I. 10. Oportet testudinis carnes aut edere aut non edere. lx

Ἢ δεῖ χελώνης κρέα φαγεῖν ἢ μὴ φαγεῖν, id est

Testudinis carnem aut edas aut non edas.

Trimeter proverbialis in eos, qui negotium susceptum frigide ducunt neque explicantes neque relinquentes. Sunt qui putent hoc dictum ab auctore Terpsione profectum esse, quorum est Athenaeus libro octavo declarans hunc primum praecepisse de gastrologia aeditis regulis, per quas liqueret, a quibus esset abstinendum, quibus contra vescendum ; inter quas erat et haec de testudine : Ἢ φαγεῖν ἢ μὴ φαγεῖν. Addunt testudinis carnem, si modice edatur, ventris tormina facere, rursum si copiose, lenire. Cujusmodi quiddam et de lactucis refert Plinius. Perinde quasi dicas aut bellandum est aut non bellandum, aut studendum aut non studendum. Nam pleraeque res sunt, quas si facias acriter, plurimum conducunt, sin ignaviter, officiunt. Velut eae, quae mediocritatem non recipiunt, quod genus est musica poeticaque. Sunt rursus quaedam, quae degustasse sit satis. Quo de genere putavit esse philosophiae studium Ennianus ille Neoptolemus et Callicles Platonicus. Non abhorret ab eo, quod est in Apocalypsi : Utinam aut calidus esses aut frigidus.

Index Adagiorum