I. 10. Aut mortuus est aut docet literas. lix

Ἤτοι τέθνηκεν ἢ διδάσκει γράμματα, id est

Aut periit aut profecto literas docet.

Senarius proverbialis, quo significabant olim cuipiam omnino male esse, tametsi parum liqueret, quid rerum ageret. Is autem hac occasione venit in vulgi sermonem auctore Zenodoto. Athenienses duce Nicia parum feliciter aliquando pugnaverunt adversus Siculos permultis occisis, plerisque captivis in Siciliam abductis, qui Siculorum filios literas docere coacti sunt. Proinde pauci, qui fuga elapsi redierant Athenas, rogati quid hic aut ille faceret in Sicilia, modo memorato versiculo respondebant : Aut periit aut docet literas.

Index Adagiorum