I. 1. Stultus stulta loquitur. xcviii

Euripides in Bacchis, Μῶρα γὰρ μῶρος λέγει, id est Nam stulta stulti oratio est. Totidem verbis propheta noster Esaias eam sententiam extulit. Seneca ad Lucilium Apud Graecos, inquit, in proverbium cessit : Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Hoc cujusmodi fuerit parum liquet, nisi quod tale quoddam carmen extat, Graecis celebratum :

Ἀνδρὸς χαρακτὴρ ἐκ λόγου γνωρίζεται,

id est

Hominis figura oratione agnoscitur.

Democritus philosophus apud Laertium orationem εἴδωλον τοῦ βίου, id est vitae simulachrum, quandamque velut umbram esse dicebat. Qua quidem sententia nihil dici poterat verius. Nam nullo in speculo melius, expressiusque relucet figura corporis, quam in oratione pectoris imago repraesentatur. Neque secius homines ex sermone quam aerea vasa tinnitu dignoscuntur.

Index Adagiorum