I. 10. Bonae leges ex malis moribus procreantur. lxi

Macrobius Saturnalium libro tertio Vetus verbum est, inquit, leges bonae ex malis moribus procreantur. Nam sicuti medicorum pharmacis nihil opus foret, nisi morbis laboraretur, ita legibus ferundis nihil opus esset, nisi perperam viveretur. Unde apud Aeginetas olim pecuniaria poena mulctabatur is, qui legis instituendae dedisset occasionem. Auctor Aristoteles libro Rhetoricorum II. Cornelius Tacitus libro XV : Usu probatum est leges egregias exempla honesta apud bonos ex delictis aliorum gigni. Huc pertinet quod Solon ἐρωτηθεὶς διὰ τί κατὰ πατροκτόνου νόμον οὐκ ἔθηκε, διὰ τὸ ἀελπίσαι εἶπεν, id est rogatus quam ob causam non tulisset legem in parricidas, respondit, quod non sperasset futurum parricidam.

Index Adagiorum