I. 10. Equum habet Sejanum. xcvii

Equum habere Sejanum olim proverbio dicebatur in calamitosum et ad extremam inopiam redactum. Allegoria sumpta est ab equo quodam fatali, cui a Cn. Sejo domino nomen inditum est Sejano. Is ex Diomedeis equis prognatus fuisse creditus est. Fuit insigni quidem specie, verum ejusmodi quodam fato, ut quisquis ejus equi possessor esset, is cum omni domo ad internicionem usque deperiret. Id quod Cn. Sejus ipse capitis damnatus ac miserando affectus supplicio, deinde et Dolabella bello interfectus, post hunc Cassius ab hostibus occisus, deinceps Antonius detestabili exitio perditus probavit. Hunc equum C. Bassus Argis se vidisse refert haud credibili pulchritudine vigoreque et colore exsuperantissimo, nempe puniceo. Hoc adagium et refert et copiosius explicat Aulus Gellius libro Noctium Atticarum tertio, capite nono. Fieri potest, ut haec de equo superstitio manarit ab equo illo durateo, cujus Odysseae Θ meminit Homerus, qui fatalem interitum attulit Trojanis. Ad quod alludens Maro Scandit, inquit, fatalis machina muros. E diverso quaedam fataliter esse felicia credidit veterum superstitio. Nam auctor est Trebellius Pollio in libro De triginta tyrannis vulgo persuasum fuisse res iis feliciter cedere, qui Alexandri Magni imaginem auro argentove expressam gestitarent. Nec hodie desunt, qui gladios in bello fortunatos et hujusmodi quasdam nugas pollicentur principibus. At magis mirandum esse qui istiusmodi impostoribus credant.

Index Adagiorum