I. 10. Psyrice facta. xciv

Psyra insula quaepiam est, haud procul a Chio, cujus meminit et Homerus libro Odysseae tertio Psyriam appellans :

Ἢ καθύπερθε Χίοιο νεοίμεθα παιπαλοέσσης,

Νήσου ἐπὶ Ψυρίης, αὐτὴν ἐπ᾿ ἀριστέρ᾿ ἔχοντες,

id est

Certe supra Chium redibamus asperam juxta

Insulam Psyram, ipsam Chium a sinistris habentes.

Strabo Psyra pronuntiat plurative et neutrali genere. Meminit hujus et Plinius libro mundanae historiae quinto. Ea insula quoniam esset et perpusilla et ignobilis, in contemptus ac vilitatis proverbium abiit, ut quae sordide parumque magnifice fierent, Psyrice facta dicerentur. Haec ferme Stephanus. Idem citat Cratinum : Ψύρα τὸν Διόνυσον ἄγοντες, id est In Psyra Bacchum ducentes ; eundem rursus in Nemesa : Ψύρα τε τὴν Σπάρτην ἄγεις, id est In Psyra Spartam ducis.

Index Adagiorum