I. 10Domi habet, domi nascitur.xlix
Ad eandem pertinet metaphoram Domi habere. Nam id domi dicimur habere, quod in nobis situm est nec necesse est ab aliis mutuo sumere. Translatum apparet ab ea consuetudine foris rogandae supellectilis, quam domi desideres. Terentius in Adelphis : Phy ! Domi habet, unde discat. [Adelph.] M. Tullius ad Varronem : Sed quid ego nunc haec ad te, cui domi talia nascuntur ? [Fam., IX, 3, 2] Idem Academicarum quaestionum libro secundo : Desine, quaeso, communibus locis ; domi nobis ista nascuntur, id est haec oratorum sunt propria. [Acad., I, 80] Proinde dixeris eleganter : Quid in rebus istis felicitatem venaris ? Domi habes, unde beatus esse queas. Regum est domi consilium habere, non ab aliena pendere sententia.