I. 10. Complurium thriorum ego strepitum audivi. lxxxviii

Πολλῶν ἐγὼ θρίων ψόφους ἀκήκοα, id est

Thriorum ego strepitum audii complurium.

Senarius est proverbialis, quo minas et inanem clamorem nos contemnere significamus. Quemadmodum Thais illa Terentiana saevas et gloriosas Thrasonis minas pro nihilo ducit magnum nebulonem appellans. Aristophanes in Vespis :

Ὡς ἐγὼ πολλῶν ἀκούσας οἶδα θρίων τὸν ψόφον,

id est

Thria novi, quid strepant, ut saepius qui audiverim.

Porro thria a Graecis dicuntur ficulna folia, quae, cum incenduntur, minacem quendam edunt strepitum et formidandum iis, quibus ante non sit auditus, alioquin inanem et contemnendum. Nisi mavis legere θριῶν; sic enim Graeci vocant calculos, quos in urnam mittunt sortilegae, cum divinant, quemadmodum admonuimus alibi. Solent hujusmodi divinatrices aliquando e sortibus dira praedicere, quo stultos ac credulos territent, cum saepenumero nihil eveniat eorum, quae minantur.

Index Adagiorum