III. 8Homerici versus aliquot proverbiales.
Tantum honoris antiquitas habebat Homero, quemadmodum testatur Macrobius, ut singuli poene versus illius proverbii vice celebrarentur. Quorum nos nonnullos sparsim in hoc opere recensuimus, praesertim quos in auctorum literis usurpatos deprehendissemus. Nunc itaque mihi videor facturus operae precium, si ex omni Homericae poesis corpore quosdam eligam versiculos, qui proverbii speciem ita prae se ferant, ut dubitandum non sit, quin hi certe ex illorum numero fuerint, quos antiquitas adagionum instar usurpaverit. Quanquam autem nullum fere carmen est hujus poetae, quod non possit ad aliquem proverbii rationem detorqueri, tamen nos e plurimis pauca quaedam decerpere maluimus, partim ne quis nos in re tanquam ascita nimium diligentes dicere posset, partim quod nescio quo modo magis arrident in hoc genere quae sibi quisque velut adoptarit. Itaque sat habuimus in paucis aliquot, quemadmodum accommodari debeant, viam ostendisse. Atque in his ipsis, quanquam eum carminis usum indicavimus, qui tum nobis scribentibus venisset in mentem, tamen nihil vetuerit, quo minus idem carmen ad varios usus asciscatur. Neque vero idem permiserim in reliquis poetis, nisi si quis in Marone licere putet, quem Latinum Homerum optimo jure dixeris ; sed facit hoc Homeri divinitas quaedam, ut deceat, quicquid ex illo quocumque pacto mutuum sumpseris, etiam si, quod in centonibus fieri solet, ad longe diversam sententiam verba detorseris. Quanquam autem sciremus his non adfuturam gratiam, nisi quis usurparet Graece, tamen, ne non intelligerentur a nonnullis, vertimus haec quoque. Sed jam referre incipiemus.