I. 1. Magis varius quam hydra. xcv

Ποικιλώτερος ὕδρας, id est Magis varius quam hydra. De callidis ac dolosis, quod hydra serpens sit versicoloribus notulis distincta. Apte dicetur in vafros ac versipelles aut etiam parum sibi constantes. Refertur senarius hic apud Athenaeum libro Dipnosophistôn tertio :

Ἐποιήσατ᾿ αὐτὸν ποικιλώτερον ταῶ,

id est

Fecistis hunc pavonibus varium magis.

His affine est, quod Mnaseae Colophonio poetae Salpae cognomen populari ioco fuit inditum, eo quod in carmine varius esset ; nam is piscis mire picturatus est, aureis rubentibusque lineis a cervice ad caudam usque per argentea latera certis intervallis deductis, cum alioqui sit illaudati saporis.

Index Adagiorum