I. 10. Magistratus virum indicat. lxxvi

Ἀρχὴ τὸν ἄνδρα δείκνυσιν, id est

Imperia demonstrant virum.

Dimeter iambicus proverbio celebratus. Quidam Pittaci Mitylenaei putant apophthegma. Sunt qui Soloni tribuant, quorum de numero Sophocles est, ut ferunt. Aristoteles quinto Moralium libro Biantis nomine citavit. Item Theophrastus in proverbiis, quanquam ea non extant, Bianti adscribit. Hoc adjiciendum putavi, ne quis cavilletur sententiam esse, non proverbium. Quanquam et Plutarchus in vita Ciceronis ostendit fuisse proverbio celebratum dictum loquens hunc in modum : Ὃ δὲ δοκεῖ μάλιστα καὶ λέγεται τρόπον ἀνδρὸς ἐπιδεικνύναι καὶ βασανίζειν, ἐξουσία καὶ ἀρχὴ πᾶν πάθος κινοῦσα καὶ πᾶσαν ἀποκαλύπτουσα κακίαν, Δημοσθένει μὲν οὐχ ὑπῆρχεν, id est Quod autem videtur ac dicitur maxime mores hominis ostendere atque explorare, nimirum potestas ac magistratus, omnem movens affectum et omnem aperiens malitiam, id Demostheni quidem non adfuit. Sophocles in Antigone  :

Ἀμήχανον δὲ παντὸς ἀνδρὸς ἐκμαθεῖν

Ψυχήν τε καὶ φρόνημα καὶ γνώμην, πρὶν ἂν

Ἀρχαῖς τε καὶ νόμοισιν ἐντριβὴς φανῇ,

id est

Fieri haud potest, cujuspiam ut pernoveris

Animum atque mentem sive sensum, ni prius

Imperium nactus gesserit civilia.

Sensus est in vita privata vix satis perspici posse mores et ingenium hominis. Verum si committas imperia, ut quod libeat idem liceat, tum demum apparere, quo sit animo. Eleganter invertit Epaminondas ; cui cum Thebani per contumeliam magistratum quempiam sordidum et contemptum mandassent, non contempsit, sed ea cura gessit, ut muneri prius contemptissimo dignitas et auctoritas accederet, dicens Οὐ μόνον ἡ ἀρχὴ τὸν ἄνδρα δείκνυσιν, ἀλλὰ καὶ ἀρχὴν ἀνήρ, id est Non solum magistratus virum ostendit, sed magistratum vir. Meminit Plutarchus in Praeceptis civilibus.

Index Adagiorum