I. 10. Sylosontis chlamys. lxxxiv

Ἡ Συλοσῶντος χλαμύς, id est Sylosontis chlamys. Refertur a Diogeniano dici solitum in hos, qui se cultu vestituque jactitant ac venditant. Videtur haud absurde dici posse et in eos, quibus munus exiguum in tempore magno cum foenore rediit. Historiae, quae proverbii dederit occasionem, meminit Herodotus in Thalia, quanquam apud hunc χλανίς legitur, non χλαμύς. Χλανίς autem vestis militaris. Meminit et Strabo Geographiae libro decimoquarto. Historia sic habet  : Syloson quidam, cum sensisset Darium Hystaspis filium, cum adhuc privatus ageret, chlamyde quadam sua admodum bella impensius fuisse delectatum, eam ultro dono misit. Cujus tam tempestivae liberalitatis memor Darius, cum jam rebus esset praefectus, totam et urbem et insulam Samiorum Sylosonti in manus tradidit unius vestis munus tam opulento regno compensans. Mentionem facit hujus rei Valerius quoque Maximus libro Memorabilium quinto, titulo De gratitudine. Porro quod alii chlamydem seu chlanidem vocant, hic amiculum appellat, id est pallii genus.

Index Adagiorum