I. 10. Ne inter apia quidem sunt. lxxxix

Οὐδ᾿ ἐν σελίνοις εἰσίν, id est Ne in apio quidem sunt pro eo, quod est ne ingressum quidem aut initium rei attigerunt. Sumpta metaphora ab iis, qui hortos ingrediuntur. Nam antiquitus extremus ille hortorum ambitus apio conserebatur ; quem qui nondum praeterissent, velut in horti limine adhuc esse videbantur. Aristophanes in Vespis :

Οὐδὲ μέν γ᾿ οὐδ᾿ ἐν σελίνῳ που ᾿στὶν οὐδ᾿ ἐν πηγάνῳ,

id est

In apio nondum est vel ipso, sed nec in rutis adhuc.

Hoc est nec initium habet eorum, quae sunt futura. Interpres et aliam quandam hoc loco refert sententiam volens adagium ad gymnicum agonem pertinere, ad quod, qui praepararent infantes statim ut essent nati, in apio collocare consueverunt. Itaque perinde dictum videtur Ne in apio quidem, quasi dicas ne in primis quidem rudimentis. Rutam autem comicus addidit risus causa, quod apium praelocutus fuerat. Porro morem apio coronandi putant jam olim ab Hercule inductum post interfectum Nemeae leonem, quod et Pindarus indicare videtur alicubi. Nam in Nemeis hymno quarto dicit :

Ἵνα ἐν ἀγῶνι βαρυκτύπου

Θάλησε Κορινθίοις σελίνοις,

id est Ubi in certamine tumultuosi floruit Corinthiacis apiis. Significat quendam in certamine Neptuni Isthmico coronatum fuisse a Corinthiis.

Index Adagiorum