I. 1. Scindere paenulam. xcix

Hodieque vulgo tritissimum est Scindere paenulam pro eo, quod est : impensius retinere hospitem atque inuitare prolixius, quod qui faciunt manu in paenulam iniecta quasi vi conantur remorari. Id adagium ex antiquitate fluxit ut alia complura. Cicero ad Atticum libro decimotertio de Varrone loquens : Venit, inquit, ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. At ego ita egi ut non scinderem paenulam. Memini enim tui, et multa erant nosque imparati. Quid refert ? Paulopost C. Capito cum T. Carinate. Horum ego vix attigi paenulam ; tamen remanserunt.

Index Adagiorum