Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 981

I. 10Cerite cera dignus.lxxxi

Olim notari dignos atque improbos et nequam homines Cerite cera dignos proverbio vocabant nimirum Ceritem ceram insignem ignominiam appellantes. Horatius :

Quid deceat, quid non obliti, Cerite cera

Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulyssis.

[Epist., I, 6, 62] Acron et Porphyrion hujusmodi tradunt originem adagii. Romani Ceritibus bello subactis eam dixere condicionem, ne suffragii jus haberent, ne leges ullas aut ederent aut haberent. Eamque ignominiam in adagium abiisse. Meminit de tabulis ceritibus et Aulus Gellius libro decimosexto, capite decimotertio. Primos autem municipes, inquit, sine suffragii jure Cerites esse factos accipimus. Concessumque illis, ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc tabulae Cerites appellatae versa vice, in quas censores referri jubebant, quos notae causa suffragiis privabant. [Noct. Att.] Confine videtur illi, quod alibi diximus sutorium atramentum.