I. 10. Polypi caput. xcix

Πολύποδος κεφαλή, id est Polypi caput. In hominem varium et in quo pariter et vitia quaedam et virtutes invenias, cujusmodi Catilinam describit Salustius. Competit et in rem, ex qua non parum commoditatis capere queas, sed quae eadem nonnullis incommodis noceat. Allegoria ducta est ab ejus piscis capite, quod, sicuti testatur Plutarchus in libello, cui titulus Quomodo sint adulescentibus audiendi poetae, esu quidem suavissimum et esculentum, caeterum somnia parit tristia ac prodigiosa. Unde hujus esum interdicebant iis, qui cuperent ex insomniis praescire futura, quemadmodum et fabarum, ut testis est idem Plutarchus in Symposiacis. Proinde poeticen Polypi caput vocat, in qua sicuti sunt permulta cognitu tum jucunda tum frugifera, ita sunt nonnulla, nisi caveas, pestilentia. Porro ex hujusmodi rebus id, quod inest commoditatis, conveniet excerpere, quod noxium vitare. Juxta Simonidis doctrinam apiculas imitari, quae praeteritis reliquis ad ea dumtaxat advolant, unde possint aliquid ad mellificium idoneum excerpere, nec aliud colligunt quam quod sit usui futurum. Proverbium integre refertur apud Plutarchum hoc pacto :

Πουλύποδος κεφαλῇ ἔνι μὲν κακὸν ἐν δὲ καὶ ἐσθλόν,

id est

In polypi capite inest quidem malum, inest et bonum.

Itidem Theognis in sententiis de vino praedicat : Ἐσθλὸς καὶ κακός ἐσσι, id est Bonum ac malum es. Posset ad hanc formam torqueri fabula de hasta Achillis, quae vulneris auxilium tulit, eadem quae vulnus inflixerat.

Index Adagiorum