I. 10. Aurum habet Tolosanum. xcviii

Huic simillimum est illud Aurum habet Tolosanum. In eum qui magnis ac fatalibus afficitur malis novoque ac miserando exitio perit. Refertur ab A. Gellio eodem loco, quem modo citavimus, ad hunc modum : Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accipimus : Aurum habet Tolosanum. Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia Q. Cepio consul diripuisset multumque auri in ejus oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique exitu periit. In plerisque codicibus Gellianis hactenus legebatur in terra Italia, sed mendose, cum Strabo et Justinus Tolosam ponant in Gallia. Meminit auri Tolosani M. Tullius libro De natura deorum tertio Cognosce, inquit, alias quaestiones, auri Tolosani, conjurationis Jugurthinae. Strabo libro Geographiae quarto admonet hanc pecuniam Tolosanam Delphicae pecuniae partem fuisse. Brennus enim Prausus natione Tectosagis auxiliantibus Delphos incursaverat, deinde, quemadmodum refert Justinus libro XXII, cum Tectosagi se in antiquam patriam Tolosam recepissent, pestilentia laborare coeperunt, a qua non prius sunt liberati, quam haruspicum responsis moniti aurum argentumque sacrilegio quaesitum in Tolosensem lacum mergerent, quod omne magno post tempore Cepio Romanus consul abstulit. Quod quidem sacrilegium exitium attulit tum ipsi Cepioni tum illius copiis. Erant autem auri pondo CX milia, argenti pondo quinquies decies centum milia. Scribit enim Strabo Tolosanos ex privatis fortunis auxisse sacram pecuniam, ut magis deum sibi reconciliarent. Narrantur et alia quaedam hoc loco a Strabone de auro Tolosano ex Posidonio, verum quoniam ad adagionis enarrationem non magnopere pertinere videbantur, sat habuimus locum indicasse. Durat hodieque apud vulgus haec opinio, ut existiment omneis misere perire quicumque a sacris rebus non abstinent manus violentas.

Index Adagiorum