I. 10. Lutum luto purgare. lxvii

Πηλῷ πηλὸν καθαίρεσθαι, id est Lutum luto purgari, dicitur, ubi res sordida sordibus tollitur, hoc est cum sordes non tolluntur, sed aut mutantur aut augentur etiam. Apollonius in epistola quadam : Ἀλλ᾿ οὐδ᾿ ἐκεῖνος Ἐφεσίους ἔπεισε μὴ πηλῷ πηλὸν καθαίρεσθαι. Loquitur de sacerdotibus, qui deorum aras sanguine polluerent eamque expiationem esse ducerent. Huc pertinet Diogenis, ni fallor, dictum. Is ingressus balneum sordidum, Qui hic, inquit, lavant, ubi lavant ? indicans talibus balneis conspurcari corpora potius quam purgari. Idem accidit Alexandrinis, qui in urbibus alunt vim ibidum in hunc usum, quod serpentes ac macellorum sordes devorent, verum suis immunditiis omnia rursus conspurcant.

Index Adagiorum