I. 10. Podex lotionem vincit. xc

Πρωκτὸς λουτροῦ περιγίνῃ, id est Podex lotionem vincis. Callistratus apud Aristophanis interpretem adagium hoc retulit ad eos, qui sese in malum aliquod adigunt, propterea quod ea corporis pars, etiam si lavetur, semet rursum inquinat, ita ut ipsa sit in causa, quo minus lavari possit. Quadrabit etiam, ubi quid frustra fieri significabimus, veluti si quis nocentem e carcere redimat atque ille mox iterato commisso semet eodem praecipitet. Aut si quos reconcilies mox in pristinam relapsuros simultatem aut castiges incorrigibile ingenium, quod genus est mulierum. Conveniet et in illos, qui suo ipsius vincunt malo. Veluti si quis morum intractabilitate obtineat, ne posthac objurgetur a praeceptore. Putant adagium videri sumptum ab iis potissimum, qui cita sunt alvo, quos Nonius foriolos appellat. Aristophanes in Vespis : Πρωκτὸς λουτροῦ περιγενόμενος, id est Podex pervincens loturam. Itidem et morbus dicitur vincere artem curamve medici, cum est immedicabilis. Ex veterum monumentis deprehendes fuisse morem publicum, ut post exoneratam alvum adhiberetur ejus partis lotio, quae tamen subinde erat repetenda. Martialis inter Issae catellae laudes commemorat, quod post depositum ventris onus rogaret lavari. Legimus et barbarum quendam servitutis impatientem ligno, cui spongia erat addita tergendo podici, in gulam adacto sibi conscivisse necem.

Index Adagiorum