit idem) ideo miseram eam dicit. Beatius legendum in Acrone : nam ita paulo post exponit illud felicius in contexta. Risi autem illud ter repetitum, demisso capillo, & insulam Anticyram : & ter item expositum purgo bilem, & quod a Democrito orta sit secta Epicurea, & si totonderit caput, nanciscetur nomen poetae. quod caput sanatur tribus datis horis : miror quis has nugas sub alcuius docti hominis nomine ausus fuerit in uulgus aedere.

[317] ¶ Respicere exemplar uitae In eodem legitur, Exemplum est paradigma, exemplar λυτίτυπον, quod ego nunquam legi quod sciam : sed uel πρωτότυπον, uel ἀρχέτυπον legendum existimo.

[339] ¶ Nec quodcunque uolet, poscat sibi fabula credi. Hoc in loco Acronis uerba uehementer corrupta sunt, ait enim : Ordo est. Quodcunque uelit sibi credi fabula poscat, cum Horatius contrarium dicat. Sed haec non sunt tanti.

[p. 1390] Ad quam paginam referunt, in Indice Fabriciilandini error
sestertia

[354] ¶ Vt scriptor si peccat idem librarius. Et hoc quoque loco uix expedies quid uoluerit Acro. Quidam conectunt. scriptor librarius, quod placet. Badius repetit coniunctionem si, deinde supplet coniunctionem, &, ad quem modum non fuerit difficile, etiam alios quosdam locos obscuros explicare. Ego tamen etiam si maxime possem, non facerem.

[374] ¶ Symphonia discors. Acronis commentarius exponit symphonia, id est, cantor, concentor. Et paulo post, sine istis, id est, sine concordi symphonia. Rursus paulo post, Trochos, inquit, Graeci quaternarios uocant, quod ubi ipse legerit, miror. Porro ad illud, Quid ni ? Dii boni quantum est uerborum ineptissimorum. Sed haec tot nunc seculis legimus absque iudicio : & satis est Acronis uideri, cum fortassis impostoris sint, quanquam quis ille Acro fuerit, plane dubito.

[383] ¶ Praesertim census equestrem. Census hoc loco participium est, & summam quadringentorum sestertiorum, intelligo censum equestrem ante Augustum, qui cum postea ampliauit authore Suetonio. Quadringenta autem sestertia decem milibus ualent coronatis francicis Budaeana supputatione.

[402] ¶ Tyrtaeusque mares animos in Martia bella. Hanc historiam Acro bis narrat, primum uerbis suis. Vbi ab initio Athenienses in plerisque codicibus perperam pro Messeniis legitur. Secundo uerbis Porphyrionis, quae partim inuertit, plaeraque mutilauit Multi etiam codices Dircaeum habent, pro Tyrtaeum, & Landinus plane ita legit, sed errat. De Tyrtaeo praeter alios etiam Strabo libro 8.

[422] ¶ Si uero est unctum qui recte ponere possit. Vnctum recte appellat (idem Acro inquit) pulmentarium bene coctum. Ego unctum participium esse existimo, & unctum ponere recte, id est, bene tractae cum qui e balneo unctus ad coenam ueniebat, more priscorum.

[452] ¶ In mala derisum semel, exceptumque sinistre. Acro coniungit carmen hoc cum prioribus, exponitque in mala seria id est, in malas necessitates, Alii disiungunt a prioribus, connectuntque cum posterioribus. Sed obscurius dictum, utrouis modo coniungas.

FINIS ANNOTATIONVM IN ART. POE.