Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 982

I. 10Dii laneos habent pedes.lxxxii

Macrobius libro Saturnalium primo, capite sexto scribit in hunc modum : Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit. Verum mihi Apollodori lectio suggerit. Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo et solvi ad diem sibi festum, id est mense hoc decembri. Atque inde proverbium dictum, deos laneos pedes habere ; significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur. Hactenus Macrobius. Lucianus item in Cronosolone Saturnum in compedibus fingi solere significat. Atque hujus figmenti rationem reddit in libro de astrologia, nempe quod orbis Saturni longissime a nobis semotus sit, ob hoc in tartara conjectum finxere ex aeris profunditate sumpta occasione. Deinde quod motus sit omnium tardissimi, ut quasi stare videatur, compedibus alligatum finxerunt. Plutarchus in Problematis scribit Tyriis fuisse morem, ut deorum statuis vincula injicerent. Aenigma proverbii indicat deos ad scelerum ultionem lente quidem procedere, sed tamen aliquando de malefactis poenam sumere vel inopinato. Sic interpretatur Porphyrio demonstrans quod scribit Horatius libro Odarum tertio, oda secunda :

Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo,

[Carm., III, 2, 31] affine esse proverbio, quo dicitur deos iratos pedes lanatos habere, quia nonnunquam tarde veniunt nocentibus.