I. 1. Virgula divina. xcvii

Ab hoc non admodum dissidet Virgula divina, quoties quicquid optamus id citra humanam operam quasi divinitus nobis significamus contingere. Propterea quod antiquitas, quemadmodum in anulis, ita et in virgis ferendis existimavit aliquam fatalem ac ceu magicam inesse virtutem. M. Cicero libro De Officiis primo : Quodsi nobis omnia, quae ad victum cultumque pertinent, virgula, ut aiunt, divina suppeditarentur. Citatur aliquoties et apud Nonium Marcellum, Varro in Virgula divina, ut appareat hunc fuisse titulum alicujus ex Menippeis, qui nimirum et ipsi plerique feruntur proverbiales. Adagium natum videri potest potissimum ab illa virga Homerica, quam ille Palladi tribuit, adeo celebri, ut de ea Antisthenes Cynicae sectae conditor, librum conscripserit, eam cum suo, ut conjicio, baculo conferens. Hujus locis compluribus meminit Homerus, cum Ulyssem e sene squalido repente in juvenem vertit, nitidumque facit, ac formosulum, Odysseae N :

Ὣς ἄρα μιν φαμένη ῥάβδῳ ἐπεμάσσατ᾿ Ἀθήνη,

id est,

Sic effata virum virga demulsit Athena.

Eundem rursus ex juvene vertens in senem, Odysseae Π :

Ἄγχι παρισταμένη Λαερτιάδην Ὀδυσῆα

Ῥάβδῳ ἐπιπληγυῖα πάλιν ποίησε γέροντα,

id est

Comninus assistens Ithacensem Pallas Ulyssem

Restituit senio divinae verbere virgae.

Rursum in eodem libro, cum eum juventuti reddit, ac robur adauget :

Ἦ καὶ χρυσείῃ ῥάβδῳ ἐπεμάσσατ᾿ Ἀθήνη,

id est,

Dixit et aureola virga demulsit Athene.

Eundem ad modum Mercurio quoque, ut incantatori, virgam monstrificam tribuit, quam caduceum vocant, Odysseae Ω :

Ἔχε δὲ ῥάβδον μετὰ χερσὶν

Καλήν, χρυσείην. Τῇδ᾿ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει

Ὧν ἐθέλει, τούς δ᾿ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγείρει,

id est,

Tum manibus virgam capit aureolam atque decoram,

Hac quibus est visum, demulcet lumina somno

Atque aliis rursum dissolvit lumina somno.

Eadem ferme repetit Odysseae E et Iliados Ω.

Αὐτίκ᾿ ἔπειθ᾿ ὑπὸ ποσσὶν ἐδήσατο καλὰ πέδιλα,

Ἀμβρόσια, χρύσεια, τά μιν φέρον ἠμὲν ἐφ᾿ ὑγρὴν

Ἠδ᾿ ἐπ᾿ ἀπείρονα γαῖαν ἅμα πνοιῇς ἀνέμοιο.

Εἵλετο δὲ ῥάβδον, τῇ ἀνδρῶν ὄμματα θέλγει,

Ὧν ἐθέλει, τούς δ᾿ αὖτε καὶ ὑπνώοντας ἐγεῖρει,

id est,

Mox ubi jam pedibus talaria subdidit aurea,

Pulchraque et ambrosiam spirantia, quae simul illum

Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae

Telluris venti flatu comitante ferebant ;

Tum virgam capit, hac demulcet lumina somno

Quorumcumque velit, somnum quoque pellit eadem.

Hunc imitatus Maro, sic ejusdem caduceum describit Aeneidos quarto :

Tum virgam capit : hac animas ille evocat Orco

Pallentes, alias sub tristia Tartara mittit.

Dat somnos adimitque et lumina morte resignat,

Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila.

Neque Circae ad sua monstra peragenda virga defuit in transformandis sociis Ulyssis, Odysseae K :

Ῥάβδῳ πεπληγυῖα κατὰ συφεοῖσιν ἐέργνυ.

Οἵδε συῶν μὲν ἔχον κεφαλάς,

id est,

Compulit in numerum porcorum verbere virgae

Percussos, et erant illis capita ecce suilla.

Rursum paulo inferius :

Ὁππότε κεν Κίρκη σ᾿ ἐλάσει περιμήκεϊ ῥάβδῳ

id est,

Circe ubi te feriet praelongae verbere virgae.

Aliquanto post Ulysses solus epoto Circes poculo non transformatus in pecudem :

Αὐτὰρ ἐπεὶ δῶκέν τε καὶ ἔκπιον, οὐδέ μ᾿ ἔθελξεν

Ῥάβδῳ πεπληγυῖα,

id est

Verum ubi porrectum poclum ebiberam, neque virga

Ictum me demulsit.

Denique, cum ad gratiam Ulyssis socios pristinae restituit figurae, virgae ministerium adhibuit. Quinetiam in literis Hebraeorum Moyses in edendis prodigiis Virga utitur. Hanc in anguem vertit, hanc in pristinam formam restituit, hac fluminis aquam vertit in sanguinem extinctis piscibus, hac excivit cynipes, hac diduxit undas Rubri maris, hac e silice percussa fontem elicuit. Fortassis huc pertinet, quod regibus etiam virga tribuebatur, quam sceptrum vocant. Unde apud Homerum aliquoties : Σκηπτοῦχοι βασιλῆες id est Sceptrigeri reges. Eodem respicit, quod alibi retulimus, Laureum porto baculum.

Index Adagiorum