I. 10. Caput sine lingua. lxxix

Ab hoc non admodum abludit ille Laberianus trimeter :

Caput sine lingua pedaria est sententia.

Competit in eos, qui in consultationibus aut disceptationibus ipsi quidem nihil habent, quod dicant, verum aliorum sententiis annuunt. Nam pedarii senatores dicebantur ii, qui in senatu quidem sedebant, verum sententiam non rogabantur, sed in aliorum sententias pedibus discedebant. Unde referente Festo Pompeio in dictione Pedarius a Lucilio dicti sunt Agipedes, quod pedum discessione dicerent sententiam. Refertur a Gellio Noctium Atticarum libro tertio, capite decimooctavo. Habet et crocodilus caput sine lingua, sed dentibus armatum, quales nunc videmus multos, qui cum bene dicere nesciant, tamen mordent letaliter. Nilus procul abest a nobis, sed hoc genus crocodilis plena sunt omnia.

Index Adagiorum