I. 10. Cyclopica vita. lxix

Κυκλώπειος βίος, id est Cyclopica vita, pro vita vehementer effera ac barbara, quae neque legibus neque disciplina civili constet neque religione deorum gubernetur. Qualem describit Homerus Odysseae libro nono sub persona Polyphemi  :

Νήπιός εἰς, ὦ ξεῖν᾿, ἢ τηλόθεν εἰλήλουθας,

Ὅς με θεοὺς κέλεαι ἢ δειδίμεν ἢ ἀλέασθαι·

Οὐ γὰρ κύκλωπες Διὸς αἰγιόχου ἀλέγουσιν

Οὐδὲ θεῶν μακάρων,

id est

Desipis aut certe longinquis hospes ab oris

Hic ades, ut qui me jubeas curave moveri

Sive timore deum ; neque enim cyclopica turba

Curamus summumve Jovem divosve beatos.

Eodem in libro :

Τῶνδ᾿ ἀνδρῶν πειρήσομαι, οἳ τινές εἰσιν

Ἢ οἵ γ᾿ ὑβρισταί τε καὶ ἄγριοι οὐδὲ δίκαιοι,

Ἦε φιλόξεινοι καί σφιν νόος ἐστὶ θεουδής,

id est

Quod genus hoc hominum experiar jam, sintne feroces,

Agrestes aequique rudes an et hospitii jus

Observent animo reverentes numina divum.

Homerum aemulatus Euripides Cyclopem hoc pacto loquentem facit :

Ζηνὸς δ᾿ ἐγὼ κεραυνὸν οὐ φρίσσω, ξένε,

Οὐδ᾿ οἶδ᾿ ὅ τι Ζεύς ἐστ᾿ ἐμοῦ κρείσσων θεός,

id est

Atqui, hospes, ego fulmen Jovis non horreo

Neque me Jovem praestantiorem habeo deum.

Strabo libro Geographiae XI scribit hoc vulgo dictum in Albanorum gentem, quod Cyclopum agerent vitam, utpote neque culturae studiosi et ad omnem vitae cultum inertes et rudes.

Index Adagiorum