I. 10. Χρηστολόγος. liv

Χρηστολόγοι dicebantur atque hodie quoque vulgo dicuntur, qui probe loquuntur et improbe faciunt. Dictum autem peculiariter in Pertinacem imperatorem, quemadmodum in hujus vita testatur Julius Capitolinus. Paulus in epistola ad Romanos hujusmodi blandiloquentiam χρηστολογίαν vocat : Καὶ διὰ τῆς χρηστολογίας καὶ εὐλογίας ἐξαπατῶσι τὰς καρδίας τῶν ἀκάκων, id est Qui per blandiloquentiam ac benedicentiam seducunt corda innocentium.

Index Adagiorum