Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 983

I. 10Zenone moderatior.lxxxiii

Ζήνωνος ἐγκρατέστερος, id est Zenone temperantior. Testatur et Laertius in Zenonis vita philosophum hunc tum in victu tum in voluptatibus venereis usqueadeo patientem ac parcum fuisse, ut crudis dumtaxat vesceretur ac pallio praetenui tegeretur. Unde et Philemon in comoedia taxat hominem, qui post panem obsonii loco caricis uteretur, aquam vini loco biberet ac discipulos esuriem doceret. Hinc et in vulgi sermonem abiit Zenone temperantior. Philemonis versus apud Diogenem ex fabula, cui titulus Philosophi, sunt hujusmodi :

Εἰς ἄρτον, ὄψον ἰσχάδας ἐπιπιεῖν ὕδωρ,

Φιλοσοφίαν καινὴν γὰρ οὗτος φιλοσοφεῖ,

Πεινῆν διδάσκει καὶ μαθητὰς λαμβάνει,

[Vit., VII, 1, 26] id est

Post panis esum cariceumque obsonium

Aquam bibens perdurat inde simplicem,

Novum enim philosophiae celebrat hic genus,

Docet esurire ac discipulos ita illicit.

Quanquam sunt, qui versus hos Posidippo tribuant, non Philemoni velut idem admonet Laertius.